Immagini della pagina
PDF
ePub

Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, diffi12 cilius fuit. omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se a lapsu possent, nec qui paulum titubassent haerere adflicti vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.

1

XXXVI. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes 2 circa eminentes demittere sese posset. natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille ad3 modum altitudinem abruptus erat. ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali, quae res 4 moraretur agmen, nuntiatur, rupem inviam esse. digressus deinde ipse ad locum visendum. haut dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu 5 circumduceret agmen. ea vero via insuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium 6 insistebant; ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem 7 liquescentis nivis ingrediebantur. taetra ibi luctatio erat via lubrica glacie non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant: ita in levi tantum 8 glacie tabidaque nive volutabantur. iumenta secabant interdum etiam iam infimam ingredientia nivem et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.

1

XXXVII. Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis fodiendum atque ege2 rendum fuit. inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentia

que saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio s rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. quadriduum circa rupem consumptum iumentis 4 prope fame absumptis: nuda enim fere cacumina sunt et si quid est pabuli, obruunt nives. inferiora valles apricos- 5 [que] quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano cultu digniora loca. ibi iumenta in pabulum 6 missa et quies muniendo fessis hominibus data triduo. inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum 1 est, quinto mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. quantae copiae 2 transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt, qui minimum, viginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui 3 captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta 4

in Italia magis adfluxisse veri simile est et ita quidam auctores sunt, ex ipso autem audisse Hannibale, post- 5 quam Rhodanum transierit, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse, [e] Taurinis (ne Galli proxuma gens erat) in Italiam degressum. id cum inter omnes constet, eo ma- 6 gis miror ambigi, quanam Alpis transierit et vulgo credere Poenino atque inde nomen ei iugo Alpium inditum — transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere trans- 7 isse, qui ambo saltus eum non in Taurinos, sed per Salyes montanos ad Libuos Gallos deduxerint. nec veri 8 simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. neque hercule montibus his, si quem forte id movet, 9 ab transitu Poenorum ullo Seduni, Veragri, incolae iugi eius, norint nomen inditum, sed a deo, quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.

XXXVIIII. Peropportune ad principia rerum Tauri- 1

nis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta 2 ante mala, non poterat: otium (erat) enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope 8 efferata corpora varie movebat. ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido, ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus 4 consereret. sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non venie5 bant, vi expugnarat, [et] iunxisset sibi non metu solum, sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantis defectionis tempus subito adventu consul op6 pressisset. et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gallos praesentem secuturos esse 7 ratus. iam prope in conspectu erant exercitus convenerantque duces, sicuti inter se nondum satis noti, ita iam 8 inbutus uterque quadam admiratione alterius. nam Han. nibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus esset, praestan9 tem virum credebat. et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, [Hannibal] et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.

10 Occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus: 1 XXXX. 'Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui 2 apud vos: quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractan3 tis certamen pro victoria habui? nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populus

que Romanus voluit, ego, ut consulem ducem adversus 4 Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. ne genus belli neve hostem ignore- 5 tis, cum his est vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. erit igitur in hoc certamine 6 is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi 7 sunt, nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis quo plures paene perierint quam supersint, plus spei nactos esse. at enim pauci quidem sunt, 8 sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. effigies, immo umbrae 9 hominum fame, frigore, inluvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi-: cum hoc equite, cum 10 hoc pedite pugnaturi estis, reliquias extremas hostium, non hostem habebitis. ac nihil magis vereor, quam ne, vos cum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce 11 ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.

XXXXI. Non vereor, ne quis me haec vestri ad- 1 hortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. licuit in Hispaniam, provinciam 2 meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem, et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem, et minorem haud dubie molem belli: tamen, cum praeter- 3 veherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra. equestri proelio, qua parte copiarum conserendi 4 manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi

Livi vol. II.

3

terra non poteram neque [progresso ulterius] regressus ad navis erat, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic ti5 mendo hosti obvius fui. utrum, cum declinarem certamen inprovisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis eius, 6 lacessere ac trahere ad decernendum? experiri iuvat, utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint, qui ad Aegatis pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos 7 emisistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et 8 servus populi Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris 9 scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, qui graves inpositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. 10 Itaque vos ego, milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis pugnare velim, sed cum.indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis 11 vestros arma repente contra vos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum fame interficere, licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere -: 12 veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, 13 cum Africo bello urgerentur. pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro 14 salute esset certamen! non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia 15 vobis est pugnandum. nec est alius ab tergo exercitus, qui nisi nos vincimus hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant conparari nova possint praesidia. hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia 16 pugnemus. unus quisque se non corpus suum, sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet, nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo

« IndietroContinua »