Immagini della pagina
PDF
ePub

novaque consilia in dies, non apud milites solum mixtos ex conluvione omnium gentium, sed etiam apud ducem ipsum, oriebantur. Nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam 5 primo, postremo famem, et mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. Cum haec 10 consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul ut, quo longius ab hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis essent. Profectus est nocte, ignibus similiter 15 factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos. Sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis, cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo 20 consilia agitari coepta.

Cum utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium, prioris anni consulem, adsentiretur, majoris partis sententia ad nobilitandas 25 clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. Prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit. Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem 30 dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.

XLIV. Consules, satis exploratis itineribus, sequentis Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt, 35 eodem ferme intervallo quo ad Gereonium, sicut ante, copiis divisis. Aufidus amnis, utrisque castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cujusque opportunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus

5/70

tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium. Hannibal spem nanctus, locis natis ad equestrem pugnam, qua parte 5 virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis. Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem Var10 roni, Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret, testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal jam velut usu cepisset Italiam; se constrictum a conlega teneri ; ferrum atque arma iratis et pugnare 15 cupientibus adimi militibus;' ille, 'si quid projectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore,' diceret; 'videret ut, quibus lingua tam prompta ac temeraria, aeque in pugna 20 vigerent manus.'

[ocr errors]

XLV. Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus 25 castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. Id vero indignum visum, ab tumul30 tuario auxilio jam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit. Itaque postero die Varro, cui sors ejus diei imperii erat, nihil con35 sulto conlega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adjuvare consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adjungunt atque ita instruunt

Либи

aciem in dextro cornu (id erat flumini propius) Ro-
manos equites locant, deinde pedites; laevum cornu
extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium
juncti legionibus Romanis, tenuerunt; jaculatores
cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies 5
facta. Consules cornua tenuerunt, Terentius laevum,
Aemilius dextrum, Gemino Servilio media pugna
tuenda data.

/XLVI. Hannibal luce prima, Baliaribus levique
alia armatura praemissa, transgressus flumen, ut 10
quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispa-
nosque equites prope ripam laevo in cornu adversus
Romanum equitatum; dextrum cornu Numidis equi-
tibus datum, media acie peditibus firmata, ita ut
Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his 15
medii Galli atque Hispani. Afros Romanam magna
ex parte crederes aciem; ita armati erant, armis et
ad Trebiam ceterum magna ex parte ad Trasumenum
captis. Gallis Hispanisque scuta ejusdem formae
fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis prae- 20
longi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis
quam caesim adsueto petere hostem, brevitate ha-
biles et cum mucronibus. Ante alios habitus gen-
tium harum cum magnitudine corporum tum specie
terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi; 25
Hispani linteis praetextis purpura tunicis, candore
miro fulgentibus, constiterant. Numerus omnium
peditum, qui tum steterunt in acie, milium fuit qua-
draginta, decem equitum. Duces cornibus praeerant:
sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem 30
Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol, seu
de industria ita locatis, seu quod forte ita stetere,
peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis
in meridiem, Poenis in septemtrionem versis; ventus
(Volturnum regionis incolae vocant) adversus Ro- 35
manis coortus multo pulyere in ipsa ora volvendo
prospectum ademit.

XLVII. Clamore sublato, procursum ab auxiliis, et pugna levibus primum armis commissa; deinde

[ocr errors]

equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat, quia, nullo circa ad evagandum relicto spatio, 5 hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. În derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis, vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna jam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum 10 est, pulsique Romani equites terga vertunt.

Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa inpulere 15 hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Inpulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad 20 subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa jam cornua fecerant, 25 inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostis. Hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam 30 ineunt, non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

XLVIII. Jam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, conser35 tum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt,

parmisque et jaculis ante pedes hostium projectis, in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo jubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis 5 scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac majorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in 10 mala jam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientis mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope jam fessis caede magis quam pugna 15 adjungit.

XLIX. Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum 20 equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. Tum renuntianti cuidam, jussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt "quam mallem, vinctos mihi traderet!" Equitum pedestre 25 proelium, quale jam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores, morantibus victoriam irati, trucidarent quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen jam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos. Inde dis- 30 sipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, "L. Aemili," inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere 35 debent, cape hunc equum! dum et tibi virium aliquid superest, et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque

« IndietroContinua »