Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]
[graphic][subsumed]

SECCIÓN PRIMERA.

DOCUMENTOS REALES.

I.

Donación de varias iglesias hecha al monasterio de Eslonza por el rey

Don Garcia.

30 Agosto. A. 912.

Dominis sanctis atque gloriosis et post Deum nobis fortisimis patronis venerandis Martiribus, quorum reliquie condite requiescunt sancte Eulalie uirginis et sancti Uincenti leuite, in cuius honore base. lica fundata esse dignoscitur in suburbio Legionense ciuitatis in uallem quam uocitant Elisontie, nos adelines famuli uestri Garsea princeps et Mumma domna regina si beneficiis diuinis nostra compesetur oblatio paruipenditur quod offerimus que quod sumus quod uidemus quod est rregno predicto et rerum presentium nutu Dei sumus celesti largitate locupletati, sed quia omnis oblatio pro fidei quantitate et sincera pietate pensatur non putamus esse minima que magna fides Deo consecratur. Denique offerimus idem ad patronos uestros pro subsidio fratrum in eodem monasterio uitam sanctam degentibus de propriis facultatibus nostris pro remedio animabus nostris et ut ante Deum mercedis recipiamus uicem, ecclesias sanctæ Mariæ uirginis et sancti Martini episcopi, item sanctæ Mariæ et sancti Iuliani et Bassilise et sancti Saturnini quam obtinuit tius noster domnus Nunnus de dato patris nostri, per omnes suos terminos seu et de parte orientale

221331

secus dextros ecclesias concedimus terminum usque ad ipsam fontem qui est in uallem de Cascita, de parte quoque meridiana usque in uallem de Zuleiman, et de partem occidentalem ad uallem de Pruento; omnia supra taxatum iure hereditario in hunc testamentum fieri iussimus in loco sacrosanto sicut altari uestro prona deuotione oferimus. Quod si quisquam pontificum aut sub pretextum nostrum uel cuiuspiam asertionis aut generis homo hanc nostram uoluerit conue. llere deuotionem, aut nostri huius decreti uel testamenti infringere tenorem, sit anathema in conspetu Dei patris et sanctorum apostolorum uel omnium martirum eius et insuper inferat parti idem sanctæ ecclesias uestras tantum et aliud tantum quantum auferre conauerit. Facta scriptura testamenti III kalendas Septembris Era DCCCCL. Anno secundo rregni nostri. Garsea princeps hanc scripturam testamenti a nobis factam. *

Mumma Domna regina hanc scripturam testamenti a nobis factam conf. + Ranimirus conf. + Sub Christi nomine Ianadius Dei gratia astoricensis sedis episcopus conf. Sub Christi nomine Attila gratia Dei zamorense sedis episcopus conf. Sub Christi nomine Cixila Dei gratia legionense sedis episcopus conf. Sancilupio testis. Ordonius ts. Abtaman ts. Sisebutus ts. Rundesindus presbiter ts. Abdias presbiter ts. Mironius presbiter ts. Amor presbiter ts. Sisnandus diaconus ts. Sisuertus diaconus ts. Maruan diaconus ts. Abhilal diaconus ts. Theudiselus diaconus ts. Ranemirus ts. Sisebutus ts. Monnio ts. Flaianus ts. Hordonius ts, confirmans.

[ocr errors]

Lotra cursiva visigoda. 0,43 X 0,31. Tiene cortado el principio.

II.

Donación de varias villas hecha al monasterio de Eslonza por el rey

Don Garcia.

13 Octubre. A. 943.

In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Ihesucristi, dominos sanctos gloriosissimos nobisque post Deum fortissimos patronos beatissimos sancte Eulalie et sanctorum Petri et Pauli apostoli in cuius honore dedicatum atque fundatum est monasterium in ualle que uocitatus est Elysoncie territorio legionense inter riuulos nuncupatos Istola et Porma siue et cultoribus ecclesie uestre Aiubandus abba uel collegio clericorum eodem in loco degentium, nos famuli tui Garseas Rex una pariter cum uxore mea Munia domina oramus ut dignenimi de nostro suscipere piam oblationem, deuote offerimus parua atque exigua munuscula a sancto altari uestro pro reparationem eiusdem ecclesie, pro luminariis iungiter accendendis et pro adolendis odoribus sacris et sacrificiis inmolandis Deo placabilibus, pro uictu uel uestitu monachorum que sub aula uestra morabuntur, pro susceptione peregrinorum et sustentationibus pauperum, damus uobis atque concedimus villas procul monasterio uestro sitas cum adiacentiis et prestationibus suis, id est uillas de sancta Maria, villa Uermude, villa de Uiduas, villa de illa Fonte, Rebollare, valle de Ferrarios, Taroços, medio de Mellanzos, villa Ratario, villa de Mauros, valle de Oueko, ipsas uilllas nominatas cum omnibus adiacentiis et prestationibus suis, ita ut omnis populus ad uestram concurrant ordinationem pro uestris utilitatibus peragendis, et quicquid auos inuictum uel ordinatum fuerit uel acceperint, omnia illa inexcusabiliter adimpleant atque peragant, habeatis licentiam ad adplicandos homines et ad populandum de

« IndietroContinua »