Immagini della pagina
PDF
ePub

,,

jecit legendum esse Gratiae facit crimen meum, Sal. Jug. Bocchi, quoniam poenitet, delicta gratiae facit"); Jug. 104, 5 libri „Boccho, quoniam paenitet, delicti gratiam facit“. Nam credibile est, insolentiorem structuram oportet conferri,,lucri facere aliquid“, „arbitrii sui, sui muneris, beneficii sui facere"

[ocr errors]

in archetypo librorum secundi generis mutatam esse ab interpolatore secundum locum Cat. 52, 8, ubi „qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem" legitur; cf. Hist. III, 63: „,quibus senatus belli Lepidiani gratiam fecerat", qui locus ab Arusiano in eadem pagina 476 paulo ante locum Jug. 104, 5 allatus est.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

P. 455 („a quo aberat mons ferme milia XX“ Jug. 48, 3; „milia passuum viginti“ Non. p. 126 et plerique Sall. libri) et p. 473 („viro liberis satis fortunata fuit" Cat. 25, 2; cf. Fronto p. 110; viro atque liberis" Prisc. XVIII, p. 286 et fere omnes libri Sall.) sinceras lectiones Arusianum servasse supra jam diximus. Jug. 61, 1 veram scripturam ad se defecerant“ eum in suo libro invenisse indicant testimonia p. 466, 20 et p. 485, 23; in fere omnibus Sall. codicibus „ad se" depravatum est in „ab se". Sed in eodem loco Jug. 61, 1 librum, quo Arusianus usus est, vulnus accepisse ostendit testimonium p. 485: In his effusus, Verg. Aen. „exciderat puppi mediis effusus in undis": diligentiores quidam grammatici hoc ita dividi volunt, cum in mediis undis esset, puppi effusus exciderat Sed hanc omnem acutae rationis distinctionem elocutio Salustiana confundit in Jug. bello „ab Zama discedit in his urbibus quae ad se defecerant“. Quae grammaticus scribere non potuit, nisi in libro ejus ",et" post verbum „discedit“ excidisset; nostri libri omnes habent: „et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit, ceterum exercitum in provinciam hiemandi gratia conlocat": eamque veram lectionem esse patet; nam asyndeton locum habet tantum inter secundum et tertium membrum (praesidia inponit, ceterum exercitum conlocat), quae artius cohaerent, quia, quomodo Metellus hiemaverit, exponunt; his oppositum est primum membrum (discedit), quod obsidionem relictam docet. Ad hoc asyndeton quietiori nar

[ocr errors]

rationi minus accommodatum est.

Reliqui sunt tres loci. Primum testimonium p. 500 (Par cum his, Sal. Jug. „parem cum liberis tuis regnique participem fecisti" = Jug. 14, 9) valet ad imminuendam auctoritatem Vaticani, in quo tuis" deletum est a grammatico memori ,,usus Romanorum, quo ad „pater, liberi", alia ejusdem generis nomina pronomen possessivum non adjicitur, nisi contextu flagitatur, scilicet ut tollatur sententiae ambiguitas“: sed in aperto est, quo consilio Sallustius in hac sententia pronomen secundae personae quater posuerit („Hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit?").

3

6 7

2

"

3 6

2

Non minoris momenti est alterum testimonium p. 459: Consulo illam rem et Sal. Cat. quae reges atque populi1) male consuluerint“ (consuluerunt G); Cat. 51, 4: „qui reges" P P3 P4 GB TE M2 m (ex corr.) p3 p m1 m2 g1 g2 g3 g4 g5 g g s si slroμ y M; „consuluerunt" V et undecim deteriores libri secundi generis. Dubium non est, quin Sallustius scripserit „quae reges" etc. et librarii „quae“ depravaverint in „qui" propter verba, quae sequuntur: „reges atque populi" (hac ratione Cat. 3, 5 „ab reliquis malis moribus“ pro „ab reliquorum" etc. scriptum est), quia constructionem », quae consuluerint" (cf. 52, 35) minus intelligebant. Lectionem "quae" cum postulat sententia nam non interest homines male consulentes, sed res male consultas commemorare tum pronomen „ea“, quod summa cum gravitate oppositi membri primum locum obtinet: et patet, singulas partes utriusque membri accuratissime alterius membri partibus respondere: "magna mihi copia est memorandi, quae" = ,,sed ea malo dicere, quae“; „reges atque populi" (i. e. externi, quae significatio saepe in his verbis inest) „majores nostri“; „ira aut misericordia inpulsi" „contra lubidinem animi sui“; „male consuluerint" = „recte atque ordine fecere". De conjunctivo modo consuluerint" Fabri tam egregie disputavit, ut eum commendare supersedeam: rectissime Anhaltius p. 23 a Vati

