Immagini della pagina
PDF
ePub

est: inclytumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate, fuit. Ac miracula aliqua affinguntur plerumque tam insignibus locis. Fama est, aram esse in vestibulo templi, cujus cinerem nullo unquam moveri vento. Sed arx Crotonis, unâ parte imminens mari, alterâ, vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, quâ per aversas rupes ab Dionysio Siciliæ tyranno per dolum fuerat capta. Eam tum arcem, satis, ut videbatur, tutam, Crotoniatum optimates tenebant, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe suâ. Postremo Bruttii,

cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate, Hannonis auxilium implorant. Is, conditionibus ad deditionem compellere Crotoniatas conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci, antiquamque frequentiam eorum recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem, præter Aristomachum, movit. Morituros se affirmabant citius, quam, immixti Bruttiis, in alienos ritus, mores, legesque, ae mox linguam etiam, verterentur. Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat, nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendæ arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrâssent, persuadent, ut traduci se in Locros paterentur, nec ultima experiri vellent. Jam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale, missis ad ipsum legatis. Ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatæ ad mare naves conscendunt. Locros omnis multitudo abeunt. In Apuliâ ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat.

Lu

ceriæ Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. Inter eos levia prælia ex occasione, aut opportunitate hujus aut illius partis, oriebantur: meliorque eis Romanus, et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

IV. In Siciliâ Romanis omnia mutaverat mors Hieronis, regnumque ad Hieronymum nepotem ejus

translatum; puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice laturum. Læte id ingenium tutores atque amici ad præcipitandum in omnia vitia acceperunt: quæ ita futura cernens Hiero, ultimâ senectâ voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. Huic consilio ejus summâ ope obstitêre filiæ, nomen regium penes puerum futurum ratæ, regimen rerum omnium penes se virosque suos, Andranodorum et Zoïppum ; nam ii tutorum primi relinquebantur. Non facile

erat nonagesimum jam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum, et convertere ad publicam privata curam. Itaque tutores modo quindecim puero reliquit; quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum, quinquaginta annos ab se cultam, inviolatam servarent, juvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent, disciplinæque, in quâ [edoctus] esset. Hæc mandata. Cum exspirâsset, per tutores testamento prolato, pueroque in concionem producto, (erat autem quindecim tunc ferme annorum) paucis, qui per concionem ad excitandos clamores dispositi erant, approbantibus testamentum, cæteris, velut patre amisso, in orbâ civitate omnia timentibus, funus fit regium, magis amore civium et caritate, quam curâ suorum, celebre. Deinde cæteros tutores submovet Andranodorus, juvenem jam esse dictitans Hieronymum, ac regni potentem: deponendoque tutelam ipse, quæ cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

V. Vix quidem ulli bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantæ caritati Hieronis: verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem, nec vestis habitu, nec alio ullo in

signi differentes a cæteris civibus vidissent, conspexêre purpuram, ac diadema, ac satellites armatos; quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regiâ procedentem, more Dionysii tyranni. Hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemtus omnium hominum, superbæ aures, contumeliosa dicta, rari aditus, non alienis modo, sed tutoribus etiam, libidines novæ, inhumana crudelitas. Itaque tantus omnes terror invaserat, ut quidam ex tutoribus, aut morte voluntariâ aut fugâ, præverterent metum suppliciorum. Tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Andranodorus et Zoïppus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur: tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adolescentis: cum conjuratio, in tyranni caput facta, indicatur per calonem quemdam, æqualem Hieronymi, et jam inde a puero in omnia familiaria jura assuetum. Index unum ex conjuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui comprehensus extemplo, traditusque Andranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus, conscios celabat. Postremo, cum omnibus intolerandis patientiæ humanæ cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans, avertit ab consciis in insontes indicium (Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec, nisi tam potenti duce confisos, rem tantam ausuros) ab latere tyranni, quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrêre. Maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit. Itaque extemplo traditur ad supplicium; adjectique pœnæ cæteri juxta insontes. Consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit, aut fugit: tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciæ fuit: tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

66

VI. Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio, extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat; legatique ad Hannibalem missi, ac remissi ab eo, cum Hannibale nobili adolescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis, exsule avo, Pœni ipsi materno genere. Per hos juncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno: nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. Ap. Claudius prætor, cujus Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit; qui, cum sese ad renovandam societatem, quæ cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quærente per jocum Hieronymo, quæ fortuna eis pugnæ ad Cannas fuisset? vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare. Velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat." Romani, cum serio legationes audire cœpisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo, quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale faciendum. Pacto convenit, ut, cum Romanos Siciliâ expulissent, (id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent) Himera amnis, qui ferme insulam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. Aliam deinde (inflatus assentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum, sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, jubebant meminisse) legationem misit, quâ æquum censebat, Sicilia sibi omni cedi: Italiæ imperium proprium quæri Carthaginiensi populo. Hanc levitatem ac jactationem animi neque mirabantur in juvene furioso, neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.

VII. Sed omnia in eo præcipitia ad exitium fuerunt: nam cum, præmissis Hippocrate atque Epicyde cum binis millibus armatorum ad tentandas urbes quæ præsidiis tenebantur Romanis, et ipse in

Leontinos cum cætero omni exercitu (erant autem ad quindecim millia peditum equitumque) profectus esset; liberas ædes conjurati (et omnes forte militabant) imminentes viæ angustæ, quâ descendere ad forum rex solebat, sumserunt: ibi, cum instructi armatique cæteri transitum exspectantes starent, uni ex eis, (Dinomeni fuit nomen) quia custos corporis erat, partes datæ sunt, ut, cum appropinquaret januæ rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. Ita, ut convenerat, factum est: tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes, tantum intervalli fecit, ut, cum in prætereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus, quam succurri posset. Clamore et tumultu audito, in Dinomenem, jam haud dubie obstantem, tela conjiciuntur: inter quæ tamen, duobus acceptis vulneribus, evasit. Fuga satellitum, ut jacentem vidêre regem, facta est: interfectores, pars in forum ad multitudinem lætam libertate, pars Syracusas pergunt, ad præoccupanda Andranodori regiorumque aliorum consilia. Incerto rerum statu, Ap. Claudius, bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum literis certiorem fecit, Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari: ipse adversus Syracusana consilia, ad provinciæ regnique fines, omnia convertit præsidia. Exitu anni ejus, Q. Fabius ex auctoritate senatûs Puteolos, per bellum cœptum frequentari emporium, communiit, præsidiumque imposuit: inde Romam comitiorum causâ veniens, in eum, quem primum diem comitialem habuit, comitia edixit: atque ex itinere præter Urbem in Campum descendit. Eo die cum sors prærogativæ Aniensi juniorum exîsset, eaque T. Otacilium, M. Æmilium Regillum, consules diceret, tum Q. Fabius, silentio facto, tali oratione est usus:

VIII. "Si aut pacem in Italiâ, aut bellum cum eo hoste haberemus, in quo negligentiæ laxior locus esset; qui vestris studiis, quæ in Campum ad man

« IndietroContinua »