Immagini della pagina
PDF
ePub

Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astūtiae deerant. Namque a principiō cōnsulātūs sui multa pollicendō per Fulviam effecerat, ut Q. Cūrius, de quo paulo ante memorāvī, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc conlēgam suum 5 Antōnium pactiōne provinciae perpulerat, nē contrā rem pūblicam sentiret; circum se praesidia amicōrum atque clientium occulte habebat. Postquam diēs comitiōrum vēnit et Catilinae neque petitiō neque insidiae, quās cōnsulibus in campō fecerat, prōsperē cessere, constituit bellum facere et extrēma 10 omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque ēvenerant.

Catiline Active at Home and Abroad.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulās atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picēnum, C. Iūlium in Apūliam dimisit, praeterea alium aliō, quem 15 ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul mōliri: cōnsulibus insidias tendere, parāre incendia, opportūna loca armātis hominibus obsidēre; ipse cum tēlō esse, item aliōs iubēre, hortāri uti semper intenti parātique essent; dies noctisque festināre, vigilāre, neque 20 insomniis neque labōre fatigāri. Postrēmō, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa dē īgnāviā eōrum questus docet sẽ Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia 25 loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.

Plot to Kill Cicero Fails.

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus cēteris C. Cornelius eques Rōmānus operam suam pollicitus, et cum eō L. Varguntēius senator cōnstituere ea nocte paulo post cum armātis hominibus sicuti salūtātum introire ad Cicerōnem ac de imprōvisō domi suae imparātum cōnfodere. 5 Cūrius ubi intellegit quantum periculum cōnsuli impendeat, propere per Fulviam Cicerōni dolum qui parābātur ēnuntiat. Ita illi iānua prohibiti tantum facinus frūstrā susceperant.

Manlius Arms Etruria.

Interea Manlius in Etruria plēbem sollicitare, egestāte simul ac dolōre iniuriae novārum rērum cupidam, quod 10 Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrōnēs cuiusque generis, quorum in ea regiōne magna copia erat; nōn nullōs ex Sūllānis coloniis, quibus lubidō atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.

Senate Gives Full Power to Cicero.

XXIX. Ea cum Cicerōni nuntiarentur, ancipiti malo per- 15 mōtus, quod neque urbem ab insidiis privātō consiliō longius tuēri poterat, neque exercitus Mānli quantus aut quō consiliō foret satis compertum habēbat, rem ad senātum refert iam antea volgi rūmōribus exagitātam. Itaque, quod plerumque in atrōci negōtiō solet, senātus dēcrēvit, darent operam cōnsulēs 20 nē quid rēs pūblica dētrimenti caperet. Ea potestas per senātum mōre Rōmānō magistrātui maxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercere omnibus modis sociōs atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussū nūllius eārum 25 rērum cōnsuli iūs est.

5

Forces Gathered to Defend the City.

XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in senātū litteras recitavit, quas Faesulis adlātās sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Mānlium arma cēpisse cum māgnā multitudine ante diem VI. Kalendās Novembris. Simul, id quod in tāli rē solet, alii portenta atque prōdigia nūntiābant, aliī conventus fieri, arma portāri, Capuae atque in Apūliā servile bellum movēri. Igitur senāti decrētō Q. Mārcius Rex Faesulás, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missiei utrique ad urbem imperātōrēs erant, impediti Io nē triumphārent calumnia paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vēndere mōs erat, — sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picēnum, eisque permissum uti pro tempore atque periculō exercitum compararent. Ad hōc, si quis indicāvisset dē coniūrātiōne 15 quae contra rem pūblicam facta erat, praemium servō libertātem et sestertia centum, liberō impūnitātem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrēvēre uti gladiātōriae familiae Capuam et in cētera municipia distribuerentur prō cuiusque opibus, Rōmae per tōtam urbem vigiliae haberentur eisque 20 minōrēs magistrātūs praeessent.

The City in Terror and Anxiety.

XXXI. Quibus rēbus permōta cīvitās atque immūtāta urbis facies erat. Ex summā laetitia atque lasciviā, quae diuturna quiēs pepererat, repente omnis tristitia invasit; festināre, trepidāre, neque locō neque homini cuiquam satis 25 credere, neque bellum gerere, neque pācem habēre, suō quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum tendere, miserāri parvōs

liberōs, rogitare omnia, omnia pavēre, superbiā atque dēliciis omissis sibi patriaeque diffidere.

Cicero Assails Catiline. First Oration.

At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movēbat, tametsi praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā interrogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandi causā aut sui expūr- 5 gandi, sicut iūrgiō lacessitus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timēns sive īrā commōtus, ōrātiōnem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsēdit, Catilina, ut erat parātus ad dissimulanda omnia, dēmissō 10 voltū, vōce supplici postulāre à patribus coepit ne quid de sē temere crederent; ea familiā ortum ita sẽ ab adulēscentiā vitam instituisse ut omnia bona in spē habēret; nē existumārent sibi, patriciō homini cuius ipsius atque māiōrum plūruma benificia in plebem Rōmānam essent, perditā rē pūblicā opus 15 esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilinus civis urbis Rōmae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnēs, hostem atque parricidam vocāre. Tum ille furibundus, "quoniam quidem circumventus" inquit "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruinā restinguam."

Catiline Hastens away, Leaving Lentulus and Cethegus.

20

XXXII. Deinde sē ex cūriā domum prōripuit. Ibi multa ipse secum volvēns, quod neque insidiae consuli prōcēdēbant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis mūnītam, optumum factu crēdēns exercitum augere ac, prius quam legiōnēs scriberentur, multa antecapere quae bellō ūsui 25 forent, nocte intempesta cum paucis in Manliāna castra profectus est. Sed Cethegō atque Lentulō cēterisque, quōrum cognoverat prōmptam audaciam, mandat, quibus rēbus

possent, opes factiōnis cōnfirment, insidiās cōnsuli mātūrent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sēsē propediem cum māgnō exercitu ad urbem accessurum.

Manlius Appeals to the Senate.

XXXIII. Dum haec Rōmae geruntur, C. Manlius ex suō 5 numerō lēgātōs ad Mārcium Regem mittit cum mandātis hūiusce modi: "Deōs hominesque testāmur, imperātor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse neque quō periculum aliis facerēmus, sed uti corpora nostra ab iniūriā tūta forent, qui, miseri, egentēs, violentia atque crūdēlitāte faenerātōrum plēriIo que patriae sed omnēs fāmā atque fortūnis expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre māiōrum lēge ūti neque āmissō patrimoniō liberum corpus habere; tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. Saepe māiōrēs vostrum miseriti plebis Rōmānae dēcrētis suis inopiae eius opitulāti 15 sunt, ac novissumē memoriā nostrā propter magnitudinem aeris aliēnī, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandi studiō permōta aut superbia magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. At nōs nōn imperium neque divitias petimus, quārum rērum 20 causā bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nēmō bonus nisi cum animā simul amittit. Tē atque senātum obtestāmur cōnsulātis miseris civibus, lēgis praesidium, quod iniquitas praetōris eripuit, restituatis, nēve nōbis eam necessitudinem impōnātis, ut quaerāmus, quōnam 25 modō maxumē ulti sanguinem nostrum pereamus."

XXXIV. Ad haec Q. Mārcius respondit: si quid ab senātū petere vellent, ab armis discedant, Rōmam supplicēs proficiscantur; eā mānsuētūdine atque misericordia senātum populi Romānī semper fuisse ut nēmō umquam ab eō 30 frustra auxilium petiverit.

« IndietroContinua »