Immagini della pagina
PDF
ePub

Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in - forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita 5 nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius 10 regis, miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Servi Tulli regis memorata caedis, et invecta corpori patris nefando 15 vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatù scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exulesque esse juberet L. 20 Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse junioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis jam ante ab rege instituto, relinquit. 25 Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad compri30 mendos motus, flexit viam Brutus (senserat enim adventum), ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exiliumque indictum; liberatorem urbis laeta castra acce35 pere, exactique inde liberi regis: duo patrem secuti sunt, qui exulatum Caere in Etruscos ierunt; Sextus Tarquinius Gabios, tamquam in suum regnum, pro

fectus, ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus.

L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo 5 consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Servi Tulli creati sunt, L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

6- Livy.

[PERIOCHA LIBRI XXI.J

[INITIA belli Punici secundi narrantur et Hannibalis ducis Poenorum contra foedus per Hiberum flumen transitus. a quo Saguntum sociorum populi Romani civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses qui quererentur. cum satisfacere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, et ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit. in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque permagna vexatione militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.]

[merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors][subsumed]
« IndietroContinua »