Immagini della pagina
PDF
ePub

A. U. C. 692.] spectare: quia illa fœda atque intoleranda viris videban- 14 tur, hæc sequi decrevistis. Si hæc relinquere vultis, 15 audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quîs corpus 16 tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in prœlio îs maxumum est periculum, qui max- 17 ume timent; audacia pro muro habetur. Quum vos 18 considero, milites, et quum facta vestra æstumo, magna me spes victoriæ tenet. Animus, ætas, virtus vestra me 19 hortantur; præterea necessitudo, quæ etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire 20 queat, prohibent angustiæ loci. Quod si virtuti vestræ 21 fortuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

Hæc ubi dixit, paullulum commoratus, signa canere 59 jubet, atque instructos ordines in locum æquum deducit. Dein, remotis omnium equis, quo militibus exæquato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti planities 2 erat inter sinistros montis et ab dextera rupis aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius collocat. Ab his centuriones, omnis 3 lectos et evocatos, præterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextera, Fæsulanum quendam in sinistra parte curare jubet; ipse cum libertis et colonis propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Anto- 4 nius, pedibus æger, quod prælio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortis vete-5 ranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post

[A. Č. 62. eas ceterum exercitum in subsidiis locat. Ipse equo circumiens, unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint, se contra latrones inermis, pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. 6 Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut præfectus aut legatus aut prætor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat. 60 Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortis paullatim incedere jubet, idem facit 2 hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis prælium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis 3 res geritur. Veterani, pristinæ virtutis memores, cominus acriter instare; illi haud timidi resistunt; max4 uma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus succurrere; integros pro sauciis accersere, omnia providere, multum ipse pugnare, sæpe hostem ferire; strenui militis et boni impe5 ratoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem prætoriam in medios hostis inducit, eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit; deinde 6 utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et 7 Fæsulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinæ suæ dignitatis, in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61

Sed confecto prælio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinæ. 2 Nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, 3 eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paullo divorsius, sed

A. U. C. 692.] omnes tamen advorsis vulneribus conciderant. Catilina 4 vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omnia copia 5 neque in prœlio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pe- 6 percerant. Neque tamen exercitus populi Romani læ- 7 tam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in prœlio aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris vi- 8 sundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum lætitia, mæror, luctus 9 atque gaudia agitabantur.

C. SALLUSTII CRISPI

BELLUM JUGURTHINUM.

1 FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius quam virtute 2 regatur. Nam contra reputando neque majus aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ indus3 triam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est, qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eri4 pere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturæ infirmitas accusatur; suam quisque culpam actores ad negotia trans5 ferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt ; neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria æterni fierent.

2 Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ studiaque omnia nostra cor2 poris alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egre3 gia facinora sicuti anima immortalia sunt. Postremo corporis et fortunæ bonorum ut initium sic finis est.

omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas 4 eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum atque ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

Verum ex his magistratus et imperia, postremo 3 omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam 2 aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est; quum præsertim omnes rerum 3 mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant : frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium quærere, extremæ dementiæ est; nisi forte quem in- 4 honesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in 4 primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus 2 de virtute quia multi dixere, prætereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia 3 decrevi procul a republica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant: certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego 4 temporibus magistratum adeptus sum, et quales viri idem assequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis

« IndietroContinua »