Immagini della pagina
PDF
ePub

Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos 5 fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan necessa- 10 riae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

15

[PERIOCHA LIBRI I.]

[ADVENTUS Aeneae in Italiam et res gestae. Ascani regnum Albae et Silvi et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus, urbs a Romulo condita, senatus lectus, cum Sabinis bellatum, spolia opima Feretrio Iovi lata, in curias populus divisus, Fidenates, Veientes victi, Romulus consecratus.

Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit. porta Iani clausa.

Tullus Hostilius Albanos bello diripuit. trigeminorum pugna. Metti Fufeti supplicium. Tullus fulmine consumptus.

Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.

Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.

Servio Tullio caput arsit. Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.

Tarquinius Superbus occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem. Turnus Herdonius per Tarquinium occisus. bellum cum Vulscis. fraude Sex. Tarquini Gabii direpti. Capitolium inchoatum. Termini et Iuventae arae moveri non potuerunt. Lucretia se occidit. Superbi expulsio. regnatum est annis CCLV.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER PRIMVS.

10048

I. JAM primum omnium satis constat, Troja capta in ceteros saevitum esse Trojanos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti jure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne jus belli Achivos abstinuisse; casibus deinde variis 5 Antenorem cum multitudine Enetâm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum Adriatici maris sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Trojanosque 10 eas tenuisse terras. Et in quem primo egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque Trojano inde nomen est, gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad majora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, 15 inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus 20 rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.

Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem junxisse 25

2-Livy.

17

A

tradunt; alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, 5 unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit, multitudinem Trojanos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbis locum quaerere, et nobili10 tatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos 15 domesticum publico adjunxisse foedus, filia Aeneae in matrimonium data. Ea utique res Trojanis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt, Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo 20 matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum 25 intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli, victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere, opulento tum 30 oppido, imperitans, jam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit.

Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos 35 Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem jure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis

duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen, cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias 5 eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicum fluvium; Jovem Indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae 10 filius erat, tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?) hicine fuerit 15 Ascanius an major quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus (certe natum Aenea constat) abun- 20 dante Lavini multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

25

Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma 30 aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis

esset.

Silvius deinde regnat, Ascani filius, casu quodam 35 in silvis natus. Is Aeneam Silvium creat, is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba

« IndietroContinua »