Bellum Jugurthinum, historiarum fragmenta et epistolae duae ad C. Caesarem de republica ordinanda

Copertina anteriore
Geistinger, 1815

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 224 - Nam injuriae validiorum, et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere jam inde a principio : neque amplius quam regibus exactis , dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto jure agitatum : dein servili imperio patres plebem exercere , de vita atque tergo regio more consulere : agro pellere, et, ccteris expertibus, soli in imperio agere.
Pagina 345 - ... manu retrahente me reverti, qui mihi dies, si cum omni reliqua vita conferatur, animo quidem meo superet, cum universi vos populusque Romanus frequens adventu meo gratulatus est: tanti me, fugacem, mercennarium patronum, hi aestimaverunt.
Pagina 343 - Fabios, ante fuerint aut opinionis, aut gloriae, quam eos res gestae suae, et vita innoceïitissime acta commendavit ? Quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis , cur non aeque de nobis existimetur ? cujus et res gestœ illustres sunt, et vita integerrime acta.
Pagina 162 - Non sunt composita verba mea; parvi id facio. Ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
Pagina 324 - ... defessi sunt armati de imperio certare. non inopia aerarii, non vis hostium, non adversa res ingentem eorum animum subegit, (8) quin, quae virtute ceperant, simul cum anima retinerent.
Pagina 340 - ... dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit.
Pagina 4 - FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra, reputando, neque majas aliud, neque praestabilius invenias ; magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse.
Pagina 345 - Ego numquam volui quidquam posse nisi pro vobis : multi ex vobis, potentia freti, in vos suis viribus abusi sunt. Itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo...
Pagina 348 - ... facta maiorum tuorum te extollunt: quorum sive tu similis es sive illi tui, nihil ad omnium scelus ac nequitiam addi potest. verum, 21 ut opinor, honores tui te faciunt insolentem, tu, C.
Pagina 344 - ... posse fieri civem egregium qui non his artibus et disciplinis sit eruditus? an ulla alia putas esse rudimenta...

Informazioni bibliografiche