Immagini della pagina
PDF
ePub

quae antea commemoratis addenda est, adjungitur; Cat. 13, 2 (quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant") et Jug. 54, 8 (quae negotia - regem terrebant: quippe cujus spes sita erat, sequi cogebatur, et qui nequiverat, in alienis bellum gerere") aliud pronomen relativum intervenit.

[ocr errors]

Venio ad testimonium, quod legitur ad Hec. III, 3, 18: Ad genua accidit: Accidere est gestu corporis ostendere humilitatem cadentis, propter „ad“, quod est „juxta“, et „cadere“, Salustius autem sine praepositione dixit: „Qua accidam aut quo?" Hoc testimonium, cum verba ex oratione sumpta sint, ad Jug. 14, 17 pertinere videtur, ubi in omnibus libris est: „Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo adcedam, aut quos appellem? nationesne an (vel „aut“) reges ?" etc.1) Donatum in suo libro „accidam" pro „accedam" legisse patet; quod mendum scripturae testis est, jam antiquis temporibus "e" et "i" in libris confusa esse: nam quin vera sit lectio „accedam“, dubitari non potest, quia sequuntur verba „nationesne an reges"; ad „nationes" vero vix apte referri posse „accidam" recte Fabri monuit, ad hoc cum Sallustius saepissime easdem sententias iisdem fere verbis iterum iterumque praesertim in orationibus proferat (Eussner, p. 179; Fabri ad Jug. 80, 5), lectionem accedam" fulciri verbis, quae §. 15 leguntur („,aut quo adcedam"). Praeterea „,quo accedam" melius quadrare videtur ad verba „exul patria domo"; cf. etiam paulo post „adire". Quod apud Donatum legitur qua acc. aut quo", cogitari possit, „quo" corruptum esse ex quos": nam saepius Donatus non totam sententiam exscribit, sed allatis nonnullis verbis desinit (cf. ad Eun. II, 3, 21: „nostri foeda fuga"; ad Andr. V, 4, 36: „ne ista nobis mansuetudo et misericordia"). Sed tum lectio qua“ sine explicatione esset; ad hoc verba „aut quos“ ascribere supervacaneum erat: quamobrem, nisi forte Donatum totum locum summa cum negligentia attulisse putandum est, scripturas illas

[ocr errors]

1) In eo, quod titulum libri Donatus non addidit, offendi non potest; nam exceptis quattuor locis (ad Phorm. H, 1, 62; I, 2, 80; Hec. V, 1, 39; Eun. IV, 6, 12) ubique eum praetermisit.

inde natas esse existimo, quod verbis,quo accidam" in vetusto Sallustii libro glossa „aut qua" superscripta fuerat: videlicet "qua" pro „quo" a librario in textum receptum et „aut quo“ post "accidam" ascriptum esse 1).

Reliquum est, ut absolvam de his tribus testimoniis Donati, e quibus veras Sallustii scripturas contra auctoritatem fere omnium librorum restituendas esse existimem: 1. ad Hec. III, 2, 21: "senati“, quod Cat. 53, 1 in paucis libris servatum est (,,senati" P, sed "i" del.; P1, conr. „us“; P4 E mg+g,,,senatus" rel.); cf. Char. p. 143; Prisc. VI, p. 258. 2. ad Hec. I, 2, 95: Par ingenium eandem voluntatem. Sallustius:,,Quos eadem odisse et eadem metuere in unum coegit". Idem alibi: „Nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est" (Jug. 31, 14; Cat. 20, 4). 3. ad Eun. II, 3, 92: Vel certe alterius verbi declinatio, ab eo quod est ,,conspicor" et "despicor". Salustius: Quum interea Metellus monte digrediens cum exercitu conspicatur, primo dubius quidnam insolita facies ostenderet" (Jug. 49, 4). — De secundo et tertio loco pluribus dicendum est. Quod Donatus ad Hec. I, 2, 95: „omnes" post "quos", ad Eun. II, 3, 92: „ignarus hostium" post „Metellus" omisit, hoc eum ideo fecisse puto, quia ea verba ascribere supervacaneum et inutile videbatur; cf. ad Eun. IV, 6, 12. Ceterae autem discrepantiae scripturae maximi sunt momenti. Jug. 31, 14 libri exhibent: „quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit“, ,,idem cupere" V g2, „eadem immerito cupere" g3, „eadem odisse eadem cupere" p1g, „odisse et eadem" p3 gal, ,,eademque cupere eademque odisse metuere" r. Recte Dietschius comm. p. 78 dixit, singulari praedicati „coegit“ ostendi, subjecta tamquam in unam notionem coalescere: quod fieri non posse, si tria illa retineantur 2). Dietschius igitur verba „,eadem

2

1) Oportet conferri, quae apud Augustinum ep. 137, 14 in textum irrepserunt; qui locus jam supra commemoratus est.

