Immagini della pagina
PDF
ePub

DE LOCIS SALLUSTIANIS,

QUI APUD

SCRIPTORES ET GRAMMATICOS VETERES

LEGUNTUR.

DISSERTATIO INAUGURALIS,

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES AB

AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE

GOTTINGENSI IMPETRANDOS

SCRIPSIT

AUGUSTUS NITZSCHNER

HANNOVERANUS

HANNOVERAE,

APUD CULEMAN NOS.

MDCCCLXXXIV.

[merged small][merged small][ocr errors]

Ad recuperandum Sallustii textum sincerum non solum libros manu scriptos adhibendos, sed primas partes diligenti observationi Sallustianae dicendi consuetudinis tribuendas esse inter omnes constat. Accedit aliud adjumentum, quod in judicandis libris maximi esse momenti fere omnes consentiunt: testimonia scriptorum veterum atque grammaticorum. Haec jam a Dietschio collecta et in editione ad suos locos ascripta sunt; spicilegium suppeditavit Woelfflinus Philol. XVII p. 528 sqq. Ex his testimoniis in Sallustio ab editoribus permultae jam lectiones restitutae sunt1). Et id quidem optimo jure: nam illi scriptores et grammatici Sallustii libris vetustate valde praecellunt. Sed tamen non negligendum est, scriptores veteres et grammaticos, cum libri satis rari et ipsi in veteribus scriptis studiose et multum volutati essent, saepius non de scripto locos allegasse, sed memoriae suae confisos esse. De hac re judicium pendet ex loci cujusque natura. Nonnullos scriptores plerumque vel semper Sallustii verba accurate exscripsisse facile perspicitur, alios indiligentiae cujusdam absolvi non posse. Ad hoc in eis ipsis verbis, propter quae totus locus allatus est, majorem fidem grammaticis habendam esse patet quam in reliquis sententiae verbis. Tum vero quaerendum est, nonne jam ei libri,

31;

1) Cf. Cat. 5, 9; 6, 2 (Jord.); 8, 4; 15, 5; 25, 2; 33, 2; 49, 1; 51, 4 (Dietsch.); 51, 9′ (J.); 52, 20 (D.); 56, 4; 59, 5 (D.); 60, 2 (J.); Jug. 1,5 (D.); 6, 1; 17,5 (D.); 18, 11; 19, 4; 28, 5 (J.); 36, 2 (D.); 37, 4 (D.); 44, 4; 44,5; 46,1; 48,3 (D.); 49,2 (J.); 49,4; 61,1; 79,2; 85, 93, 4 (J.); 97, 3; 97, 5; 113, 3 (J.); Hist. III, 61, 14 (D.); IV, 61, 16 (D.); Cat. 2,8; 3,2; 25,3 (J.); 40, 5; 53, 1; 30, 3; 36, 5; Jug. 84, 3; 103, 6 (J.).

qui scriptoribus antiquis et grammaticis ad manus essent, aliqua ex parte corrupti fuerint. Nam antiquitus in Sallustii exemplaribus sinceras lectiones importunissime mutatas esse testis est Gellius N. A. XX, 6, 14. De multis testimoniis Fabri jam in editione breviter dixit; Brentano (de Sallustii codicibus recensendis p. 27-38) eo consilio, ut secundo generi librorum Sallustianorum nullum praesidium ex eis oriri ostenderet, enumeravit magis quam pertractavit testimonia Prisciani, Charisii, Diomedis, Gellii, Nonii, Sacerdotis, Probi, Quintiliani, Frontonis, Arusiani, Donati, Servii, Augustini, Lactantii, Hieronymi. Accuratius de testimoniis Charisii, Diomedis, Prisciani disseruit Anhalt (quae ratio in libris recensendis Sall. recte adhiberi videatur, p. 2538), quanquam de multis copiosius dici oportebat. Quare cum de multis lectionibus scriptorum et grammaticorum veterum haud satis accurate, de plerisque omnino non expositum sit, testimonia omnia pertractare institui. Inspexi editiones novissimas et ex eis accurate lectiones transcripsi — apud Dietschium permulta corrigenda sunt, quae omnia infra enumerare longum congessi uniuscujusque scriptoris testimonia et addidi ea, quae a Dietschio et Woelfflino praetermissa sunt. Singulorum seriptorum testimonia observato temporum ordine enarrabo ac, si varietates lectionis inveniuntur, removebo ea, quae aut inscitiae incuriaeque librariorum aut indiligentiae atque socordiae scriptorum tribuenda videantur, de eis locis, quos in libris, quibus scriptores veteres usi sunt, aliter atque in nostris codicibus scriptos fuisse dicendum fuerit, dijudicare conabor, utrum Sallustium ita scripsisse an librum, quo scriptor usus est, jam corruptum fuisse existimandum sit. Excussis testimoniis omnibus quae concludi possunt de textu Sullustiano eo, qui ante nostrorum librorum aetatem vulgabatur, colligenda sunt; exponendum erit, quae antiquis, quae recentioribus temporibus in libris Sallustii interpolata ac depravata esse confirmari possit, quibus scriptoribus meliores et integriores libri, quibus jam corruptiores ad manus fuerint, quorum nostrorum codicum testimoniis veterum confirmetur, quorum imminuatur auctoritas hanc alteram totius quaestionis partem posteriore tempore edemus.

est

Seneca rhetor, qui controv. XVII, 18 („deduxi ad vos reum, omnium quos terra sustinet nocentissimum") verba illa, quae Jug. 14, 2 leguntur (,,homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus") imitatus esse videtur, controv. IX, 13 p. 249 ed. Burs. scribit: „Tunc retulit aliquam Thucydidis sententiam δειναὶ γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγκρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκάστων άuagτnuata, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui." At Vaticanus in or. Lepidi 24 (Hist. I, 41, 24 Dietsch.) ,,quia secundae res mire sunt vitiis optentui" tenet. Quam scripturam eo minus relinquemus, quod hoc loco cum quadam gravitate secundae res opponuntur adversis (cf. ea quae sequuntur: quibus labefactis quam formidatus est tam contemnetur") et omnino apud Sallustium excepto uno loco Jug. 41, 3 semper legitur secundae res", non „res secundae" (C. 11, 8; J. 40, 5; 94, 4; Hist. I, 9; I, 41, 5; cf. II, 41, 1). Seneca igitur Sallustii verba ex memoria rettulisse videtur, cum praesertim antecedat illa Demosthenis sententia. Porphyrio ad Hor. Ep. I, 18, 29 verba ita uti in Vaticano leguntur allegat.

[ocr errors]

Recte atque ordine mihi fecisse videntur ei editores, qui praeeunte Linkero Jug. 37, 4 scripserunt „hiemantibus aquis" (libri: „hiemalibus“, „gelualibus" g) auctore Seneca philosopho, apud quem epist. 114, 19 legimus: Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc (apud Arruntium, quem Sallustianum appellavit) crebra sunt et paene continua, nec sine causa: ille enim in haec inciderat, at hic illa quaerebat. Vides autem, quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est. Dicit Sallustius: aquis hiemantibus. Arruntius in primo libro belli Punici ait: repente hiemavit tempestas. Et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: totus hiemavit annus. Et alio loco hiemante aquilone. Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire." Equidem Dietschio non assentiri non possum, qui (comm. p. 120) causam non esse dicit, cur ex Historiis potius exemplum illud Sallustianum sumptum esse putemus, quam Senecae verba pertinere ad locum Jug. 37, 4. Nam veri simillimum est,,hiemalibus" in libros receptum esse a glossatoribus aut grammaticis, qui insolentiam dictionis (aquae hiemantes aquae, quae ibi hiemem confluebant et manebant, quamquam Arruntius aliter accepisse videtur) emendando

per

« IndietroContinua »