Immagini della pagina
PDF
ePub

وو

tollere vellent. Accedit, quod librarii saepius -alibus et -antibus in exitu verborum mutaverunt (cf. Cat. 1, 1, ubi in nonnullis codicibus animantibus" pro „animalibus" scriptum est). In ordine verborum apud Senecam immutato certe offendi non potest: credibile enim est Senecam Sallustii verba ex memoria rettulisse. Ea quae epist. 94, 46 Seneca ex Sallustio attulit, eodem modo Jug. 10, 6 leguntur. Praeterea cf. de benef. IV, 1, 1 („cum cura" J. 54, 1). Exordium Catilinae (Cat. 1, 1) epist. 60, 4 tangit; quae de brevit. vitae c. 1 disputavit, ex Jngurthae exordio (c. 1) pendere videntur.

=

=

Quintilianus instit. or. III, 8, 9 prooemia Catilinae et Jugurthae, III, 8, 45 orationem Catilinae (Cat. 20), VIII, 3, 44 Sallustium „ductare exercitus" (cf. Cat. 11, 5 Fabri; 17, 7; Jug. 38, 1; 70, 2) et „patrare bella" (cf. Jug. 21, 2; 75, 2; 88, 4) dixisse commemorat. Verba Sallustii ita ut in plerisque et optimis nostris libris scripta affert his tribus locis: IX, 4, 77 Jug. 1, 1; VIII, 5, 4 = Jug. 10, 7 (Sallustio non nominato; hic locus satis multorum verborum est); IX, 3, 12 = Jug. 10, 1: neque ea res falsum me habuit (in quibus verbis - tota paragraphus ita legitur: „Parvom ego, Jugurtha, te amisso patre sine spe, sine opibus in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi quam (liberis) si genuissem ob beneficia carum fore, neque ea res falsum me habuit" in his verbis Dietschium offendisse miror, qui (comm. p. 74) „ea“, quod omnes codices Sallustii, Quintilianus et Nonius p. 75 tuentur, adjectum esse censet ab librariis, quos latuerit rem, i. e. vera eventa, opponi spei, i. e. rebus speratis. Nonne omnia optime se habent, si verba „neque habuit" ita explicantur: neque ejus rei (i. e. adoptationis in regnum) eventus me, i. e. opinionem meam, fefellit? Ceterum cf. Pratje, quaest. Sall. p. 57). - Duobus autem locis Quintilianus memoriter ac parum accurate Sallustium citasse videtur: II, 13, 14 et IX, 3, 17. II, 13, 14 legitur: „Nonne huic (Timanthis tabulae) simile est illud Sallustianum: nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere?" Jug. 19, 2 libri habent „nam de Carth. silere melius puto" etc., tacere" solus s', sed ad marg. „silere"; cf. Serv. ad Verg. Aen. I, 342; Appul. de mundo c. 24; Hieron. ep. 53, 8. De altero loco IX, 3, 17 („ex Graeco

[ocr errors]

vero translata vel Sallustii plurima, quale est vulgus amat fieri") cum Eussnero statuendum est, verba, si ad Jug. 34, 1 (ac tametsi multitudo vehementer adcensa terrebat eum clamore, voltu, saepe inpetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat) pertinent, cum propter mutatum verborum ordinem suspicionem movere, tum propter interpositum verbum „vulgus": quod luce clarius ostendit, Quintilianum memoria lapsum esse, quippe qui verbum „amat" subjectum habere "multitudo" vocem putaret et pro ea temere interponeret „vulgus“.