=

=

1) Verba „ira aut misericordia inpulsi" ut supervacanea Arusianus omisit.

cani correctore propter verbi insequentis similitudinem orationis concinnitatem quandam captatam esse dixit (cf. Jug. 31, 18, ubi V „vobis illis" pro „vos illis").

[ocr errors]
[ocr errors]

Tertius locus est p. 453: ago illam rem, Sal. hist. III „amittendum morem hunc quem agitis" (Hist. III, 61, 14) Tametsi de verbo „amittendum" testimonium Arusiani minoris est quam de verbo, cujus gratia locum attulit, tamen nescio an recte atque ordine fecerit Dietschius, qui hoc loco ex Arusiani testimonio contra Vaticani auctoritatem, Jug. 31, 25 e Vaticano contra auctoritatem ceterorum librorum verbum „amittere" recepit pro omittere": nam veri simile est pro insolentiore verbo usitatius, non pro usitatiore insolentius substitutum „Ne tantum scelus inpunitum amittatis" dici posse puto, quia fere est „ne occasionem puniendi sceleris amittatis"; cf. „rem ininquisitam amittere" Plaut. Amph. 2, 2, 217 (847). Cum loco Hist. III, 61, 14 oportet conferri „fidem amittere" Nep. Eum. 10, 2, „,amittenda fortitudo" Cic. Tusc. II, 13, 32 (Kühner); „amisit vitam, at non perdidit (Decius)" ad Her. IV, 44, 57. Hanc significationem consulto ac sponte negligendi et deponendi prope jam esse puto in loco Sallustii Cat. 33, 5: "petimus libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit", non in loco J. 66, 1 („quae spe pacis amiserat").

esse.

De Augustino pro certo affirmari potest, in libris de civitate dei (recensuit B. Dombart, Lips. 1863) omnes, qui allegati sunt, Sallustii locos accurate ab eo e Sallustii exemplari esse exscriptos. Nam primum saepe tam multos hujus historici locos continuat (cf. V, 12), deinde nonnulli loci tam multorum verborum sunt (cf. III, 10; V, 12; I, 5), interdum denique non solum Sallustii verba aperte affert, sed etiam tota ejus descriptio atque sermo prorsus ex Sallustii narratione pendent (cf. totum caput V, 12) ut dubitari non possit, quin semper Augustino Sallustii liber ad manum fuerit. In libris de civitate dei Sallustiani loci leguntur: I, 5 Cat. 51, 9; I, 6 Cat. 9,5; II, 17 Cat. 9, 1; II, 18 Cat. 9, 1 (bis); Cat. 5, 9; II, 19 Cat. 5, 9; III, 2 Cat. 14, 1; 3; III, 3 Cat. 6, 1; III, 10 Cat. 2, 1; Cat. 6, 3-5; III, 14 Cat. 2, 2; V, 12 Cat. 7, 6; 6, 7; 7, 3; 53, 6; 54, 4; 11, 1-2 („propius virtutem", ut vetustissimi libri Sall., Arus., Prisc.); 54, 6; 52, 19-23; V, 19 Cat. 11, 2;

VII, 3 Cat. 8, 1; VII, 12 Cat. 11, 3; IX, 9 Cat. 1, 2; XVIII, 2 Cat. 8, 2; praeterea cf. III, 7 ad Cat. 11, 4; V, 12 ad Cat. 53, 2-4; XVI, 17 ad Jug. 17, 3; V, 18 ad Cat. 52, 30; XVII, 20 ad Cat. 11, 8 (cf. Trebell. Poll. Claud. 11). Hi loci (excepta imitatione illa, quae XVI, 17 invenitur) omnes continentur Catilinae capitibus 1-14, 51–54.

