Immagini della pagina
PDF
ePub

que, cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Quidam, stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et cum passim homines scalæque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et coronâ capi urbem non posse : opera et difficilia esse, et tempus datura, ad ferendam opem, imperatoribus suis. Vix prior tumultus conticuerat, cum Scipio ab defessis jam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas jubet, et vi majore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatum est, æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cymbis, nunc, ubi eæ siderent, vadis pervagatos stagnum, compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos duxit. Medium ferme diei erat: et ad id, quod suâ sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam Septemtrio ortus inclinatum stagnum eodem, quo æstus, ferebat, et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc, curâ ac ratione compertum, in prodigium ac Deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent, et stagno auferrent, viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum jubebat ducem itineris sequi, ac medio stagno evadere ad monia.

XLVI. Ab terrâ ingens labor succedentibus erat: nec altitudine tantum monium impediebantur, sed quod euntes ad ancipites utrimque ictus subjectos habebant Romanos; ut latera infestiora subeuntibus, quam adversa corpora, essent. At parte in aliâ quingentis et per stagnum facilis transitus, et in murum adscensus inde fuit: nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio satis creditum foret; nec ulla armatorum statio aut custodia oppo

sita, intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine certamine intravêre, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat: in quod adeo intenti omnium non animi solum fuêre, sed etiam oculi auresque pugnantium, spectantiumque et adhortantium pugnantes, ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem, quam tela in aversos inciderunt, et utrimque ancipitem hostem habebant. Tunc, turbatis defensoribus metu, et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi cœpta: et mox cædendo confractis, ne iter impediretur, foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transcendebat, sed hi passim ad cædem oppidanorum versi: illa, quæ portam ingressa erat, justa acies, cum ducibus, cum ordinibus, mediâ urbe in forum processit. Inde cum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat; partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit: et tumulus primo impetu est captus; et Mago, arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret, neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. Quoad dedita arx est, cædes totâ urbe passim facta; nec ulli puberum, qui obvius fuit, parcebatur: tum, signo dato, cædibus finis factus: ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

XLVII. Liberorum capitum, virile secus, ad decem millia capta: inde, qui cives Novæ Carthaginis erant, dimisit: urbemque et sua omnia, quæ reliqua eis bellum fecerat, restituit. Opifices ad duo millia hominum erant: eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinquâ libertatis, si ad ministeria belli enişe operam navâssent. Cæteram multitudinem incolarum juvenum, ac validorum servorum, in classem

ad supplementum remigum dedit: et auxerat navibus octo captivis classem. Extra hanc multitudinem, Hispanorum obsides erant ; quorum perinde, ac si sociorum liberi essent, cura habita. Captus et apparatus ingens belli; catapultæ maximæ formæ centum viginti, minores ducentæ octoginta et una: ballistæ majores viginti tres, minores quinquaginta duæ: scorpionum majorum minorumque, et armorum telorumque, ingens numerus: signa militaria septuaginta quatuor. Et auri argentique relata ad imperatorem magna vis pateræ aureæ fuerunt ducentæ septuaginta sex, libras ferme omnes pondo: argenti facti signatique decem et octo millia et trecenta pondo: vasorum argenteorum magnus numerus: hæc omnia C. Flaminio quæstori appensa annumerataque sunt: tritici quadraginta millia modiûm, hordei ducenta septuaginta. Naves onerariæ sexaginta tres in portu expugnatæ captæque; quædam cum suis oneribus, frumento, armis, ære præterea, ferroque, et linteis, et sparto, et navali aliâ materiâ ad classem ædificandam; ut minimum omnium, inter tantas opes belli captas, Carthago ipsa fuerit.

XLVIII. Eo die Scipio, C. Lælio cum sociis navalibus urbem custodire jusso, ipse in castra legiones reduxit: fessosque milites omnibus uno die belli operibus (quippe qui et acie dimicâssent, et capiendâ urbe tantum laboris periculique adîssent, et captâ, cum iis qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnâssent) curare corpora jussit. Postero die, militibus navalibusque sociis convocatis, primum Diis immortalibus laudesque et grates egit, qui se non urbis solum opulentissimæ omnium in Hispaniâ uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis pæne Africæ atque Hispaniæ opes; ut neque hostibus quidquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia superessent. Militum deinde virtutem collaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo mœnium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo

situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque. Itaque, quamquam omnibus omnia deberet, præcipuum muralis coronæ decus ejus esse, qui primus murum adscendisset : profiteretur, qui se dignum eo duceret dono. Duo professi sunt: Q. Trebellius, centurio legionis quartæ, et Sex. Digitius, socius navalis: nec ipsi tam inter se acriter contendebant, quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. Sociis C. Lælius, præfectus classis; legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. Ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiâsset, qui, cognitâ causâ testibusque auditis, judicarent, uter prior in oppidum transcendisset; C. Lælio et M. Sempronio advocatis partis utriusque P. Cornelium Caudinum de medio adjecit; eosque tres recuperatores considere, et causam cognoscere jussit. Cum res eo majore ageretur certamine, quod amoti tantæ dignitatis non tam advocati, quam moderatores studiorum, fuerant; C. Lælius, relicto consilio, ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet, "rem sine modo ac modestiâ agi: ac prope esse, ut manus inter se conserant. Cæterum, etiamsi vis absit, nihilominus detestabili exemplo rem agi; quippe ubi fraude ac perjurio decus petatur virtutis. Stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnes Deos paratos jurare, magis quæ velint, quam quæ sciant, vera esse, et obstringere perjurio non se solum suumque caput, sed signa militaria, et aquilas, sacramentique religionem. Hæc se ad eum de sententiâ P. Cornelii et M. Sempronii deferre." Scipio, collaudato Lælio, ad concionem advocavit, pronuntiavitque, "Se satis compertum habere, Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse: seque eos ambos, virtutis causâ, coronis muralibus donare." Tum reliquos, prout cuique meritum virtusque erat, donavit : ante omnes, C. Lælium, præfectum classis, et omni

genere laudis sibimet ipse æquavit, et coronâ aureâ ac triginta bubus donavit.

XLIX. Tum obsides civitatium Hispaniæ vocari jussit; quorum quantus numerus fuerit, piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi septingentos viginti quinque fuisse inveniam. Æque et alia inter auctores discrepant. Præsidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duûm millium fuisse scribit. Capta alibi decem millia capitum, alibi supra quinque et viginti invenias. Scorpiones majores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Græcum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, majorum scorpionum sex millia, minorum tredecim: adeo nullus mentiendi modus est. Ne de ducibus quidem convenit: plerique Lælium præfuisse classi; sunt, qui M. Junium Silanum dicant. Arinem præfuisse Punico præsidio, deditumque Romanis, Antias Valerius; Magonem alii scriptores tradunt. Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti, et redactæ pecuniæ, convenit. Si aliquibus assentiri necesse est, media simillima veris sunt. Cæterum Scipio, vocatis obsidibus, primum universos bonum animum habere jussit. "Venisse eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit; exterasque gentes fide ac societate junctas habere, quam tristi subjectas servitio." Deinde, acceptis nominibus civitatium, recensuit captivos, quot cujusque populi essent; et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret. Si quarum forte civitatium legati aderant, eis præsentibus suos restituit: cæterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quæstori attribuit. Inter hæc e mediâ turbâ obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit, obtestarique cœpit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. Cum Scipio, " nihil profecto

« IndietroContinua »