Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 206.

U. C. 546. infequentes fubpreffit: conatus paullo poft ultro inferre pedem, ut neminem cedere, atque obftinatos mori in veftigio quemque fuo vidit; patefacta acie (quod ut facere poffet, multitudo armatorum facile fuppeditabat) cornua hoftium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

Pueri & fe- XXIII. Atque hæc tamen hoftium iratorum, ac minæ a fuis tum maxime dimicantium, jure belli in armatos rein urbe trucidati. pugnantefque edebantur: fœdior alia in urbe trucidatio erat, quum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives fui cæderent, et in fuccenfum rogum femianima pleraque injicerent corpora, rivique fanguinis flammam orientem reftinguerent: poftremo ipfi, cæde miseranda fuorum fatigati, cum armis medio fe incendio injecerunt. Jam cædi perpetratæ victores Romani fupervenerunt: ac primo conspectu tam fœdæ rei mirabundi parumper obftupuerunt: dein quum aurum argentumque, cumulo rerum aliarum interfulgens, aviditate ingenii humani, rapere ex igne vellent, conrepti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis: quum receptus primis, urgente ingenti turba, non effet. Ita Aftapa, fine præda militum, ferro ignique abfumta eft. Marcius, ceteris ejus regionis metu in deditionem acceptis, victorem exercitum Karthaginem ad Scipionem reduxit. Per eos ipfos dies perfugæ a Gadibus venerunt, pollicentes, urbem Punicumque præfidium, quod in ea urbe effet, et imperatorem præfidii cum claffe prodituros effe. Mago ibi ex fuga fubftiterat, navibufque in oceano conlectis, aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora, et ex proximis Hifpaniæ locis per Hannonem præfectum coëgerat. Fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus, et Lælius cum fep

tem

tem triremibus, quinqueremi una, eft miffus, ut terra U. C. 546. marique communi confilio rem gererent.

A. C. 206.

morbus.

Sucronem.

XXIV. Scipio ipfe gravi morbo inplicitus, gravi-Scipionis ore tamen fama, quum ad id quifque, quod audierat, (infita hominum libidine alendi de industria rumores) adjiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua ejus turbavit: adparuitque, quantam excitatura molem vera fuiffet clades, quum vanus rumor tantas procellas exciviffet: non focii in fide, non exercitus in officio manfit. Mandonius et Indibilis, quibus (quia regnum fibi Hifpaniæ, pulfis inde Karthaginienfibus, deftinarant animis) nihil pro fpe contigerat, concitatis popularibus (Lacetani autem erant) et juventute Celtiberorum excita, agrum Sueffetanum Sedetanumque fociorum populi Romani hoftiliter depopulati funt. Civilis alius furor in caftris ad Sucro- Seditio exnem ortus. Octo ibi millia militum erant ; præfidi-ercitus ad um gentibus, quæ cis Iberum incolunt, inpofitum. Motæ autem eorum mentes funt non tum primum, quum de vita imperatoris dubii rumores adlati funt; fed jam ante, licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil, quod in hoftico laxius rapto fuetis vivere artiores in pace res erant. Ac primo fermones tantum occulti ferebantur, fi bellum in provincia effet, quid fefe inter pacatos facere? fi debellatum jam et confecta provincia effet, cur in Italiam non revebi? Flagitatum quoque ftipendium procacius, quam ex more et modeftia militari, erat; et ab cuftodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos jacta: et noctu quidam prædatum in agrum circa pacatum ierant: poftremo interdiu ac propalam fine commeatu ab fignis abibant: omnia libidine ac licentia militum, nihil inftituto ac difciplina

militiæ,

Fugatis

U. C. 546. militiæ, aut imperio eorum, qui præerant, gerebatur: A. C. 206. forma tamen Romanorum caftrorum conftabat una ea fpe, quod tribunos ex contagione furoris haud expertes feditionis defectionisque rati fore, et jura reddere in principiis finebant, et fignum ab eis petebant, et in ftationes ac vigilias in ordinem ibant: et, ut vim imperii abftulerant, ita fpeciem dicto parentium, ultro fibi imperantes, fervabant. Erupit deinde feditio, poftquam reprehendere atque inprobare tribunos ea, quæ fierent, et conari obviam ire, et propalam abnuere, furoris eorum fe futuros focios, fenferunt. itaque ex principiis, ac poft paullo e caftris tribunis, ad principes feditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium confenfu imperium eft: qui, nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, infignia etiam fummi imperii, fafces fecurefque, adtractare aufi: neque venit in mentem, suis tergis fuifque cervicibus virgas illas fecuresque inminere, quas ad metum aliorum præferrent. Mors Scipionis falfo credita occæcabat animos: fub cujus vulgatam mox famam non dubitabant totam Hifpaniam arfuram bello: in eo tumultu et fociis pecunias imperari, et diripi propinquas urbes poffe: et, turbatis rebus, quum omnia omnes auderent, minus infignia fore, quæ ipfi feciffent.

