Immagini della pagina
PDF
ePub

5 retur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, refice6 rent. inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire 7 poterant. ipse Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur, hortator aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabu8 lata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto 9 structurae antiquae genere. itaque latius quam qua caederetur ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in 10 urbem vadebant. locum quoque editum capiunt conlatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem inminentem haberent, muro circumdant. Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis 11 ducunt. utrimque summa vi et muniunt et pugnant, sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. 12 simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur expectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, 13 circa omnia hostium essent. paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi dilectus acerbitate consternati retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota

arma.

et

1 XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio-eum praefecerat Hannibal-ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes senti2 rent. is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus rui3 nis advenienti Hannibali ostendit. itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est.

4

Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alco

nem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. postu- 5 labatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. has pacis leges ab- 6 nuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur. erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. tradito palam 7 telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum et ipse ita iubebat est deductus. quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset 8 factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:

sua,

XIII. 'Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam 1 ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem. cum 2 ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos yera referentibus ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. vestra autem causa me nec 3 ullius alterius loqui quae loquor apud vos vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis umquam apud vos mentionem feci. postquam nec ab Romanis vobis ulla est 4 spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam. cuius ita aliqua spes est, si eam, quem ad mo- 5 dum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. urbem 6 vobis, quam ex magna parte dirutam captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo

novum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne 7 publicum privatumque ad se iubet deferri, corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. 8 haec victor hostis imperat, haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum, sed vel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'

1

XIIII. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum coni2 cientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.

cum

ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus 3 custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope neces4 sarium cognitum ipso eventu est: cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?

1 XV. Captum oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat et 2 captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

3 Octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere, inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse, quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam pervenisse.

quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. 4 Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint.

omnia breviora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. nam excessisse 6 pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant 1 ab Carthagine, Romam retulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est, tantusque simul maeror 2 patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acrio- 3 rem bellicosioremque secum congressum nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos 4 Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum. Poenum, hostem veteranum, trium et 5 viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis Hiberum transire, trahere c secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

XVII. Nominatae iam antea consulibus provinciae 1 erant, tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. sex in eum annum decretae 2 legiones et sociûm quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset. quattuor et viginti peditum Roma- 3 norum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti

equites: naves ducentae viginti quinqueremes, celoces 4 viginti deducti. latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici, eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset.

5

[ocr errors]
[ocr errors]

Inter consules ita copiae divisae: Sempronio datae legiones duae ea quaterna milia erant peditum et treceni equites et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces 6 duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis 7 esset. Cornelio minus cópiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in Galliam 8 mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta quinqueremes datae neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant -et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille 9 sexcentis. duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem [dein] versa in Punicum bellum habuit.

[ocr errors]

1 XVIII. His ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu Q. Fabium, M. Livium, L. Aemilium, C. Licinium, Q. Baebium, in Africam 2 mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et, si id quod facturi videbantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. 3 Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percunctatus esset, tum ex Carthaginien4 sibus unus: 'praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis, ceterum haec legatio verbis 5 adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur, nunc ab nobis et confessio

« IndietroContinua »