2) Singularis numerus praedicati, quamquam tria subjecta praecedunt, usurpatus est Cat. 12, 1; 14, 3 („omnes, quos flagitium egestas conscius animus exagitabat"): quibus locis praedicatum ad singula substantiva pertinet, ita ut particulae disjunctivae interponi possint, quod alienissimum est ab eo, de quo agitur, loco, ubi omnes idem in unum coegisse mani

metuere" ex glossemate nata esse putat, primum quod cupiditas et odium metum complectantur -,,nam metuimus", inquit, ,,ne quae cupiamus non eveniant, quae oderimus accidant" - deinde quoniam perversum sit, eosdem qui modo (§. 14: metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere") omni metu se liberasse dicti sint, tamen metu in unum globum coactos esse dici. At multo magis in suspicionem vocantur verba „,eadem cupere" cum scriptura Vaticani (in quo saepius glossematum vestigia, quae in ceteris libris prorsus deleta sint, servata esse docuit Dieckius) ac libri g2, tum testimonio Donati: qui cum alterum illum locum (Cat. 20, 4) diligenter exscripserit, idem de verbis e Memmii oratione petitis affirmari posse puto; praeterea, si verba „,eadem cupere" in suo libro invenisset, haec eum non omissurum fuisse pro certo habeo propter lemmatis verba „par ingenium eandem voluntatem“ et propter verba alterius loci „idem velle" etc. Accedit, quod lectio „quos omnis eadem odisse et eadem metuere in unum coegit" sententia postulatur. Nam nobiles fuisse in metu (ob scelera multa scilicet: §. 12-14) Sallustius verbis „metum transtulere" dixit, nunc vero eos liberos metu ac tutos esse condita factione. Verba „,quos omnis in unum coegit. Sed haec factio est" afferunt, cur nobiles metu jam liberi ac tuti sint metumque a scelere suo ad plebis ignaviam transferre potuerint. Cf. Jug. 41, 6 („nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat“). Quare cum factio via fuerit ad amovendum metum, manifestum est metum causam fuisse, cur factio condita sit, cur nobiles

festo indicatur. Ab his longe diversos esse patet eos locos, quibus singularis praedicati invenitur sequentibus tribus subjectis (cf. Cat. 41, 2; or. Lep. 24; ac maxime Jug. 6, 3: „terrebat eum natura mortalium —, praeterea opportunitas, ad hoc studia Numidarum"). De numero singulari antecedentibus duobus subjectis, quae quasi unam notionem efficiant, usurpato cf. Cat. 17, 2; 28, 4; 38, 1; 39, 4; 52, 6; 51, 42; 52, 27; 58, 4; 50, 3; Jug. 5, 2; 8, 2; 15, 3; 35, 4; 39, 5; 46, 8; 50, 6; 55, 7; 62, 1; 94, 1; 113, 2; or. Lep. 23; ep. Mithr. 19; senatus et populus Romanus" cum singulari praedicati Jug. 104, 4, cum plurali 41, 2; 111, 1. Praeterea cf. Jug. 7, 7; 64, 1; 38, 1; or. Macri 18 (quibus locis subjecta sequuntur). Aliter comparati sunt Jug. 4, 3; 18, 1.

in unum coacti sint. Et recte Dieckius p. 43 dicit, Memmium aptissime uti verbis nullis aliis nisi in quibus sensus, ut ita dicatur, negativus insit, neque adhibere „cupere" verbum sensus affirmativi: nam eum illustrare factiones nobilium, qui non res novas cupiebant, sed quae tum erant retinere et conservare studebant1); contra Catilinam ad sodales novarum rerum cupidissimos rectissime dicere idem velle etc." Ceterum ,,odisse" cum verbo „metuere" aptissime conjungitur, quoniam metus odium parit (cf. Jug. 11, 8 ira et metu anxius")"). Verba eadem (idem) cupere" autem ut ascriberet, interpolator permotus esse videtur verbis §. 23 „dominari illi volunt“ etc., §. 16,,ad dominationem accensi". Neutrum „,eadem" ad odisse" et „metuere" hoc loco latissimo sensu de hominibus (sc. de plebe) dictum puto sicut Jug. 13, 6. (quaecunque possint, largiundo parare); Hist. I, 69 (Mauri, vanum genus, ut alia Africae); Jug. 14, 16 (quae ex necessariis advorsa facta sunt); cf. Cat. 56, 5 (servitia, cujus magnae copiae). Hanc quoque esse causam existimo, cur ",eadem cupere" ejiciendum sit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Transeo ad alterum locum. Jug. 49, 4 Donatum non „conspicitur", quod libri Sallustiani habent („conspicitur", sup. „a“ m), sed item ut Priscianum (cf. I, p. 436) „conspicatur“ in suo libro legisse patet; de scriptura „digrediens“ (quae etiam in multis Sallustii libris invenitur pro vera lectione ,degrediens“) fere idem dicendum est, quod supra de „accidam" (cf. Arus. p. 464 ad Jug. 50, 1); „intera" autem utrum Donatus in suo libro legerit an negligentius pro „interim" scripserit, in medio reliquendum est: Sallustius nusquam „cum interea", sed ubique „cum interim" dixit (cf. Jug. 12, 5; Hist. I, 41, 17; II, 41, 7; 96, 2; III, 61, 6; IV, 15; Fabri ad ep. Pomp. 2; Jug. 21, 2). "Conspicatur" igitur fere omnes editores in textum receperunt. Quod si significationem passivam3) habere putamus, maxima difficultas oritur ab eis, quae sequun

