Immagini della pagina
PDF
ePub

locis laboravimus; equitem, sagittas, saltus inpeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. Mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpe5 tuus hujus, qua vivimus, pacis amor et civilis cura concordiae.

XXVI, 18-19.- - DE P. CORNELIO SCIPIONE

AFRICANO.

XVIII. INTER haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant; et Romae senatui pop10 uloque post receptam Capuam non Italiae jam major quam Hispaniae cura erat. Et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in 15 locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse. Cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitîs consules edixerunt. Primo expectaverant, ut qui se 20 tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; quae ut destituta expectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. Maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit; atque 25 in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium, fremuntque, adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui in Hispania ceciderat, filius, 30 quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt,

clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Jussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania jusserunt. Ceterum post rem actam, ut jam resederat impetus 5 animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio, quidnam egissent? Nonne favor plus valuisset quam ratio? Aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi inter 10 sepulcra patris patruique res gerendae essent, proficiscentis.

XIX. Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione, ita de aetate sua imperioque mandato et 15 bello, quod gerundum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque, et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. Fuit enim Scipio non 20 veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab juventa in ostentationem earum compositus, pleraque aput multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut 25 imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc jam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem conside- 30 ret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, per omnem vitam servatus, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem aput quosdam fecit, stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius vulgatam, et vani- 35 tate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus visam persaepe prodigii ejus speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. Hujus miraculi

numquam ab ipso elusa fides est, quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo juvene 5 excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

XXXV, 14.

CONLOQVIVM SCIPIONIS CVM HAN

NIBALE.

XIV. CLAUDIUS, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eum10 que Ephesi conlocutum cum Hannibale; et sermonem unum etiam refert, quo quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet?' respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset, et 15 quod ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.' Quaerenti deinde, 'quem secundum poneret?' 'Pyrrhum' dixisse: castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam con20 ciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani tam diu principis in ea terra imperium esse mallent.' Exequenti, 'quem tertium duceret?' haud dubie 'semet ipsum' dixisse. Tum risum obortum Scipioni, et subjecisse "quidnam 25 tu diceres, si me vicisses?' "Tum vero me" inquit "et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnis imperatores esse." Et perplexum Punico astu responsum et inprovisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut 30 inaestimabilem secrevisset.

XXXVIII, 50–53, 56, 57.-P. SCIPIO AFRICANVS ACCVSATVR. EIVS ORATIO AD POPVLVM, MORS, LAVDES.

L. OBPRESSIT deinde mentionem memoriamque omnem contentionis hujus majus et cum majore et clariore viro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cujusque ingenium erat, inter- 5 pretabantur. Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quae id pati posset, incusabant: 'duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in 10 exsilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat.' Alii, 'neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse, quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem 15 tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui jus aequum pati non possit, in eum vim haud injustam esse.' Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio 20 consul censorve majore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Jussus dicere causam, sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret, neminem umquam neque 25 melius neque verius laudatum esse. Dicebantur enim

ab eo eodem animo ingenioque, quo gesta erant; et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.

LI. Tribuni vetera luxuriae crimina Syracusano- 30 rum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum rettulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae cap

In

tae reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in ejus unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum ; dictatorem eum consuli, 5 non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae, Galliae, Siciliae, Africae jam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque adpareret, unum hominem caput 10 columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum ejus pro decretis patrum, pro populi jussis esse. famia intactum invidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis, prodicta dies est. 15 ea venit, tribuni in rostris prima luce consederunt. Citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad rostra subiit, silentioque facto, "hoc" inquit "die, tribuni plebis vosque Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis con20 latis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque cum hodie litibus et jurgiis supersederi aequum sit, ego hine extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum, Junonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos 25 ibo, iisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. Vestrûm quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis 30 septemdecim ad senectutem semper vos

aetatem

meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi." Ab rostris in Capitolium escendit. Simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque 35 tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et praeconem, qui reum ex rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deûm cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore

« IndietroContinua »