Immagini della pagina
PDF
ePub

et

processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: 4 nam et accepturum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. hospitem enim se Galliae, non hostem advenisse, nec stricturum ante gla5 dium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. per nuntios quidem haec. ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravanter ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per finis suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt. 1 XXV. In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam per2 latum erat, cum perinde ac si Alpis iam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum 3 deductas aegre patiebantur. itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint C. Lu4 tatius, C. Servilius, M. Annius. Lutati nomen haud dubium est, pro Annio Servilioque M. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam 5 et C. Papirium Masonem. id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint an in triumviros agrum metantis impetus sit factus.

6 Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace 7 agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium, sed violata etiam, quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimis8 suros. cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira 9 accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatus, multaque cum caede suo10 rum aegre in apertos campos emersit. ibi castra commu

nita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad ** cecidisse satis constabat. iter deinde de integro coeptum, nec, dum per 11 patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis: ubi rur- 12 sus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. finis et Gallis territandi et 13 pavendi fuit Romanis, ut e saltu invio atque inpedito evasere. inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propincum Pado, contendere. ibi se 14 munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Romam 1 perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione 2 Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent, qui sine ullo certamine abscesserant enim metu hostes Tannetum pervenit.

Et P. Cornelius in locum eius, quae missa cum prae- 3 tore erat, scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluvium montis pervenit Massiliam et ad proxu- 4 mum ostium Rhodani pluribus enim divisus amnis in mare decurrit castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis. quem ut de Rho- 5 dani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione marituma militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal 6 ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. colunt autem circa utramque ripam Rhodani, sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. ceteros accolas fluminis Hannibal et 7 eorum ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul perlicit

donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. 8 itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum, novasque alias primum 9 Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil dummodo innare aquae et capere onera possent curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.

1 XXVII. Iamque omnibus satis conparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites 2 virique obtinentes. quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet 3 et, ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur 4 ab tergo hostem. ad id dati duces Galli edocent, inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiorem, ubi dividebatur, eoque minus 5 alto alveo transitum ostendere. ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tra6 navere. et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consi7 lium opportune exsequendum. postero die profecti ex loco, prodito fumo significant transisse et haud procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum 8 ad traiciendum. iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves; navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus 9 praebebat. equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur praeter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, inposuerant in naves.

1

XXVIII. Galli occursant in ripam cum variis ulula

tibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dexteris tela, quamquam et ex adverso terre- 2 bant tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. iam satis paventes adverso tumultu 3 terribilior ab tergo adortus clamor castris ab Hannone captis. mox et ipse aderat ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo inprovisa premente acie. Galli postquam utroque 4 vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat.

Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, 5 certe variata memoria actae rei. quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut 6 tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. ratem unam, ducentos longam pedes, quinqua- 7 ginta latam, a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur; altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad 8 traiciendum flumen apta, huic copulata est; (ut cum) elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vincu- 9 lis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte 10 agerentur, primus erat pavor, cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur; ibi urgentes inter se cedentibus ex- 11 tremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.

12 excidere etiam saevientes quidam in flumen, sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.

1

XXVIIII. Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae copiae essent et quid pararent. 2 huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium 3 atrocius quam pro numero pugnantium editur. nam praeter multa vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum, victi amplius ducenti 4 ceciderunt. hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. 5 Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coep6 tisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem incertum, utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes integro bello nusquam 7 ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent. multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter inmensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

1 XXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione varie 2 militum versat animos castigando adhortandoque: mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. per tot annos vincentis eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium 3 essent. indignatos deinde, quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Roma4 norum liberandumque orbem terrarum. tum nemini visum

« IndietroContinua »