Immagini della pagina
PDF
ePub

nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum His- 5 pania Hasdrubalem. Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat exercitus, Italiam defensurus.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpis cum bona pace incolentium ea loca Gal- 10 lorum pervenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in majus fere ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope inmixtae, tecta informia inposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et 15 inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt inminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente 20 ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa jussit; Gallisque ad visenda loca praemissis, postquam conperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque, quam extentissima potest valle, locat. Tum per eosdem 25 Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentis, cum se inmiscuissent conloquiis montanorum, edoctus, interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. 30 Die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis, in- 35 pedimentisque cum equite relictis et maxuma parte peditum, ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit, iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

XXXIII. Prima deinde luce castra mota, et agmen relicum incedere coepit. Jam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios, arce occupata sua, 5 super caput inminentis, alios via transire hostis. Utraque simul objecta res oculis animisque inmobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adjecissent ipsi 10 terroris satis ad perniciem fore rati, transversis rupibus, per juxta invia ac devia adsueti decurrunt. Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo prius evaderet, 15 quam cum hostibus, certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul homi20 num ac sarcinarum omnis generis facerent; multósque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in inmensum altitudinis dejecit, quosdam et armatos; sed ruinae maxime modo jumenta cum oneribus devolvebantur. Quae quam25 quam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne exutum inpedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, de30 currit ex superiore loco, et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti. Cas35 tellum inde, quod caput ejus regionis erat, viculosque circumjectos capit, et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, quia nec a montanis primo perculsis nec loco magno opere inpediebantur, aliquantum eo triduo viae confecit.

[ocr errors]

XXXIV. Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, 5 utili exemplo, doctos' memorantes 'amicitiam malle quam vim experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata facturos, commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet.' Hannibal, nec temere credendum nec aspernandum ratus, ne 10 repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos conposito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant; ipse post 15 cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. Ubi in angustiorem viam et parte altera subjectam jugo insuper inminenti ventum est, undique ex insidiis barbari, a fronte, ab tergo coorti, comminus, eminus petunt, saxa ingentia in agmen de- 20 volvunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haut dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est; nam, 25 dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani, interrupto medio agmine, viam insedere, noxque una Hannibali sine 30 equitibus atque inpedimentis acta est.

XXXV. Postero die, jam segnius intercursantibus barbaris, junctae copiae, saltusque haud sine clade, majore tamen jumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores jam et 35 latrocinii magis quam belli more concursabant, modo in primum, modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti, sicut 8- Livy.

per artas praecipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebe

bant.

5 Nono die in jugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a con- casing jectantibus iter faciebant. Biduum in jugo stativa A habita, fessisque labore ac pugnando quies data mili10 tibus; jumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta cum, signis prima luce motis, 15 segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere jussis militibus Italiam ostentat subjectosque Alpinis montibus Circumpadanos cam20 pos: moenia eos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.'

Procedere inde agmen coepit, jam nihil ne hostibus 25 quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo quam in ascensu fuerat (ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt) difficilius fuit; omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere 30 se a lapsu possent, nec qui paulum titubassent haerere, afflicti vestigio suo, aliique super alios et jumenta in homines succiderent.

XXXVI. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles 35 temptabundus manibusque retinens virgulta ac stir pes circa eminentes demittere sese posset. Natura locus jam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti

[ocr errors]

Hannibali, quae res moraretur agmen, nuntiatur,
rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum
visendum. Haut dubia res visa, quin per invia circa
nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret
agmen. Ea vero via insuperabilis fuit; nam (cum 5
super veterem nivem intactam nova modicae altitu-
dinis esset, molli nec praealtae)facile pedes ingre-
dientium insistebant; ut vero tot hominum jumen-
torumque incessu dilapsa est, per nudam infra gla-
ciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingredie- 10
bantur. Taetra ibi lactatio erat, via lubrica glacie
non recipiente vestigium et in prono citius pedes fal-
lente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se
adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis, iterum cor-
ruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede 15
aut manu quisquam eniti posset,
ant; ita in levi
tantum glacie tabidaque nive

secabant interdum etiam in lutabantur. Jumenta

ingredientia nivem, et prolapsa jactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque, velut pedica 20 capta, haererent in dura et alte concreta glacie.

XXXVII. Tandem (nequiquam jumentis atque hominibus fatigatis, castra in jugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, 25 per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset, saxum, arboribus circa inmanibus *** dejectis dejectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso 30 aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non jumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum, jumentis prope fame absumptis; nuda enim 35 fere cacumina sunt, et si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles apricosque quosdam colles habent, rivosque prope silvas, et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et

1

[ocr errors]
« IndietroContinua »