Immagini della pagina
PDF
ePub

nominis peditum numerum parem, et octingentos equites decernunt: eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. Cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis, et navibus subductis, socios quoque navales multitudinis augendæ causâ armâsset; profectus ad Iberum flumen, exercitum ab T. Fonteio et L. Marcio accepit: inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat in Ausetanis : is locus est inter oppida Illiturgin et Mentissam. Hujus saltûs fauces Nero occupavit. Hasdrubal, ne in arcto res esset, caduceatorem misit, qui promitteret, si inde missus foret, se omnem exercitum ex His paniâ deportaturum. Quam rem cum læto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal colloquio petivit, ut Romani leges conscriberent de tradendis arcibus urbium, dieque statuendâ, ad quam præsidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Pœni deportarent. Quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris, atque inde totâ nocte, quod gravissimum exercitûs erat, Hasdrubal, quâcumque posset, evadere e saltu jussit. Data sedulo opera est, ne multi eâ nocte exirent, ut ipsa paucitas, cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per arctas semitas ac difficiles esset. Ventum insequenti die ad colloquium est: sed loquendo plura scribendoque, deditâ operâ, quæ in rem non essent, die consumto, in posterum dilatum est. Addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi ; nec postero die res finem invenit. Ita aliquot dies disceptando palam de legibus, noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus, absumtæ: et, postquam major pars emissa exercitus erat, jam ne iis quidem, quæ ultro dicta erant, stabatur; minusque ac minus (cum timore simul fide decrescente) conveniebat. Jam ferme pedestres omnes copiæ evaserant e saltu: cum primâ luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit: quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Nero

nem, qui in posterum diem colloquium differret : illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quidquam rei seriæ esse. Ne tum quidem suspecta fraus. Cum data esset venia ejus diei, extemplo Hasdrubal, cum equitatu elephantisque castris egressus, sine ullo tumultu in tutum evasit. Horâ ferme quartâ dispulsa sole nebula aperuit diem; vacuaque hostium castra conspexerunt Romani. Tum demum Claudius, Punicam fraudem agnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi, paratus confligere acie: sed hostis detrectabat pugnam: levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen præcursoresque Romanorum fiebant.

XVIII. Inter hæc, Hispaniæ populi, nec qui post cladem acceptam defecerant, redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant. Et Romæ senatui populoque, post receptam Capuam, non Italiæ jam major quam Hispaniæ cura erat: et exercitum augeri, et imperatorem mitti placebat: nec tamen, quem mitterent, satis constabat; quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinariâ curâ deligendum esse. Cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut populus proconsuli creando in Hispaniam comitia haberet: diemque comitiis consules edixerunt. Primo exspectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur: quæ ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptæ cladis, desideriumque imperatorum amissorum. Mosta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in Campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum, aliorum alios intuentium; fremuntque, adeo perditas res desperatumque de republicâ esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere; cum subito P. Cornelius, Publii, qui in Hispaniâ ceciderat, filius, quatuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem post

quam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Jussi deinde inire suffragium, ad unum omnes non centuriæ modo, sed etiam homines, P. Scipioni imperium esse in Hispaniâ jusserunt. Cæterum, post rem actam, ut jam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum, et tacita cogitatio, quidnam egissent? num favor plus valuisset, quam ratio? ætatis maxime pœnitebat: quidam fortunam etiam domûs horrebant, nomenque, ex funestis duabus familiis, in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendæ essent, proficiscentis.

XIX. Quam ubi ab re tanto impetu actâ sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocatâ concione, ita de ætate suâ imperioque mandato, et bello quod gerendum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque; et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani, aut ratio ex fiduciâ rerum, subjicere solet. Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quâdam ab juventâ in ostentationem earum compositus; pleraque apud multitudinem, aut per nocturnas visa species, aut velut divinitus mente monitâ, agens: sive et ipse capti quâdam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorte oraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc jam inde ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque ædem consideret; et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, qui per omnem vitam servabatur, seu consulto seu temere vulgatæ opinioni fidem apud quos dam fecit, stirpis eum divinæ virum esse; retulitque famam, in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabulâ parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus persæpe visam prodigii ejus speciem, interventuque hominum evolutam

repente, atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quâdam, nec abnuendi tale quidquam, nec palam affirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanæ in eo juvene excesserant modum: quibus freta tunc civitas, ætati haudquaquam maturæ tantam molem rerum, tantumque imperium permisit. Ad eas copias, quas ex vetere exercitu Hispania habebat, quæque a Puteolis cum C. Nerone trajectæ erant, decem millia militum et mille equites adduntur; et M. Junius Silanus, proprætor, adjutor ad res gerendas datus est. Ita cum triginta navium classe (omnes autem quinqueremes erant) ostiis Tiberinis profectus, præter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicum sinum, et deinde Pyrenæi circumvectus promontorium, Emporiis, urbe Græcâ, (oriundi et ipsi a Phocæâ sunt) copias exposuit inde sequi navibus jussis, Tarraconem pedibus profectus, conventum omnium sociorum (etenim legationes ad famam adventûs ejus ex omni se provinciâ effuderant) habuit. Naves ibi subduci jussit, remissis quatuor triremibus Massiliensium, quæ officii causâ ab domo prosecutæ fuerant. Responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare cœpit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiduciâ animo, ut nullum ferox verbum excideret; ingensque omnibus, quæ diceret, cum majestas inesset, tum fides.

XX. Profectus ab Tarracone, et civitates sociorum et hiberna exercitûs adiit: collaudavitque milites, quod, duabus tantis cladibus deinceps icti, provinciam obtinuissent; nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi, omni cis Iberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret, nihik minus quam vereri, ne quis obstaret gloriæ suæ. Successit inde Neroni Silanus; et in hiberna novi milites deducti. Scipio, omnibus, quæ adeunda agendaque erant, mature aditis peractisque, Tarra

conem concessit. Nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat, quam apud cives sociosque; et divinatio quædam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, majorem inferens metum. In hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades; Mago in mediterranea, maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Ibero circa Saguntum hibernavit. Estatis ejus extremo, quo capta est Capua, et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis, ex Siciliâ Tarentum accita ad arcendos commeatus præsidii Romani, quod in arce Tarentinâ erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus; sed assidendo diutius arctiorem annonam sociis, quam hosti, faciebat: non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus præsidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa, turbâ navali mixtâ ex omni genere hominum, absumebat : ut arcis præsidium, etiam sine invecto, (quia pauci erant) ex ante præparato sustentari posset; Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. Tandem majore gratiâ, quam venerat, classis dimissa est: annona haud multum laxaverat : quia, remoto maritimo præsidio, subvehi frumentum non poterat.

XXI. Ejusdem æstatis exitu, M. Marcellus ex Siciliâ provinciâ cum ad Urbem venisset, a C. Calpurnio prætore senatus ei ad ædem Bellonæ datus est. Ibi cum de rebus a se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provinciâ confectâ exercitum deportare non licuisset, postulavit, ut triumphanti Urbem inire liceret: id non impetravit. Cum multis verbis actum esset, utrum minus conveniret, cujus nomine absentis, ob res prospere ductu ejus gestas, supplicatio decreta foret, et Diis immortalibus habitus honos, ei præsenti negare triumphum; an, quem tradere exercitum successori jussissent, (quod, nisi manente in provinciâ bello, non decerneretur) eum quasi debellato trium

« IndietroContinua »