Immagini della pagina
PDF
ePub

"Spes", quia vox media est, etiam in malam partem accipi potest (Cat. 20, 13; Jug. 88, 1; ep. Pomp. 2) et saepe adjectivum „bonus" assumit (cf. Fabri Cat. 20, 13); sed cum apud Sallustium tantum ,,spes bona", nusquam bona spes" legatur (Jug. 113, 2; or. Macri 4; cf. Cat. 21, 1), collocatio verborum ,,bonae spei" correctori tribuenda videtur, qui eam, quod vox contraria sollicitudinis" antecedit, necessariam esse putaverit, ,,auxilii" intercessisse neglexerit.

=

Admodum mirum est, apud Frontonem p. 109 tres illos locos legi, quibus Sallustius „patiens" cum genetivo (singularis vel pluralis) vocabuli „labor" conjungit, et unum tantum ita ut in Sallustii codicibus („patiens laborum 1), acri ingenio etc." Jug. 28, 5), duos mutato numero: „genus hominum salubri corpore velox patiens laboris nec plerosque senectus dissolvit etc." (Jug. 17, 6: patiens laborum: plerosque sen. diss.); „neque periculi neque laborum patiens" (Jug. 44, 1 neque periculi neque laboris patiens). De hac re - collatis verbis, quae apud Augustinum epist. 137, 14 in textum irrepserunt ("quae sibi quisque facilia non factu sed captu putat“) nihil aliud conjici posse existimo quam in antiquo Sallustii exemplari utrumque locum cum altero comparatum, alterum alteri superscriptum fuisse: inde commutationes numeri ac vitium nec" ante verba „plerosque etc." emanavisse. Certe Jug. 44, 1 lectio „neque periculi neque laboris patiens" praeferenda est cum propter sensum singularis numeri in universum magis latiusque patentem quo gravitas negativi dicti augetur magisque laboris usus ac consuetudo ab exercitu exigenda significantur (cf. Cat. 7, 5; Jug. 100, 4; or. Macri 18) - tum propter concinnitatem numeri, quam in conjunctione vocabulorum periculum" et "labos" Sallustius ubique servavit (singulari numero ambo usurpata sunt or. Macri 18; plurali ep. Pomp. 1; Jug. 85, 7; 85, 30; Cat. 10, 2)2). De lectione

1) Verba Frontonis apud Dietschium et Jordanum, qui „laboris“ exhibent, secundum editionem Naberi corrigenda sunt.

2) Ceterum Sallustium omnino concinnitati numeri duorum verborum artius conjunctorum studuisse maxime etiam complures loci ostendunt, quibus ad efficiendam concinnitatem substantivum abstractum insolentius

„arbori infecundus“ p. 109 („arbore inf." Arusian. p. 230) infra dicam.

[ocr errors]

Gellium quoque verba Sallustii diligenter de scripto rettulisse confirmari potest propter amplitudinem testimoniorum. Dubito de uno loco N. A. VI, 17, 8, qui brevior est („minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret"), utrum memoriter negligentius citatus an scriptura in nostris libris depravata sit, qui Cat. 23, 3 habent „repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, n. s. o. f." („et" om. m, sup. lin. m2 g4, ac minari" P1, „interd. min." M1 M g, „interd. ferro min." y, „ferro❝ om. M1); „interdum“ a Sallustio C. 10, 6; J. 72, 2; 94, 2 eo modo usurpatum est, ut praetexto adverbio interdum" asyndete adjungantur, quae id, quod antecedit, persequantur et illustrent, non ad aliquid novi ac diversi adjectum est. Praeter hunc octo loci e Catilina et Jugurtha deprompti apud Gellium inveniuntur: N. A. I, 22, 15 = Jug. 70, 2; III, 1, 2 = Cat. 11, 3; IV, 15, 2 = Cat. 3, 2; VIII, 12, 9 = Cat. 7, 5; IX, 14, 26 = Jug. 97, 3; XVI, 10, 16 = Jug. 86, 2-3; I, 15, 18 Cat. 5, 4; XX, 6, 14 Cat. 33, 2. In his testimoniis nonnulla a librariis perverse scripta videntur: I, 22, 15 „a rege" (Jug. 70, 2 Mp3 g1 g2 g4 g5 g g7; „ab rege❝ rel.); XVI, 10, 16 „nec ex classibus" (pro „neque“ Jug. 86, 2); IV, 15, 2 delicta deprehenderis" (pro „reprehenderis“), praeterea „dein“ (pro „dehinc"; „,deinde" m1 s2; „dein" P3) et "supra" pro „supra ea" ("supra ea" habet etiam Augustinus epist. 137, 14) Cat. 3, 2. Cum verbis „supra ea", quae Cat. 3, 2 objectum sunt verbi „ducit“ ac breviter duriusque dicta sunt pro „quae supra ea sunt", conferendus est locus Jug. 85, 2,,mihi contra ea videtur" (= quod contra ea est, i. e contrarium, Kritz); praepositiones interdum absolute sine substantivo antecedenti, quo nitantur, proferri et cum casu suo pro adjectivis substantivorum vice fungentibus poni Fabri docuit collatis Cic. or. 1, 4; acad. I, 11; Suet. Claud. 25; Tac. ann. I, 77; Hist. I, 10. Adverbium „supra" nescio an eodem

