Immagini della pagina
PDF
ePub

tuta omnia ad || 43, 1. * inveterata
[quum] magnam | 4. [quo me]
quoque || 44, 9. cf. p. 81. 45, 10.
praeter quibus consules praetores-
que exercitibus.

[ocr errors]

se . intulit vis post §. 5. collocatur || 8. datus est cum vg. || 13, 10. exitum [eum]|| 16, 2. reposuerant cum vg. 18, 7. et ut in permixtis, ubi cuspide uti cominus [et] gl. || 12. priXXVIIII, 4, 8. questus [est], mum cum Dukero omnibus equitiquod (tam)non iam 5,8. Gallos, bus || 21, 9.** (fuit) p. 201. || 23, 4. dimissis.. eorum, 18, 14. trucida- quam (eum) qui ut Alsch. || 24, 2. tos cruciando] cruciatos cum Sigo- censuerunt cum vg. p. 209. | 29, 4. nio 17, [In] aliquantum 18. pos- scilicet repudiato, fort. audiit; [cesit] cf. p. 342. | 22, 10. deiectum | terum] maxime p. 355. || 30,8. adpe24, 4. in exercitu insideret || 25, 3. tivimus | bellum aut nobis || 9. op*ita in immensum || 26, 5. [in] in- tare [debe]tis | 10. attinet gentia incr. | 6. vulgaverat || 27, 2. erudiverunt cum vg. || 11. decepit (amnibusque) aut omnibusque cum cum vg. 17. v. p. 354 med. || 23. Heldio post Latino aut omnibus post si nostris cf. p. 358. adn. 2. || secuntur, inserto || 36,7. consuli (et) | * efferentem se fortunam cum vg. aut et consuli d. v. et Poeno cum 26. imperio || 31, 1. fort. (habere) Alsch.animos fecisset || 37, 2. (et) adventus tui spe cf. p. 355 sq. adn.1. ad Veneris** circa || 4. erat [crede|| 8. conserta cum vg. || 32, 2. adbant]. || 12. edidit. versa cum I. Perizonio et Dukero p. XXX,2,1. ne qua || 3,4. sa- 207. cf. p. 629. || 5. quum non oculis tias 4, 5. sententia (excidit cum W coni. || 34, 8. accepere fort., eam promeret) || 6, 5. velut eiecere cum vg. p. 354. || 35, 4. (et sparso [semine] 6. obstruebant ||ante aciem) || 5. omnem vitiosum est 8, 6. Numidis... Carthaginiensibus | | 36, 8. Saturnalibus] iter continu(aut Carthaginiensium [copia])...antibus (vel maturantibus) || 10. es[in] mediam aciem (in) adversus set [et] cum vg. || 40, 4. ** patefacta signa 9, 2. subigit p. 209 sq. gratulationi, ut olim W. || 13. ** iure conspectui circumfusuni || 10, 5. imperi vel iure et imperio || 41, 1. inligatas cum Kaestnero, sqq. ut Wt. praetori] cf. p. 359. n. 1. || 42, 7. ne7. certamini || 15. (et) || 19. qui- que ipsi] cf. ibid. || 44, 7. dem] tandem || 12,3. Cirta ... eoquel

*

**

[ocr errors]

[PERIOCHA LIBRI XXI.]

[In Italiam belli Punici secundi actum narrat et Hannibalis ducis Poenorum contra foedus per Hiberum flumen transitus. a quo Saguntum sociorum populi Romani civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses qui quererentur. cum satisfacere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, et ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit. in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque permagna vexatione militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXI.

I. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in 1 principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. nam neque 2 validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint qui vicerunt; odiis etiam prope maioribus certa- 3 runt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus

Livi vol. 11.

1

victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe ava4 reque crederent imperitatum victis esse; fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum, se cum 5 primum posset hostem fore populo Romano. angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper inposito interceptam.

1 II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio 2 gessit, ut appareret, maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, cui Hannibalis ductu intulerunt.

3

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, 4 uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob altam indolem (profecto animi) adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate prin5 cipum in imperio positus. is plura consilio quam vi vi gerens

hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Car6 thaginiensem auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecit ab eo domini obtruncati, conprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.

7

Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin 1 praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se 2 accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno alterius factionis princeps 3 'et aequum postulare videtur' inquit 'Hasdrubal et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.' cum admira- 4 tione tam ancipitis sententiae in se omnis convertisset, 'florem aetatis' inquit 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet, nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. an hoc 5 timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem videat et cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus? ego istum iuvenem domi tenendum, sub 6 legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

IIII. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni ad- 1 sentiebantur, sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem iuvenem 2 redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad 3 res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haut facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam 4 praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fati- 5 gari aut animus vinci poterat. caloris ac frigoris patientia 6 par, cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate

modus finitus, vigiliarum somnique nec die nec nocte dis7 criminata tempora: id quod gerendis rebus superesset, quieti datum, ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem 8 inter custodias stationesque militum conspexerunt. vestitus nihil inter aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.

9 Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deûm metus, nullum ius iurandum, 10 nulla religio. cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

1

[ocr errors]

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, 2 nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis op3 primeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haut dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat - induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bel4 lum videri posset. Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio inposito imperium accepere. victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem novam in hiberna 5 est deductus. ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promo6 tum bellum. Hermandica et Arbocala eorum urbes vi captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum 7 diu defensa. ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant 8 Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haut procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere.

« IndietroContinua »