Immagini della pagina
PDF
ePub

morem majorum, luxuriofe nimifque liberaliter habuerat. Loca amona, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum infuevit exercitus populi Romani amare, potare; figna, tabulas pictas, vafa cælata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra fpoliare; facra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, poftquam victoriam adepti funt, nihil reliqui victis fecere. Quippe fecundæ res fapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribus victoriæ temperarent.

XII. POSTQUAM divitiæ honori effe cœpere, & eas gloria, imperium, potentia fequebatur : hebefcere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci cœpit. Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia, cum fuperbia invafere: rapere, confumere; fua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promifcua, nihil penfi atque moderati habere. Operæ pretium eft, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exædificatas, vifere templa deorum, quæ noftri majores, religiofiffumi mortales fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos fua gloria decorabant; neque victis quidquam præter injuriæ licentiam eripiebant. At hi contra ignaviffumi homines, per fummum fcelus, omnia ea fociis adimere, quæ fortiffumi viri victores reliquerant :

proinde quafi injuriam facere, id demum effet imperio uti.

XIII. NAM quid ea memorem, quæ nifi iis, qui videre, nemini credibilia funt: a privatis compluribus fubverfos montes, maria conftructa effe. Quibus mihi videntur ludibrio fuiffe divitiæ: quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido ftupri, ganeæ ceterique cultus non minor incefferat: Viros pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; Vefcendi cauffa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam fomni cupido effet; non famem, aut fitim; neque frigus, neque laffitudinem opperiri, fed ea omnia luxu antecapere. Hæc juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profufius omnibus modis quæftui atque fumtui deditus

erat.

XIV. IN tanta tamque corrupta civitate Catilina, id, quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum fe, tamquam ftipatorum, catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo; manu, ventre, pene bona patria laceraverat; quique alienum æs grande conflaverat, quo flagitium, aut facinus redimeret; præterea omnes undique parricidæ, facrilegi, convicti judiciis, aut pro factis judicium ti

mentes; ad hoc, quos manus atque lingua, perjurio aut fanguine civili alebat; poftremo omnes, quos flagitium, egeftas, confcius animus exagitabat: ii Catilinæ proxumi familiarefque erant. Quod fi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat; quotidiano ufu atque illecebris facile par fimilifque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolefcentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles & ætate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur. Nam uti cujufque ftudium ex ætate flagrabat, aliis fcorta præbere; aliis canes atque equos mercari; poftremo neque fumtui, neque modeftiæ fuæ parcere, dum illos obnoxios fidofque faceret. Scio, fuiffe nonnullos, qui ita æftumarent, juventutem, quæ domum Catilinæ frequentabat, parum honefte pudicitiam habuiffe; fed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam compertum foret, hæc fama valebat.

XV. JAM primum adolefcens Catilina multa nefanda ftupra fecerat, cum virgine nobili, cum facerdote Vestæ, alia hujufcemodi contra jus fafque. Poftremo captus amore Aureliæ Oreftillæ, cujus præter formam, nihil umquam bonus laudavit; quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta ætate; pro certo creditur, necato filio, vacuam domum fceleftis nuptiis feciffe. Quæ quidem res mihi inprimis videtur cauffa fuiffe facinoris maturandi. Namque animus impurus, dis ho

minibufque infestus, neque vigiliis neque quieti bus fedari poterat: ita confcientia mentem excitam vaftabat. Igitur colos exfanguis, fœdi oculi, citus modo, modo tardus inceffus; prorfus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. SED juventutem, quam, ut fupra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis teftes fignatorefque falfos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere; poft, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat Si cauffa peccandi in præfens minus fuppetebat, nihilo minus infontes, ficuti fontes, circumvenire, jugulare. Scilicet, ne per otium torpefcerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis fociifque confifus Catilina, fimul quod æs alienum. per omnis terras ingens erat, & quod plerique Sullani milites, largius fuo ufi, rapinarum & victoriæ veteris memores civile bellum exoptabant; opprimundæ reipublicæ confilium cepit. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipfi confulatum petundi magna fpes: Senatus nihil fane intentus: tutæ tranquillæque res omnes; fed ea prorfus opportuna

Catilinæ.

XVII. IGITUR circiter Kalendas Junias L. Cæfare & C. Figulo Confulibus primo fingulos appellare: hortari alios, alios tentare: opes fuas,

imparatam rempublicam, magna præmia conjurationis docere. Ubi fatis explorata funt, quæ voluit; in unum omnis convocat, quibus maxuma neceffitudo, & plurimum audaciæ. Eo convenere Senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Caffius Longinus, C. Cethegus, P. & Servius Sullæ, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Læca, L. Beftia, Q. Curius: præterea ex equeftri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius: adhoc multi ex coloniis & municipiis, domi nobiles. Erant præterea complures paullo occultius confilii hujufce participes nobiles, quos magis dominationis fpes hortabatur, quam inopia, aut alia neceffitudo. Ceterum juventus pleraque, fed maxume nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus in otio vel magnifice, vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum, quam pacem, malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Craffum non ignarum ejus confilii fuiffe; quia Cn. Pompeius invifus ipfi magnum exercitum ductabat; cujufvis opes voluiffe contra illius potentiam crefcere: fimul confifum, fi conjuratio valuiffet, facile apud illos principem fe fore.

XVIII. SED antea item conjuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina. De qua quam veriffume potero dicam.

L. Tullo, M.

« IndietroContinua »