Immagini della pagina
PDF
ePub

t10.27

Elarvard dollege Library.

Gift of
Mrs Georg Aargent

Mar. 28 1924

T. LIVII PATAVINI

HISTORIAR UM

AB URBE CONDITÂ

LIBRI.

EPITOME LIBRI VICESIMI QUARTI.

HIERONYMUS, Syracusanorum rex, cujus avus Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit; et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. Ti. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Pænos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit, servorum maxime operâ, quos liberos esse jussit. Claudius Marcellus consul, in Siciliâ, quæ prope tota ad Pænos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est ;, qui, ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque, in Macedoniam cum prope inermi exercitu perfugit. Ad id bellum gerendum Valerius prætor missus est. Res præterea in Hispaniâ a P. et Cn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet. Syphax, rex Numidarum, in amicitiam adscitus, et a Masinissâ, rege Massylorum, pro Carthaginiensibus pugnante, victus, in Maurusios cum magnâ manu transiit, contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt; quorum auxiliis adscitis, tunc primum mercenarium militem Romana castra habuerunt.

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

LIBER VICESIMUS QUARTUS,

I. Ut ex Campaniâ in Bruttios reditum est, Hanno, adjutoribus et ducibus Bruttiis, Græcas urbes tentavit, eo facilius in societate manentes Romanâ, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Rhegium primum tentatum est, diesque aliquot ibi nequidquam absumti. Interim Locrenses frumentum, lignaque, et cætera necessaria usibus, ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum prædæ hostibus esset : et in dies major omnibus portis multitudo effundi : postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, telaque in propugnacula congerere cogebantur. `In permixtam omnium ætatium ordinumque multitudinem, et vagantem in agris magnâ ex parte inermem, Hamilcar Pænus equites emisit; qui, violare quemquam vetiti, tantum, ut excluderent ab urbe fugâ dissipatos, turmas objecêre. Dux ipse, loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros, atque evo- . care principes Locrensium ad colloquium jussit, et, pollicentes amicitiam Hannibalis, adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in colloquio nullius rei primo fides est: deinde ut Pænus apparuit in collibus, et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse afferebant; tum, metu victi, consulturos se populum responderunt: advocatâque extemplo concione, cum et levissimus quisque novas

res novamque societatem mallent, et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis, pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem, quam probatam tueri auderent; haud dubio in speciem consensu fit ad Pænos deditio : L. Atilio præfecto præsidii, quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis, atque impositis in naves, ut Rhegium deveherentur, Hamilcarem Pænosque eâ conditione, ut fædus extemplo æquis legibus fieret, in urbem acceperunt : cujus rei prope non servata fides deditis est, cum Pænus dolo dimissum Romanum incusaret; Locrenses profugisse ipsum causarentur. Insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto æstus morari, aut deferre naves in terram posset. Et eos quidem, quos sequebantur, non sunt adepti; alias a Messanâ trajicientes freto Rhegium naves conspexe. runt. Milites erant Romani, a Claudio prætore missi ad obtinendam urbem præsidio : itaque Rhegio extemplo abscessum est. Locrensibus jussu Hannibalis data pax, ut liberi suis legibus viverent: urbs pateret Pænis, portus in potestatem Locrensium esset: societas eo jure staret, ut Pænus Locrensem, Locrensisque Pænum, pace ac bello juvaret.

II. Sic a freto Pæni reducti, frementibus Bruttiis, quod Rhegium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. Itaque per se ipsi, conscriptis armatisque juventutis suæ quindecim millibus, ad Crotonem oppugnandum pergunt ire; Græcam et ipsam urbem, et maritimam : plurimum accessurum opibus, si in orâ maris urbem portu ac mænibus validam tenuissent, credentes. Ea cura angebat, quod neque non arcessere ad auxilium Pænos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur; et, si Pænus rursus magis arbiter pacis, quam adjutor belli, fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. Itaque optimum visum est, ad Hannibalem mitti legatos, caverique ab

[ocr errors][ocr errors]

eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum præsentium eam consultationem esse respondisset, et ad Hannonem eos rejecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. Nec enim diripi volebant nobilem atque opulentam urbem : et sperabant, cum Bruttius oppugnaret, Pænos nec probare nec juvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter populares, nec voluntas erat: unus velut morbus invaserat omnes Italiæ civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent ; senatus Romanis faveret, plebs ad Pænos rem traheret. Eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis; Aristomachum esse principem plebis, tradendæque auctorem urbis : et in vasta urbe, lateque omnibus disjectis monibus, raras et stationes custodiasque senatorum esse: quâcumque custodiant plebis homines, eâ patere aditum. Auctore ac duce perfugâ, Bruttii coronâ cinxerunt urbem; acceptique a plebe, primo impetu locos omnes, præter arcem, cepêre. Arcem optimates tenebant, præparato jam ante ad talem casum perfugio. Eodem Aristomachus perfugit; tamquam Pænis, non Bruttiis, auctor urbis tradendæ fuisset.

III. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim millia passuum habuit, ante Pyrrhi in Italiam adventum : post vastitatem eo bello factam, vix pars dimidia habitabatur : flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca præterfluebat : et arx procul iis, quæ habitabantur. Sex millia aberat ab urbe nobile templum (ipsâ urbe erat nobilius) Laciniæ Junonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silvâ et proceris abietis arboribus septus, læta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum Deæ pascebatur pecus sine ullo pastore: separatimque egressi cujusque generis greges nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque inde aurea solida facta, et sacrata

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »