Immagini della pagina
PDF
ePub

delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi dē māgnā virtūte atque glōriā bonōrum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat aequō animō accipit, suprā ea veluti ficta pro falsīs dūcit.

The Author's Reasons for Writing History.

Sed ego adulescentulus initiō sicuti plerique studio ad 5 rem publicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuēre. Nam prō pudōre, prō abstinentia, pro virtute, audacia, largitiō, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernābātur insolēns malārum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetās ambitiōne corrupta tenēbātur; ac mē, cum 10 ab reliquorum malis mōribus dissentirem, nihilo minus honōris cupido eadem quae ceterōs fāmā atque invidia vexābat."

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblică procul habendam decrēvi, nōn fuit cōnsilium sōcordiā atque dēsidiā 15 bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō, servilibus officiis intentum aetatem agere, sed ā quo inceptō studiōque me ambitiō mala dētinuerat, eōdem regressus, statui rēs gestās populi Rōmāni carptim, ut quaeque memoriā dīgna vidēbantur, perscribere, eō magis 20 quod mihi ā spē, metū, partibus rei pūblicae animus liber

erat.

His Choice of a Subject.

Igitur de Catilinae coniūrātiōne quam vērissumē poterō paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumō sceleris atque periculi novitāte. Dē cūius hominis 25 mōribus pauca prius explānanda sunt quam initium nārrandi faciam.

IO

The Character of Catiline.

V. L. Catilina nōbili genere nātus, fuit māgnā vi et animī et corporis, sed ingenio malo prāvōque. Huic ab adulēscentia bella intestina, caedēs, rapīnae, discordia civilis grāta fuêre, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens 5 inediae, algōris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulātor ac dissimulātor, alieni adpetēns, sui profūsus, ārdēns in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderāta, incrēdibilia, nimis alta semper cupiebat.

His Ambition and its Causes.

Hunc post dominātiōnem L. Sūllae lubidō maxuma invāserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequerētur, dum sibi rēgnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitābātur magis magisque in dies animus ferōx inopiā rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus 15 auxerat quās suprā memorāvi. Incitābant praeterea corrupti civitātis morēs, quos pessuma ac divorsa inter sẽ mala, lūxuria atque avaritia, vexābant.

Digression on the Early History of Rome.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus civitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta mãiō20 rum domi militiaeque, quō modō rem pūblicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulātim immūtāta ex pulcherrumā atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

The Founding of the City.

VI. Urbem Rōmam, sicuti ego accepi, condidēre atque 25 habuere initiōTrōiāni, qui Aenea duce profugi sēdibus incertis

vagabantur, cumque eis Aboriginēs, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convēnēre, dispari genere, dissimili lingua, alii aliō mōre viventēs, incredibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevi multitūdō dispersa atque vaga concordia 5 civitas facta erat. Sed postquam rēs eōrum, civibus, mōribus, agris aucta, satis prospera satisque pollēns vidēbātur, sicuti plēraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur rēgēs populique finitumi bellō temptāre, pauci ex amicis auxilio esse; nam cēteri metū perculsi ā periculis 10 aberant. At Rōmānī domi militiaeque intenti festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, libertātem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute prōpulerant, sociis atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant.

Its Early Government.

15

Imperium lēgitumum, nōmen imperi rēgium habebant. Dēlēcti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiā validum erat, rei publicae consultābant; ei vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae 20 rei pūblicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque sẽ convortit, immūtātō mōre annua imperia binōsque imperātōrēs sibi fecere; eō modō minumē posse putabant per licentiam. insolescere animum hūmānum.

VII. Sed ea tempestāte coepēre sẽ quisque magis extollere 25 magisque ingenium in prōmptū habēre. Nam rēgibus boni quam mali suspectiōrēs sunt, semperque eis aliēna virtūs formidulōsa est.

Its Rapid Development and its Glory in War.

Sed civitas incredibile memorātū est adeptā lībertāte quantum brevi crēverit, tanta cupidō glōriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiēns erat, in castris per labōrem ūsum militiae discēbat magisque in decōris 5 armis et militāribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur tālibus viris nōn labor insolitus, nōn locus ūllus asper aut arduus erat, nōn armātus hostis formidulōsus; virtus omnia domuerat. Sed glōriae maxumum certamen inter ipsōs erat; sẽ quisque hostem ferire, mūrum Io ascendere, conspici dum tāle facinus faceret, properabat ; eās dīvitiās, eam bonam fāmam māgnamque nōbilitātem putabant. Laudis avidī, pecuniae liberālēs erant; glōriam ingentem divitiās honestās volēbant. Memorare possem quibus in locis maxumās hostium cōpiās populus Rōmānus 15 parvā manū fūderit, quās urbis nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, ni ea rēs longius nōs ab inceptō traheret.

The Power of Fortune in Reference to Fame.

VIII. Sed profecto fortūna in omni rē dominātur; ea rēs cunctās ex lubidine magis quam ex vērō celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumō, satis amplae 20 māgnificaeque fuēre, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi scriptōrum magna ingenia, per terrārum orbem Athēniēnsium facta prō maxumis celebrantur. Ita eōrum qui fēcēre virtus tanta habētur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. At 25 populō Rōmānō numquam ea cōpia fuit, quia prudentissumus quisque maxumē negōtiōsus erat, ingenium nēmō sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre, mālēbat.

The Early Morals of the State.

IX. Igitur domi militiaeque bonī mōrēs colēbantur; concordia maxuma, minuma avāritia erat; iūs bonumque apud eōs nōn lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, discordias, simultātēs cum hostibus exercebant, cīvēs cum civibus dē virtute certābant; in suppliciis deōrum magnifici, 5 domi parci, in amīcōs fidēlēs erant. Duabus his artibus, audāciā in bellō, ubi pāx ēvēnerat aequitāte, sēque remque publicam cūrābant. Quārum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bellō saepius vindicātum est in eōs qui contra imperium in hostem pūgnāverant, quique tardius 10 revocati proeliō excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi locō cedere ausi erant; in pāce vērō, quod benificiis magis quam metu imperium agitabant, et acceptă iniūriā ignoscere quam persequi mālēbant.

Morals Corrupted by Success.

X. Sed ubi labōre atque iustitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs 15 māgni bellō domitī, nātiōnēs ferae et populi ingentēs vi subācti, Carthagō, aemula imperi Rōmānī, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant; saevire fortūna ac miscēre omnia coepit. Qui labōrēs, pericula, dubias atque asperās rēs facile toleraverant, eis ōtium, divitiae, optanda alias, 20 oneri miseriaeque fuere. Igitur primō pecuniae deinde imperi cupidō crēvit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuere. Namque avaritia fidem, probitātem, cēterāsque artis bonas subvortit; prō his superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. Ambitiō multōs 25 mortālis falsōs fieri subēgit, aliud clausum in pectore aliud in linguā prōmptum habēre, amīcitiās inimicitiāsque nōn ex re sed ex commodo aestumāre, magisque voltum quam

« IndietroContinua »