Immagini della pagina
PDF
ePub

vitae Catō. Ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic severitās dignitatem addiderat. Caesar dandō, sublevandō, ignōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miseris perfugium erat, in alterō malis perniciēs; illius facilitas, hūius constantia laudābātur. Postrēmō 5 Caesar in animum induxerat labōrāre, vigilare; negotiis amicōrum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dōnō dignum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. At Catōni studium modestiae, decoris, sed maxumē sevēritātis erat; 10 nōn divitiis cum divite neque factiōne cum factiōsō, sed cum strenuo virtute, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certabat; esse quam vidēri bonus mālēbat; ita, quo minus petebat glōriam, eō magis illum sequēbātur.

The Decree is Executed.

LV. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam 15 discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, në quid eō spatiō novārētur, triumvirōs quae supplicium postulābat parāre iubet; ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetōrēs. Est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi 20 paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedēs humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odōre, foeda atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindicēs rērum 25 capitālium quibus praeceptum erat laqueō gulam frēgēre. Ita ille patricius ex gente clarissumā Cornēliōrum, qui cōnsulāre imperium Rōmae habuerat, dignum mōribus factisque suis exitium vitae invenit. De Cethegō, Statiliō, Gabiniō, Caepāriō, eodem modo supplicium sumptum est.

30

Meantime Catiline had Raised Forces.

LVI. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni cōpiā quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duās legiōnēs instituit, cohortis prō numerō militum complet. Deinde, ut

quisque voluntarius aut ex sociis in castra vēnerat, aequã5 liter distribuerat, ac brevi spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duōbus milibus habuisset. Sed ex omni cōpiā circiter pars quarta erat militāribus armis instructa; ceteri, ut quemque cāsus armāverat, sparōs aut lanceās, alii praeacūtās sudis portabant. Sed postquam Io Antonius cum exercitu adventābat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasiōnem pugnandi non dare; spērābat propediem māgnās cōpiās sēsē habitūrum, si Rōmae socii incepta patrāvissent. Interea servitia repudiabat, cuius 15 initio ad eum māgnae cōpiae concurrebant, opibus coniūrātiōnis frētus; simul alienum suis rationibus existumāns vidēri causam civium cum servis fugitivis communicāvisse.

But now his Army Tries to Escape to Gaul.

LVII. Sed postquam in castra nuntius pervenit Rōmae coniurationem patefactam, de Lentulō et Cethegō ceterisque 20 quōs supra memoravi supplicium sumptum, plerique, quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rerum studium inlexerat, dilābuntur; reliquos Catilina per montis asperōs magnis itineribus in agrum Pistōriēnsem abducit eō cōnsiliō uti per tramitēs occulte perfugeret in Galliam Trānsalpīnam.

25

Antonius Cuts them off.

At Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Picēnō praesidebat, ex difficultāte rērum eadem illa existumāns quae

supra diximus, Catilinam agitare. Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra properē mōvit, ac sub ipsis rādicibus montium cōnsēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antōnius procul aberat, utpote qui magnō exercitu locis aequiōribus expeditus in fuga seque- 5 rētur. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sẽsẽ clausum, in urbe res advorsās, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tālī rē fortunam belli temptāre, statuit cum Antōniō quam primum confligere.

Speech of Catiline.

[ocr errors]

Itaque contiōne advocātā hūiusce modi ōrātiōnem habuit: LVIII. "Compertum ego habeō, militēs, verba virtutem nōn addere, neque ex ignāvō strēnuum neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fieri. Quanta cuiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta in bellō 15 patere solet. Quem neque glōria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vōs, quo pauca monērem, advocāvi, simul uti causam mei cōnsili aperirem. "Scitis equidem, militēs, sōcordia atque ignāvia Lentuli 20 quantam ipsi nōbisque clādem attulerit, quōque modō, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vērō

All Depends on Valor.

quo loco rēs nostrae sint, iuxtā mēcum omnēs intellegitis. Exercitus hostium duo, ūnus ab urbe, alter a Gallia obstant; 25 diutius in his locis esse, si maxumē animus ferat, frumenti atque aliārum rērum egestās prohibet; quocumque ire placet, ferrō iter aperiundum est. Quapropter vōs moneō uti forti atque parātō animō sītis, et cum proelium inībitis, memineritis vōs divitias, decus, glōriam, praeterea libertatem atque 30 patriam in dextris vostris portare. Si vincimus, omnia nōbis

tūta erunt, commeātus abundē, municipia atque coloniae patēbunt; si metū cesserimus, eadem illa advorsa fient; neque locus neque amicus quisquam teget quem arma nōn texerint. Praetereā, mīlitēs, nōn eadem nōbis et illis neces5 sitūdō impendet; nōs prō patriā, prō libertāte, prō vītā certāmus, illis supervacaneum est prō potentia paucōrum pūgnāre.

“Quō audācius adgrediāminī, memorēs pristinae virtūtis.

Desperately.

Licuit vōbis cum summā turpitūdine in exsiliō They must Attack aetātem agere, potuistis nōn nūllī Rōmae, āmissis bonis, aliēnās opēs exspectare; quia illa foeda atque intoleranda virīs vidēbantur, haec sequi dēcrēvistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. Nam in fugă salūtem 15 spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus āvorteris, ea vērō dementia est. Semper in proeliō eis maxumum est periculum qui maxumē timent: audācia prō mūrō habetur.

There is Hope of
Victory.

"Cum vōs cōnsiderō, militēs, et cum facta vostra aestumō, māgna mē spēs victōriae tenet. Animus, aetās, virtūs vostra mē hortantur, praeterea necessitūdō, quae etiam timidōs fortis facit. Nam multitudō hostium nē circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtūti vostrae fortūna inviderit, cavēte inulti 25 animam amittātis, neu capti potius sicuti pecora trucidēminī quam virōrum mōre pūgnantēs cruentam atque luctuōsam victoriam hostibus relinquätis."

They Form in Battle Array.

LIX. Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructōs ōrdinēs in locum aequom deducit. 30 Dein remōtis omnium equis, quō militibus exaequātō periculō

animus amplior esset, ipse pedes exercitum prō locō atque cōpiis instruit. Nam uti plānities erat inter sinistrōs montis

et ab dexterā rūpe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidiō artius conlocat; ab eis centuriōnēs omnis, lēctōs et ēvocātōs, praeterea ex gregariis 5 militibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulānum quendam in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et cālōnibus propter aquilam adsistit, quam bellō Cimbricō C. Marius in exercitu habuisse dicēbātur.

Petreius Addresses the Army of Antonius.

[ocr errors]

At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreiō lēgātō exercitum permittit. Ille cohortis veterānās, quās tumultus causā cōnscripserat, in fronte, post eas cēterum exercitum in subsidiis locat; ipse equō circumiēns ūnumquemque nōmināns appel- 15 lat, hortatur, rogat ut meminerint sẽ contrā latrōnēs inermis, prō patriā, prō liberis, prō āris atque focis suis certare. Homō militāris, quod amplius annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glōriā in exercitu fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōve- 20 rat; ea commemorandō militum animōs accendēbat.

A Desperate Battle Ensues.

LX. Sed ubi, omnibus rēbus explōrātis, Petrēius tubā signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est unde à ferentāriis proelium committi posset, maxumō clāmōre cum infēs- 25 tis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis rēs geritur. Veterāni, pristinae virtutis memores, comminus ācriter instare, illi haud timidi resistunt; maxumā vī certātur.

« IndietroContinua »