XXV. Quum alios fubinde recentes nuncios, non mortis modo, fed etiam funeris, exfpectarent, neque fuperveniret quifquam, evanefceretque temere ortus rumor; tum primi auctores requiri cœpti: et, fubtrahente fe quoque, ut credidiffe potius temere, quam finxiffe, rem talem videri poffet, deftituti duces jam fua ipfi infignia, et pro vana imagine imperii, quod gererent,

A. C. 206.

veram juftamque mox in se verfuram poteftatem hor- U. C. 546. rebant. Stupente ita feditione, quum vivere primo, mox etiam valere Scipionem, certi auctores adferrent, tribuni militum feptem ab ipfo Scipione miffi funt. Ad quorum primum adventum exasperati animi; mox, ipfis placido fermone permulcentibus notos, cum quibus congreffi erant, leniti funt: circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis prætorioque, ubi fermones inter fe ferentium circulos vidiffent, adloquebantur, percunctantes magis, quæ cauffa iræ confternationifque fubitæ foret, quam factum accufantes. Vulgo ftipendium non datum ad diem jactabatur: et, quum eodem tempore, quo fcelus Illiturgitanorum exftitiffet, poft duorum imperatorum duorumque exercituum firagem, fua virtute defenfum nomen Romanum ac retenta provincia effet: Illiturgitanos pœnam noxæ meritam babere; fuis recte factis gratiam qui exfolvat, non effe. Talia querentes æqua orare, feque ea relaturos ad imperatorem, respondebant: lætari, quod nibil triftius, nec infanabilius effet: et P. Scipionem Deum benignitate, et rempublicam esse gratiæ referenda. Scipionem bellis adfuetum, ad feditionum procellas rudem, follicitum habebat res, ne aut exercitus peccando, aut ipfe puniendo, modum excederet in præfentia, ut cœpiffet, leniter agi placuit, et, miffis circa ftipendiarias civitates exactoribus, ftipendii fpem propinquam facere. Edictum fubinde propofitum, ut ad ftipendium petendum convenirent Karthaginem; feu carptim partes, feu univerfi mallent. Tranquillam feditionem, jam per fe languefcentem, repentina quies rebellantium Hifpanorum fecit: redierant enim in fines, omiffo incepto, Mandonius et Indibilis, poftquam vivere Scipionem adlatum eft: nec jam erat aut civis, aut externus, cum quo furorem

fuum

A. C. 206.

U. C. 546. fuum confociarent. Omnia circumfpectantes confilia nihil reliqui habebant, præter non tutiffimum a malis confiliis receptum, ut imperatoris vel juftæ iræ, vel non desperandæ clementiæ fefe committerent: etiam hoftibus eum ignoviffe, cum quibus ferro dimicaffet. Suam feditionem fine vulnere, fine fanguine fuisse : nec ipfam atrocem, nec atroci pœna dignam: ut ingenia humana funt ad fuam cuique levandam culpam nimio plus facunda. Illa dubitatio erat, fingulæne cohortes, an univerfi, ad ftipendium petendum irent : inclinavit fententia, quod tutius cenfebant, univerfos ire.

XXVI. Per eofdem dies, quibus hæc illi confultabant, confilium de iis Karthagini erat: certabaturque fententiis, utrum in auctores tantum feditionis (erant autem hi numero haud plus, quam quinque et triginta) animadverteretur, an plurium fupplicio vindicanda tam fœdi exempli defectio magis, quam feditio, effet. Vicit fententia lenior, ut, unde orta culpa effet, ibi pœna confifteret: ad multitudinem caftigationem fatis effe. Confilio dimiffo, ut id actum videretur, expeditio adverfus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Karthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare jubentur: tribunis feptem, qui et antea Sucronem ad leniendam feditionem ierant, obviam exercitui miffis, quina nomina principum feditionis edita funt; ut eos, per idoneos homines benigno vultu ac fermone in hofpitium invitatos fopitofque vino, vincirent. Haud procul jam Karthagine aberant, quum ex obviis auditum, poftero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficifci, non metu modo omni, qui tacitus infidebat animis, liberavit eos, fed lætitiam ingentem fecit: quod magis habituri folum imperato

rem,

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »