Immagini della pagina
PDF
ePub

nerat non fama solum, (quâ nihil in talibus rebus est celerius) sed nuntius etiam ex regiis servis. Itaque Andranodorus et Insulam, et arcem, et alia, quæ poterat, quæque opportuna erant, præsidiis firmârat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum jam obscurâ luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, transvecti per Tycham, simul ad libertatem, simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire jubent. Multitudo, pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant, et, quid rei sit, rogitant. Omnia luminibus collucent, strepituque vario complentur. Armati locis patentibus congregantur: inermes ex Olympii Jovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano, fixaque ab eo, detrahunt, precantes Jovem, ut volens propitius præbeat sacra arma, pro patriâ, pro Deûm delubris, pro libertate sese armantibus. Hæc quoque multitudo, stationibus per principes regionum urbis dispositis, adjungitur. In Insulâ, inter cætera, Andranodorus præsidiis firmat horrea publica. Locus, saxo quadrato septus, atque arcis in modum emunitus, capitur ab juventute, quæ præsidio ejus loci attributa erat; mittuntque nuntios in Achradinam, horrea frumentumque in senatûs potestate esse.

XXII. Luce primâ populus omnis armatus inermisque in Achradinam ad curiam convenit: ibi pro Concordiæ arâ, quæ in eo sita loco erat, ex principibus unus, nomine Polyænus, concionem et liberam et moderatam habuit: "Servitudinis indignitatisque homines expertos, adversus notum malum irritatos esse. Discordia civilis quas importet clades, audîsse magis a patribus Syracusanos, quam ipsos vidisse. Arma quod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum, si non utantur, nisi ultimâ necessitate coacti. In præsentia legatos ad Andranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatûs ac populi sit; portæ Insulæ pateant; recedat præsidium. Si tute

[blocks in formation]

66

lam alieni regni suum regnum velit facere, eumdem se censere, multo acrius ab Andranodoro, quam ab Hieronymo, repeti libertatem." Ab hac concione legati missi sunt. Senatus inde haberi cœptus est: quod sicut, regnante Hierone, manserat publicum consilium, ita post mortem ejus, ante eam diem, nullâ de re neque convocati, neque consulti fuerant. Ut ventum ad Andranodorum est, ipsum quidem movebat et civium consensus, et cum aliæ occupatæ urbis partes, tum pars Insulæ, [velut] munitissima, prodita atque alienata. Sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet sæpe usurpatæ Dionysii tyranni vocis: quâ, pedibus tractum, non insidentem equo, relinquere tyrannidem, dixerit, debere. Facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnæ fortunæ: facere et parare eam, difficile atque arduum esse. Paulum sumeret spatii ad consultandum ab legatis: eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites; quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate ejus futura." Hæc muliebria consilia Andranodorus neque tota adspernatus est, neque extemplo accepit: tutiorem ad opes affectandas ratus esse viam, si in præsentia tempori cessisset. Itaque legatos renuntiare jussit, futurum se in senatûs ac populi potestate. Postero die luce primâ, patefactis Insula portis, in forum Achradinæ venit: ibi in aram Concordiæ, ex quâ pridie Polyænus concionatus erat, escendit: orationemque eam orsus est, quâ primum cunctationis suæ veniam petivit: "Se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis cædibus esset futurus: utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut affinitate aut aliquibus ministeriis regiam contigissent, alienæ culpæ rei trucidarentur. Postquam animadvertit, eos, qui liberâssent patriam, servare etiam liberatam velle, at

que undique consuli in medium; non dubitâsse, quin et corpus suum, et cætera omnia, quæ suæ fidei tutelæque essent, quoniam eum, qui mandâsset, suus furor absumsisset, patriæ restitueret." Conversus deinde ad interfectores tyranni, ac nomine appellans Theodotum ac Sosim: "Facinus," inquit, "memorabile fecistis. Sed, mihi credite, inchoata vestra gloria, nondum perfecta, est; periculumque ingens manet, nisi paci et concordiæ consulitis, ne libera efferatur respublica.'