Frontinum in strategematicon libris complura exempla e Sallustio deprompsisse constat (cf. I, 8, 8 = Jug. 47, 4 etc.; II, 1, 13 — Jug. 97, 3; II, 4, 10 = Jug. 101, 6; IV, 1, 2 = Jug. 45, 2); maxime vero narratio ejus e Sallustii verbis pendet III, 9, 3 ubi ea, quae Jug. c. 92–94 de expugnatione castelli illius apud flumen Mulucham siti narrantur, saepius fere ad verbum transcripsit. Verba Frontini haec sunt: „C. Marius bello Jugurthino apud flumen Mulucham, cum obpugnaret castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera parte velut consulto praecipiti (,,ceterum natura et arte praeceps erat" Dederich; Sall. Jug. 92, 5: mons saxeus, mediocri castello satis patens, - uno perangusto aditu relicto: nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps), nuntiato sibi per Ligurem quemdam ex auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa montis cochleas legit (Sall. Jug. 93, 2: forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus animum advortit inter saxa repentis cocleas: studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est), ad summum pervenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones, quibus perfectissimos cum velocissimis militibus aeneatores (,,quibus perfectissimos velocissimis militibus pares aeneatores" Dederichus scripsit comparata Sallustii narratione) immiscuerat, misit, capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa facilior (facilius? Ded.) foret, scutis gladiisque a tergo aptatis (Sall. Jug. 94, 1: capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret: super terga gladii et scuta). Hi Ligure duce, et loris et clavis, quibus in adscensu nitebantur, adjuti (cf. Jug. 94, 2), cum ad posteriora et ob id

vacua defensoribus castelli pervenissent (cf. Jug. 93, 2: ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat; 94, 3: tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes, sicut aliis diebus, advorsum hostis aderant), et concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperunt: ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos (Jug. 94, 3 tum vero cohortatus milites) acrius instare castellanis coepit (Jug. 94, 6: eo acrius Romani instare), quos ab imbelli multitudine suorum revocatos, tamquam ab tergo capti essent, (cf. Jug. 94, 5) insecutus castellum cepit". Quae verba, quia fere omnia, quamvis Frontinus saepius contraxerit et variaverit, e Sallustio exscripta sunt, multum conferre puto ad sanandum Jug. cap. 93, quod in libris nostris compluribus locis mutilum esse multis indiciis comprobatur. Primum Frontinum Jug. 93, 4 "Ligus in castelli planitiem pervenit" in suo libro scriptum invenisse manifestum est: videlicet ad haec verba et ad ea, quae 93, 2 leguntur („prope ad summum montis egressus est“), respicientem eum scripsisse: „ad summum pervenerat". Lectionem in castelli planitiem pervenit" Jug. 93, 4 (ut Dietschius p. 343 et p. 14 adnotavit) pauci tantum codices (P P1 P2 P3 Bg2 h) exhibent, et in his vocabulum "in" a posteriore manu suppletum est; „castelli planitiem perveniț“ P4 (sup. vel perscripsit vel investigavit) F (pervenit ab al. m.) 1; "castelli plan. perscribit" M M1 M2 Gp1 p3 p3 (ad mg. a po. ma. perrepsit) m1 g1 g3 (supr. in mente) g4 g6 ss1 o μ y; reliqui „castelli plan. scribit“, „perscribere“, „praescribit" „„perscripsit“, „perscribit“ (sup. prospicit), „inscribit“, describit“, „perspicit“, „scribit“ (sup. proscribit, considerat in animo). Id quod Dietschius scripsit „castelli planitiem perscrutatur" falsissimum esse ostendunt verba, quae praecedunt,cujus ramis modo, modo eminentibus saxis nisus", quibuscum „perscrutatur" conjungi non potest, nisi forte Ligurem non in ipsam planitiem castelli venisse existimas. Cf. ea, quae Fabri ad hunc locum adnotavit. Sed dubito, num sententia, quae sequitur: quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant (= intenti proelium prospectabant, Jug. 60, 3)" ad verba „,in castelli planitiem pervenit" referri possit: quae tale quid desiderat: „in castelli planitiem pervenit nullo prohibente“

[ocr errors]