=

[ocr errors]

=

2

[ocr errors]

6

plurali numero dictum sit; cf. or. Lep. 25 (exitia); Jug. 41, 7 (gloriae); 31, 20 (paces); 4, 7 (sumptibus); Cat. 15, 4 (quietibus); 9, 2 (discordias); Jug. 31, 18 (dedecora).

=

[ocr errors]

modo a Sallustio usurpatum sit Cat. 5, 9 (supra repetere) et Jug. 24, 5 (illum supra quam ego sum petere). Cf. Jug. 46, 7; 49, 1; 100, 2; Cat. 57, 2, quibus locis praepositio „cum“ vicem participii xov praestat (Jug. 46, 7: C. Marius legatus cum equitibus curabat = qui equitibus praeerat). Cum simili breviloquentia Sallustius saepius, quod per totum enunciatum secundarium dicendum erat, uno verbo significat; cf. Jug. 31, 1 (jus nullum = quod jus nullum est); 91, 5 (pars civium extra moenia in hostium potestate coegere quod pars civium in hostium potestate erat); 26, 7 (timebat iram senatus, ni paruisset legatis =timebat, ne senatus irasceretur); or. Phil. 8 (illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet = suadet, ut illi a vobis pax, vobis ab illo bellum sit); Jug. 105, 3 (Sullae numerum ampliorem vero efficiebant efficiebant, ut Sullae numerus amplior vero videretur); Fabri ad Jug. 79, 7; saepe praepositiones ita pertinent ad praedicatum definiendum ut enunciati secundarii instar sint (Kritz ad or. Lep. 1); Fabri ad Jug. 25, 6; 83, 3 (contra); 1, 5 (uti pro mortalibus gloria aeterni fierent = uti non jam mortales essent, sed gloria aet. fier.); or. Macri 13 (neu otium pro servitio appelletis quod servitium appellandum est, otium appelletis); or. Macri 4 (praeter spem bonam ex vobis praeterquam quod spem bonam ex vobis cepi): Cat. 47, 2 (praeter litteras); Cat. 27, 2; Jug. 100, 4 (item). Difficilis est quaestio de vocabulo

=

=

= neu,

dehinc"; quod Cat. 3, 2 et Jug. 5, 1 plerique et optimi libri tenent, Jug. 19, 6 unus P, editores autem multi duobus prioribus locis rejecerunt, quia ceteri ejusdem aetatis scriptores ea voce in simplici enumeratione usi non sunt: fortasse recte; nam permultis locis, ubi in editionibus Sallustii „dein“ vel ,deinde" legitur 1), libri verbis „dehinc, dein, deinde" variant. Etiam Gellii testimonium id suaderet, nisi librarios pro insolentiore vocabulo usitatum scripsisse veri similius esset.

[ocr errors]

Pauci codices Sallustiani primi et secundi generis Jug. 97, 3 antiquiorem genitivi formam "die" (cf. Jug. 52, 3), Cat. 3, 2

1) Cf. Cat. 38, 1; 59, 1; Jug. 11, 4; 20, 4; 23, 2; 42, 1; 49, 2; 85, 1; 87, 1; 91, 3; 94, 6; 101, 6; 103, 7; 106, 4; 29, 5; 50, 3

37, 6; Jug. 76, 3; 107, 2; 107, 7; 109, 3; 112, 2.

Cat.

lectiones sequitur" et "auctorem rerum" servaverunt: quas scripturas sinceras esse testimonia Gellii confirmant. Cat. 3, 2 quanquam lectio „actorem rerum“, quia sibi opponuntur „scribere" et „facere" vel „agere" (§. 1: et qui fecere et qui facta aliorum scripsere; cf. 8, 5), sententiae aptior videri possit (cf. Cic. d. or. III, 15, 57), tamen auctorem" praeferendum esse Fabri luculenter demonstravit; idem de indicativo "sequitur" egregie disseruit. Ceterum de his lectionibus cf. Charis. p. 215; Sacerd. p. 445.

