Immagini della pagina
PDF
ePub

perpopuletur Italiam, vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perveniat; nec ante nos hinc moverimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint." Haec simul increpans, cum ocius signa convelli juberet et 5 ipse in ecum insiluisset, ecus repente conruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei, insuper nuntiatur, signum, omni vi moliente signifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium" num lit- 10 teras quoque" inquit "ab senatu adfers, quae me rem gerere vetent? Abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.' Incedere inde agmen coepit, primoribus, super quam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici 15 prodigio, milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

[ocr errors]

IV. Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas 20 sociorum injurias acuat; et jam pervenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut , ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles insurgunt. Ibi 25 castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montis circumducit; equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat, ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu clausa omnia 30 lacu ac montibus essent.

Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex ad- 35 verso erat conspexit; ab tergo ac super caput decepere insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. Qui

[ocr errors]

ubi qua cuique proximum fuit decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa 5 inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. Romanus, clamore prius undique orto quam satis cerneret, se circumventum esse sensit; et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii 10 possent.

V. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in re trepida, inpavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur; et, quacumque adire audirique potest, ad15 hortatur ac stare ac pugnare jubet: nec enim inde votis aut inploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri, et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.' Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec 20 imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis his quam tecti. Et erat in tanta caligine major usus 25 aurium quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant; alios redeuntes in pugnam avertebat 30 fugientium agmen. Deinde, ubi in omnis partis nequiquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus 35 ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobabat, et animus suus

[ocr errors]

cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor [animorum], adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu 5 ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

VI. Tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat 10 suos, inpigre ferebat opem; insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques (Ducario nomen erat) facie quoque noscitans consulem, "en" inquit "hic est" popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit agrosque et 15 urbem est depopulatus! Jam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo;" subditisque calcaribus equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam objecerat, consulem 20 lancea transfixit; spoliare cupientem triarii objectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit; et jam nec lacus nec montes pavori obstabant; per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alium alii praecipitantur. 25 Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt; fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit; quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut 30 deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis, per adversos hostis eruptione inpigre facta, ignari 35 omnium quae post se agerentur, ex saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine pote

rant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida jam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque, ne in conspec5 tos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis, quam citatissimo poterant agmine, sese abripuerunt. Postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tra10 didissent abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes conjecti.

VII. Haec est nobilis ad Trasumennum pugna, atque inter paucas memorata populi Romani clades. 15 Quindecim milia Romanorum in acie caesa; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam aversis itineribus urbem petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex vulneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis;. 20 ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus hujusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal, captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula 25 datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri jussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.

Romae ad primum nuntium cladis ejus cum in30 genti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades adlata, quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur; et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus 35 vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor "pugna" inquit "magna victi sumus." Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio inpleti rumoribus domos referunt, consulem cum magna parte copiarum

[ocr errors]

1

5

caesum; superesse paucos, aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.' Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cujusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas major prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obviis scis- 10 citantes, neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. Femi- 15 narum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in conplexu ejus expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis fili gaudio nimio 20 exanimatam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.

VIII. Priusquam satis certa consilia essent, re- 25 pens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad conlegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. Ejus rei fama varie homines ad- 30 fecit: pars, occupatis majore aegritudine animis, levem ex conparatione priorum ducere recentem equitum jacturam; pars non id quod acciderat per se aestimare, sed, ut in adfecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur, ita 35 tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine, sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse. Itaque ad remedium jam diu

« IndietroContinua »