Immagini della pagina
PDF
ePub

urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi inposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab 5 diis quidem inmortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent; quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis 10 dominis futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus 15 est jam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, 20 quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est, cur illi 25 vobis conparandi sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis; pugna- 30 bitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non 35 Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum

certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum, cujus non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator 5 ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque.

10

XLIV. Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris: veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum pro patria tum ob iram 15 justissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto major spes, major est animus inferentis vim quam arcentis. Accendit praeterea et stimulat animos dolor, injuria, 20 indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum quibus 25 pacem habeamus, se modum inponere aecum censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos observat. "Ne transieris Hiberum ! ne quid rei tibi sit cum Saguntinis!" "At non ad 30 Hiberum est Saguntum." "Nusquam te vestigio moveris!" Parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam adimis? Etiam in Hispanias, et, si inde cessero, in Africam transcendes? Transcendes autem? Transcendisse dico. 35 Duos consules hujus anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera

[ocr errors]

fugientes accipient; vobis necesse est fortibus viris esse, et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut vincere, aut, si fortuna. dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus [destinatum] 5 in animo est, iterum dicam, vicistis; nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dîs inmortalibus acrius datum est."

XLV. His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani-ponte 10 Ticinum jungunt, tutandique pontis causa castellum insuper inponunt; Poenus, hostibus opere occupatis, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime jubet, prin- 15 cipumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passûm ab Ictumulis consedit.

[ocr errors]

Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque pro- 20 pere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites_ratus, vocatis ad contíonem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: 'agrum sese daturum esse in Italia, Africa, 25 Hispania, ubi quisque velit, inmunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum ; qui domos redire mallent, daturum se operam ne 30 cujus suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent.' Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem 35 ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id

morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

XLVI. Aput Romanos hautquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos 5 prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque · obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio imminente consederat.

Quibus procuratis, Scipio cum equitatu jaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex pro10 pinquo copiasque quantae et cujus generis essent speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso., Neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propin15 quantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen, et ad proelium sese expediebant. Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos (sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. 20 Vixdum clamore sublato, jaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumventos vidis25 sent, jam magna ex parte ad pedes pugna venerat, donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii 30 pulsatum.

Hic erat juvenis, penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxume fuit, quos primos Numidae invase35 runt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. Servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de

filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

XLVII. Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit [et] equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentis, quales sunt 5 inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, jussis militibus vasa silentio conligere, castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione 10 hostis copias traiceret. Prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi, segniter ratem solventes, cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate 15 in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea 20 peritis amnis ejus vix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut jam Hispanos omnis inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis in- 25 pedimentis traduci posset. Potiores aput me auctores sunt, qui biduo vix locum rate jungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos praemissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, 30 traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit, et postero die in conspectu hostium acie derecta potes- 35 tatem pugnae fecit.

XLVIII. Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et du

« IndietroContinua »