=

At contra Cat. 11, 3 (,,semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur") libros nostros veram lectionem praebere, apud Gellium III, 1, 2 post „infinita“ perverse „et" interpositum esse statuemus collatis ceteris locis, quibus Sallustius duo similis notionis adjectiva cum quadam vi et gravitate asyndete continuavit (Cat. 11, 5: amoena voluptaria; 33, 1: miseri egentes; 39, 2: innoxii florentes; Jug. 18, 2: vagi palantes; 2, 3: incorruptus aeternus; 28, 4: nobilis factiosus 77, 1; praeterea Cat. 15, 4; Jug. 14, 7; in praedicato Jug. 20, 2: acer bellicosus quietus inbellis; 89, 5: vasta inculta), ac maxime loco simillimo Jug. 44, 1 (iners inbellis neque periculi neque laboris patiens). Particulam „et" dubitaverim an Gellius in suo libro jam insertam invenerit. Huic loco adjungo XVI, 10, 16, ubi legitur „ut libido cujusque erat": quae collocatio verborum fortasse debetur correctori, qui majore cum gravitate eo modo opponi putaverit vocem „libido" (= voluntas) „mori majorum“, i. e. coactu legis militando; cf. ea, quae supra de Jug. 44, 2 diximus. Libri Sall. omnes J. 86, 2 recte habent „uti cuj. lub. erat"; cf. C. 14, 6; J. 93, 7; 81, 1; C. 51, 33; 56, 2; J. 26, 3; 41, 8; 94, 5; 44, 5; 49, 4; C. 56, 3; J. 60, 4; 97, 5.

Difficillimum est dijudicatu de testimonio 1, 22, 15: Nam Sallustius in significatione ista non ,,superesse", sed "superare" dicit. Verba ejus in Jugurtha haec sunt: „Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Jugurthae fesso aut majoribus astricto superaverant" (Jug. 70, 2 plurimi libri „qui plerumque" etc.); nam „is“ pro "qui" cur Gellius substituerit, vix potest cogitari, ad hoc non omnes libri Sall. qui" praebent, sed ,,is" g+ ",quod" p g',

6

2

",qui" om. M M M Fm1, sup. lin. m.

Sed quomodo aliquid in libris hoc loco turbatum sit, dijudicare non audeo. Antecedunt haec: „denique socium sibi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis." Cogitari possit, in archetypo librorum nostrorum pronomen „,is“ excidisse; id facillime fieri potuit, quia praegreditur ,,suis", ac fortasse pronomen relativum in librorum nostrorum scriptura haud longis intervallis ter positum (qui

[ocr errors]

quae ex quo) aliquid habet offensionis. Cogitavi etiam de vocabulo „suis", nonne glossema existimandum sit, quod antiquitus in libros irrepserit; cf. Jug. 7, 1: „,hominem tam acceptum popularibus".

Certe jam illa aetate in Sallustii libris multa importunissime mutata, pro insolentioribus magis usitata scripta fuisse, praeterea homines doctos nova, quae Sallustii dicendi generi magis convenire putarent, in libros inferre studuisse, testatur ipse Gellius XX, 6, 14 et I, 15, 18. Prior locus etiam in archetypum nostrorum librorum Cat. 33, 2 („majores vestri“ V P4, sup. „nostri“; „majores nostri" rel.) corruptelam irrepsisse ostendit, quae jam Gellii aetate per plures libros manaverit („et idcirco inportunissime, inquit (Apollinaris Sulpicius), fecerunt, qui in plerisque Sallustii exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe majores vestrum miseriti plebis Romanae, „vestrum“ obleverunt et „vestri“ superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit"). Partitivam formam „vestrum" notione possessiva usurpari potuisse docent nonnulli loci Ciceronis (Cat. 3, 12, 29; p. Planc. 7, 17; p. Sext. 65, 136; Kühner II §. 116 Anm. 2); quod cur de loco Cat. 33, 2 Anhaltius (p. 22) in dubium vocaverit, parum liquet. Praeterea autem ex his Gellii verbis et eis, quae IX, 14, 26 leguntur, colligi potest, complures Sallustii libros ei ad manum fuisse magnaque cum diligentia eum in eligendis libris et describendis Sallustii verbis versatum esse. De altero loco I, 15, 181) Fabri egregie disputavit. Scriptura,,loquentiae",

1) „Valerium Probum, grammaticum illustrem, ex familiari ejus, docto viro, comperi Sallustianum illud „satis eloquentiae, sapientiae parum"

« IndietroContinua »