6

4

[ocr errors]

5

Recte atque ordine fecere editores, quod e testimoniis Augustini II, 18; II, 19 (cf. II, 21) Cat. 5, 9 („ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissima facta sit") verba,, atque optuma" receperunt, quae tantum in p3 po g1 leguntur (ex pulcerrima et optima p3 g5 y; ex pulch. et ex opt. s1 r; ex opt. atque pulch. s2; „optima“ in marg. g'; pessima ex pulch. opt. ac flagitiosissima go): ea in plerisque Sall. codicibus librariorum culpa evanuisse facile concedet, qui, quam Sallustius membrorum aequabilitati studuerit, non neglexit (cf. Cat. 2, 5; 3, 3; 41, 2; 20, 11; 7; 8; 6,7; 7,4; Jug. 4, 7; 76, 6 fin.; Cat. 10, 6: civitas immutata, imperium ex justissimo atque optumo crudele intolerandumque factum)'). Cum hoc loco in contentionis judicium vocari oportet Jug. 1, 5 („quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent"); ubi post periculosa" Dietschius verba ac pernitiosa" eodem jure, quo Cat. 5, 9 atque optuma“, recepit ex Augustini epist. 153, 22: „neque apud ipsos qui magno studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa ac perniciosa petunt“. In eo, quod verba non nominato Sallustio inserta sunt, offendi non potest, quia ceteris quoque locis, qui in Epistolis et Confessionibus reperiuntur, Sallustii nomen praefixum non est. Porro autem luculente Dietschius Jug. 1, 5 vocem periculosa" sententiae non satisfacere monet (cf. §. 4: „ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, pernitiosa lubidine paulisper usus" etc.); sed cum Linkero ex codice y "pernitiosa" pro

[ocr errors]

1) Cf. ad hunc locum et ad Cat. 52, 19 etiam Augustin. epist. 138, 9: „rempublicam, quam ex parva et inopi magnam opulentamque fecerunt".

"periculosa" recipere recusat atque recte ex testimonio Augustini locum restituit ad servandam membrorum aequabilitatem: tamen non tam per chiasmum nihil profuturis periculosa, pernitiosa alienis respondere puto quam verba „periculosa ac pernitiosa" sententiae, quae sequitur: neque regerentur magis quam regerent casus" (et verbis „voluptates corporis" §. 4), verba „aliena ac nihil profutura" sententiae „eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent" (et verbo inertiam" §. 4). ,,Multumque", quod Augustinus et satis multi libri Sall. habent, pro „multaque“ scriptum esse puto ab interpolatore propter „nihil profutura" (alii libri Sall. „multoque“; cf. „quanto studio“).

3

Sed redeo ad locos eos, qui in libris de civ. dei leguntur. Ex testimonio V, 12 cum Dietschio emendari oportet Cat. 52, 20: „si ita esset" (plerique libri: „si ita res esset“; „res" om. Em m'p p3 gir 6, sup. lin. T g). Nam id suadet non solum Sallustii consuetudo dicendi (,,ita est" Cat. 51, 11; Jug. 85, 42; „res ita se habet" Jug. 53, 8; 85, 23), sed etiam facilius glossema interponi quam vocabulum „res" excidere potuisse patet.

Cat. 51, 9 Jordanum jure optimo ex Augustini testimonio I, 5 et ex controvers. in Sall. 5, 13 („ad ea patienda, quae alteri facere collibuisset") restituisse puto „,matres familiarum pati, quae victoribus conlubuisset“ („collibuissent" fere omnes libri; „collibuisset" p51g"; „collibuisset“, sup. „n“, M2 m2 g3): primum quia verbum „collibet" nusquam alibi plurali numero dictum est; deinde vero, quia enuntiatum plurali pronomine "quae" incipit, in proclivi fuisse patet collibuisset" corrumpere in pluralem.

Sequuntur tres loci, quorum veram scripturam neque apud Augustinum neque in Sallustii libris servatam, sed antiquitus corruptam esse puto. - De Cat. 52, 20 supra jam expositum est. Nam id, quod Cat. 25, 2 fere omnes libri habent: „genere atque forma, praeterea viro atque liberis", ferri non posse diximus propter Sallustii dicendi usum, qui in enumeratione quattuor vel plurium verborum semel tantum bina verba per ,,atque" colligare solet: unum posse conferri locum Cat. 52, 20, ubi omnes libri exhibent: „sociorum atque civium, practerea

« IndietroContinua »