[ocr errors]

Creatus

XXIII. Post hanc orationem claves portarum pecuniæque regiæ ante pedes eorum posuit: atque illo quidem die dimissi ex concione læti, circa omnia fana Deûm supplicaverunt cum conjugibus ac liberis: postero die comitia prætoribus creandis habita. in primis Andranodorus; cæteri magna ex parte interfectores tyranni: duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenem, fecerunt: qui, auditis, quæ Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quæ in Leontinis erat, Syracusas devectam, quæstoribus ad id ipsum creatis tradiderunt et ea, quæ in Insulâ erat et Achradinâ, tradita est; murique ea pars, quæ ab cæterâ urbe nimis firmo munimento intersepiebat Insulam, consensu omnium dejecta est: secutæ et cæteræ res hanc inclinationem animorum ad libertatem. Hippocrates atque Epicydes, auditâ morte tyranni, quam Hippocrates, etiam nuntio interfecto, celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex præsentibus videbatur, Syracusas rediêre: ubi ne suspecti obversarentur, tamquam novandi res aliquam occasionem quærentes, prætores primum, dein per eos senatum adeunt. "Ab Hannibale se missos" prædicant "ad Hieronymum, tamquam amicum ac socium: paruisse imperio ejus, cujus imperator suus voluerit: velle ad Hannibalem redire: cæterum, cum iter tutum non sit, vagantibus passim per totam Siciliam Romanis armis, petere, ut præsidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur: gratiam magnam eos parvâ operâ apud

Hannibalem inituros." Facile res impetrata: abire enim duces regios, cum peritos militiæ, tum egentes eosdem atque audaces, cupiebant: sed, quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter expediebant. Interim juvenes militares et assueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimæ plebis homines, crimina serebant in senatum optimatesque: “id moliri clam eos atque struere, ut Syracusæ per speciem reconciliata societatis in ditione Romanorum sint; dein factio et pauci auctores fœderis renovati dominentur."

XXIV. His audiendis credendisque opportuna multitudo, major in dies, Syracusas confluebat: nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Andranodoro etiam, præbebat: qui, fessus tandem uxoris vocibus, monentis, "Nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia novâ atque inconditâ libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces assueti militibus juvare possent incepta," cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere assuêrat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Græcos pudori est, ea deformabat. Itaque, fidem potiorem ratus, quam patriæ debebat, indicium ad prætores defert: qui, ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus, et auctoritate eorum præsidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt: et, cum tumultus ab re in speciem atrociore, causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt. Qui cum ordine omnia edocuisset, et principium conjurationis factum ab Harmoniæ Gelonis filiæ nuptiis, quibus Themisto juncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad cædem prætorum principumque aliorum;

bonaque eorum prædæ futura interfectoribus pronuntiatum; jam mercenariorum manum, assuetam imperiis Andranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quæ per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam conjurationem ante oculos posuisset; senatui quidem tam jure cæsi, quam Hieronymus, videbantur. Ante curiam variæ atque incertæ rerum multitudinis clamor erat; quam, ferociter minitantem in vestibulo curiæ, corpora conjuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in concionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et ab collegis, ut verba faceret.

XXV. Is, tamquam reos ageret, ab anteactâ vitâ orsus, quæcumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse. "Quid enim suâ sponte fecisse Hieronymum puerum, ac vixdum pubescentem facere potuisse? Tutores ac magistros ejus sub alienâ invidiâ regnâsse: itaque aut ante Hieronymum, aut certe cum Hieronymo, perire eos debuisse. At illos, debitos jam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni_molitos: palam primo, cum clausis Andranodorus Insula portis hæreditatem regni creverit, quæque procurator tenuerat, pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insulâ erant, circumsessus ab universâ civitate, quæ Achradinam tenuerit, nequidquam palam atque aperte petitum regnum, clam et dolo affectare conatus sit; et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriæ insidiator ipse libertatis creatus esset prætor. Sed animos eis regios conjuges regias fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis, filias nuptas. Sub hanc vocem ex omnibus partibus concionis clamor oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. Hæc natura multitudinis est: aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quæ media est, nec spernere modice,

[ocr errors]
« IndietroContinua »