1) De plebe Cat. 37, 3 dicit Sallustius „vetera odere, nova exoptant“. 2) Metus et cupido Hist. I, 48, 11; Jug. 70, 5; 25, 6 junguntur, sed ibi talia sunt, quae in contraria animum vocent.

3) Apud Sallustium saepius deponentia passiva vi leguntur; Fabri ad Cat. 7, 3.

tur: „primo dubius quidnam insolita facies ostenderet

[ocr errors]

dein

brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit"; nam verba "primo dubius" ad conspicatur" trahi non possunt, sed, quoniam cum verbis „,dein brevi cognitis insidiis" ad constituit" pertinent, nova sententia ab eis incipit: quam nullo vinculo cum eis, quae antecedunt, colligatam esse admodum mirum videtur; exspectatur saltem pronomen demonstrativum „hic" vel „is“, quoniam transitus fit ab eis, quae Jugurtha instituit, ad consilium, quod Metellus cepit. Sin autem „conspicatur“ activam vim habet, omissio objecti durior est quam quae ferri possit1), et ea, quae sequuntur, nihilo aptius applicantur. Praeterea cum in eis, quae antecedunt, Sallustius narraverit, Jugurtham „explorato hostium itinere" (48, 2) in loco opportunissimo insidias possuisse, consentaneum videtur, scriptorem ordine, ut res gesta sit, narrantem dicere nunc: venisse Metellum in hunc locum; simul ob ea, quae sequntur („primo dubius, quidnam ins. facies ostenderet" etc.) necesse erat dicere: Numidas a

1) Objecta verborum activorum Sallustius saepius omittit, si facile intelligitur, quod objectum sit. Iu eis exemplis, quae Fabri ad Cat. 6, 5 et Badstübnerus enumeraverunt, facillime objectum magis generale latiusque patens suppletur (Cat. 6, 5 festinare, parare; 11, 4 rapere trahere; Jug. 41, 5; Cat. 31, 3 rogitare; 23, 1 temptare; 68,3 abnuere (?); 85, 26 reticere; 94, 6 fundere; 90, 1 exornare; 80, 7 obtinere) aut verba absolute prolata sunt ita, ut objectum vix aut omnino non desideretur (vindicare, inpetrare, persequi, insequi, sequi, defendere, fallere, retinere (Jug 79, 6), curare, invadere, incedere; agere, agitare; praeterea omisso pronomine reflexivo: vortere, convortere, augere). Sed ne talia quidem exempla, qualia infra a me congesta sunt, cum loco Jug. 49, 4 comparari possunt, quia objectum facile ex subjecto antecedentis sententiae aut ex alio verbo ejusdem enunciationis suppletur: Cat. 5, 8 (incitabant); 31, 8 (vocant); Jug. 7. 2 (praefecit); 71, 2 (cepit); 92, 2 (major atque clarior haberi coepit. Omnia in virtutem trahebantur: milites ad caelum ferre); 95, 3 (otio luxurioso esse, tamen ab negotiis nunquam voluptas remorata); or. Macr. 13 (nisi viceritis, artius habebunt); or. Cott. 9 (deprecor); Jug. 18, 10 (nomen eorum conrupere, barb. lingua Mauros pro Medis adpellantes); 83, 1 (incipere); 24, 2 (subigit); 31, 4; 29, 1 (temptare); 66, 2 (conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt). praetermitti decet hoc locos: Cat. 51, 3 (possidet); Jug. 10, 7 (facere); 101, 4 (obtruncare).

[ocr errors]

Omnino

« IndietroContinua »