1

1

S

2

„cujus

vel „ab hoste non conspectus" vel potius „in castelli planitiem pervenit, desertam ab ea parte" (cf. 94, 3). Causam, cur Ligus in planitiem castelli pervenire potuerit, verba ramis - nisus" continent et solitudinem ibi fuisse jam §. 3 dictum est. Et aliud, quaeso, consideres: id quod Marius auctore et duce Ligure ad capiendum castellum parabat, praeterquam quod summae itineris difficultates asperitatesque supervadendae erant, tum modo bene evenire poterat, si in ea castelli parte, quam temptabat, nemo hostium erat 1). Qua de causa Marius toto die, quo Ligus cum ceteris escenderunt, intentos proelio Numidas habuit (94, 3): omnes vero hostes spectaculo, quod proelium praebebat, ita allici, ut in ea parte castelli, quae avorsa proeliantibus erat, nemo maneret, Marius tantum e Ligure cognoscere poterat. Quem cum Sallustius in castelli planitie omnia exploravisse dicat, quae mox usui fore ducebat (94, 5), id quod tanti momenti erat, scriptorem hoc loco non omisisse, sed plane et aperte enunciasse persuasum habeo: Ligurem animadvertisse castellum ea de causa desertum esse, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Quae cum ita sint tantaque in codicibus perturbatio scripturae inveniatur, inter verba „in castelli planitiem pervenit" et verba „quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant" excidisse puto tale quid: „totamque desertam esse animum advortit" (vel „sensit" vel „perspexit“). Atque haec quidem hactenus. Venio ad ea, quae paulo post Jug. 93, 8 in plurimis codicibus sic leguntur: „Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissumos delegit et cum eis praesidio qui forent quattuor centuriones omnisque Liguri parere jubet.“ De hoc loco rectissime Dietschius (comm. p. 27) adnotavit: "Quamvis ex eis, quae infra narrantur, satis appareat, quae Marius ad capiundum castellum Ligure auctore et duce instituit eo spectasse, ut Numidae ab tergo terrerentur magis quam inpugnarentur (94, 5), et quamvis cum aliis ex rebus tum ex ipsa descriptione ascensionis (94, 2) exiguum numerum escendentium fuisse luce clarius sit, tamen quinque tubicinibus non plus quattuor centuriones praeter Ligurem comites et praesidio

1) Itaque Ligus (93, 6) „pollicetur sese itineris periculique ducem".

datos esse cum per se incredibile videtur tum Frontini testimonio redarguitur." Verba Dietschii exscripsi, quia prorsus ei astipulor. Accedit, quod paulo post (94, 2) ei, qui cum Ligure escendunt, „milites" vocantur. Frontino quoque nimis parvam manum visam esse et ea de causa eum suo Marte scripsisse: „paucos centuriones, quibus perfectissimos cum velocissimis militibus aeneatores immiscuerat“, ab omni veri specie abhorret; nam cum eum ceteris locis, quamvis Sallustii verba saepius contraxerit et variaverit, tamen in re nusquam ab illo aberrasse videamus, idem de hoc loco statuendum erit. Dietschius igitur ante quattuor centuriones" excidisse censet verba "milites paucos et". Sed melius ac simplicius locum restitui existimo, si quam proxime accedimus ad verba Frontini qui aeneatores militesque artius conjungit, centuriones segregat, milites velocissimos, perfectissimos aeneatores nominat — et ita scribimus: itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam perfectissumos militesque paucos quam velocissumos delegit et, cum eis praesidio qui forent, quattuor centuriones." Ea, quae ego interposui, quam facile praetermitti potuerint a librario a priore „quam" ad alterum oculis aberranti, in aperto est.1) Verba „cum eis" autem jam non cum „,delegit" quod omnes, quos novi, editores fecerunt sed cum „praesidio qui forent" conjungenda sunt; similiter Sallustius dixit Jug. 46, 7: „in utrumque latus auxiliarios equites dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque adcederent, equitatus hostium propulsarent"; (de ordine verborum cf. Cat. 29, 1: neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis conpertum habebat; 43, 2: Statilius et Gabinius uti incenderent; Jug. 14, 13; 64, 5: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur; Cat. 58, 20: nam multitudo hostium ne circumvenire queat; Jug. 102, 11: bello quid valeat; 65, 2: more regum ut sellam juxta poneret; 38, 3: alii signo

1) Ex libris nostris post „numero quinque" nonnulli „milia“ vel „milium“, alii "pedites" aut in textu aut super lineam habent: quae vestigia verae lectionis (certe jam in archetypo mutilae) esse possunt. Sall. hist. fr. I, 57 ap. Gell. II, 27, ubi „tribus milibus" pro „tribunus militum" scriptum est, similem corruptelam inveniri Linkerus monuit.

« IndietroContinua »