Immagini della pagina
PDF
ePub

V. 121 in den älteren bruchstücken am rande: Oratius Fautor utroque tuum laudabit pollice 1. d. m. (= ludum)] Ep. I 18, 66. 1

V. 134 ebenda: Juvenatis Scire domus secreta vo.... atque timeri Tullius Tales enim nos putamus ut iure laudemur] Juvenalis 3, 113: Scire volunt secreta domus atque inde timeri. V. 143 148] Senec. Ben. vI 30, 5: Ignoravere vires suas et, dum se tam magnos quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella.

V. 149-161] Seneca Ben. vi 31: Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque quam caducis confideret nemo non inpulit.

V. 162-202] ib.: Alius ajebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga versuros. Alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset: magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur non habituris, ubi tantas vires exercere possent. Alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere coelum satis ad emittenda omni manu tela.

V. 203-224] ib.: Cum in hunc modum multa undique jactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit: ipsam illam qua sibi placeret multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti: non enim vires habere sed pondus. Verum est,

quod dicitur, maiorem belli adparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas obpugnare constituis: sed haec res contra nos est. Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit: uti toto te non potes. Nihil tam magnum est quod perire non possit, cui nascitur, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa.

[ocr errors]

V. 225-228] ib.: Acciderunt quae Demaratus praedixerat: divina atque humana inpellentem et mutantem quicquid obstiterat trecenti stare jusserunt stratusque per totam statim Graeciam Xerxes intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.

V. 241-246] Seneca De ira 13, 1: Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit: ad nocendum potentes sumus. vgl. Ben. iv 28, 5.

V. 259-270] Seneca De ira I 15, 1: At corrigi nequeunt

nihilque in illis lene aut spei bonae capax est: tollantur e coetu mortalium facturi pejora quae contingunt et quo uno modo possunt, desinant mali esse, sed hoc sine odio. . . Num quis membra sua tunc odit, cum abscidit? vgl. De ira 1 6, 2—4. Cicero Off. ш 32.

V. 282-286] Seneca Ben. vII 4, 6: Non ideo quod habeo meum non est, si meum tuum est: potest enim idem esse meum

et tuum.

V. 293-298] Seneca Ben. v 11, 4: In beneficio hoc est probabile et suscipiendum, quod aliquis ut alteri prodesset, utilitatis suae interim oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi.

V. 299-307] Cicero Off. 11 54: Non numquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari inpertiendum, sed diligenter atque moderate: multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam, quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis.

V. 312-325] Seneca Ben. 1 1, 5-6: Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel? quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, voltum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantis elusit? In angusto vero conpressus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis? vgl. II 1, 2 f. II 4, 1.

V. 333-335] Seneca Ben. 1 2, 1: Molestum verbum est, onerosum, demisso voltu dicendum: rogo.

V. 338-345] Seneca Ben. п 1, 3: Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum antecedere desiderium cujusque, proximum sequi. Illud melius, occupare antequam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et subfundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. vgl. 11 2, 2.

V. 346-353] Seneca Ben. II 4, 1: At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut inpetrasse poeniteat. Aliae deinde post rem promissam sequuntur morae: nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod inpetrasti, rogandum est. 5, 1: Nihil

aeque amarum quam diu pendere. Aequiore animo quidam ferunt praecidi spem suam quam trahi.

V. 356-363] Cicero Off. 1 43: Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur. . . . 44: Alter locus erat cautionis, ne benignitas major esset quam facultates, quod qui benigniores volunt esse quam res patitur primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per injuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. vgl. Seneca Ben. п 15, 1. 3. V. 372-379] Seneca Ben. v 20, 6: Beneficium verbo ne conruperis creditum faciendo.

V. 385-401] Seneca Ben. I 17, 1: Ab Antigono Cynicus petit talentum: respondit plus esse quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium. Respondit minus esse quam quod regem deceret dare. Turpissima est ejusmodi cavillatio: invenit quo modo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex.

V. 402413] Seneca Ben. 11 16, 1: Urbem cuidam Alexander donabat vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae: non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare.

V. 416-423] Cicero Off. 11 69: At, qui se locupletis, honoratos, beatos putant, i ne obligari quidem beneficio volunt; quin etiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut postulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio vero se usos aut clientis appellari mortis instar putant. vgl. Seneca Ben. iv 3, 1. 10, 5. 40, 2.

V. 426-439] Cicero Off. II 70: At vero ille tenuis, cum, quicquid factum est, se spectatum, non fortunam putat, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat eget enim multis gratum se videri studet, neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in liberis eius manet gratia,

sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitudo est, praesidium sibi paratum vident: quam ob rem melius apud bonos quam apud fortunatos beneficium conlocari puto.

V. 440-446] Seneca Ben. vi 25, 2: Quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur, optant inopiam, ut magis desideranti donent, optant morbum, ut adsideant: et quicquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.

V. 473-476] Seneca Ben. I 11, 6: Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus sicut ebrioso vina.

V. 485-486] Seneca Ben. v 1, 1: Ja prioribus libris videbar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, quemadmodum accipiendum.

V. 489-496] Seneca Ben. п1 22, 7: Cum accipiendum judicaverimus, hilares accipiamus, profitentes gaudium et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat. Justa enim causa laetitiae est laetum amicum videre, justior fecisse, quam grate ad nos pervenisse indicemus effusis affectibus. Quod non ipso tantum audiente, sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam ejus pensionem solvit. 35, 1: Voluntati voluntate satisfecimus, rei rem debemus. Itaque quamvis rettu!'sse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, jubemus tamen aliquid ei, quod accepit, reddere.

V. 499] Seneca Ben. 1 35, 3: Timeamus, ne ut intolerabili sarcina depressi deficiamus animo.

V. 501-506] Seneca Ben. Iv 40, 4: Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur: reiciendi genus est protinus aliud invicem mittere et munus munere expungere.

V. 513-514] Cicero Off. 11 68: Jam illud non sunt admonendi est enim in promptu ut animum advertant, cum

juvare alios velint, ne quos offendant.

V. 521-534] Cicero Off. 71: Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro injuria; fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae justitia, sine qua nihil potest esse laudabile. 51: Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a

natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere?

V. 539-546] Sallustius Catil. 51, 1-2: Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt.

V. 552-555] Horatius Sat. 11 2, 8: Male verum examinat omnis corruptus judex.

V. 568-576] Juvenalis 10, 343 f:

Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo, quam sibi.

V. 579-582] Juvenalis 10, 356:

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.

V. 587-598] Seneca Ep. 10, 5: Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum! turpissima vota dis insusurrant: si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: Sic vive cum hominibus, tamquam deus videat: sic loquere cum deo, tamquam homines audiant.

V. 601-614] Cicero Off. II 94: Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Ergo et promissa non facienda nonnumquam neque semper deposita reddenda sunt. 95: Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere.

V. 615—622] ib.: Quid? si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo; facias enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. vgl. Senec. Ben. VII 19, 9.

V. 623-626] Cicero Off. i 102: minima de malis. vgl. 105.
V. 658-662] Horatius Sat. 1 3, 38:

Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,

Qui minimis urgetur.

« IndietroContinua »