Immagini della pagina
PDF
ePub

BELLUM CATILINARIUM

SIVE

DE CONJURATIONE CATILINE

EJUSQUE SOCIORUM.

I.OMNIS

MNIS homines, qui fefe ftudent præftare ceteris animalibus, fumma ope niti decet, vitam filentio ne tranfeant, veluti pecora, quæ natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed noftra omnis vis in animo & corpore fita: animi imperio, corporis fervitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quærere, &, quoniam vita ipfa, qua fruimur, brevis eft, memoriam noftri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum & formæ gloria fluxa atque fragilis: Virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet. Nam & prius, quam incipias, confulto: &, ubi confulueris, maB

ture facto opus eft. Ita utrumque per fe indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. IGITUR initio Reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diverfi, pars ingenium, alii corpus exercebant: & jam tum vita hominum fine cupiditate agitabatur, fua cuique fatis placebant. Poftea vero quam in Afia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii & Athenienfes cœpere urbes atque nationes fubigere, lubidinem dominandi cauffam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum eft, in bello plurimum ingenium poffe. Quod fi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabilius atque conftantius fefe res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac mifceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum eft. Verum ubi pro labore defidia, pro continentia & æquitate lubido atque fuperbia invafere; fortuna fimul cum moribus immutatur. Ita imperium femper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædi ficant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque fomno, indocti incultique vitam, ficuti peregrinantes, tranfegere: quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta

Verum

æftumo, quoniam de utraque filetur.
enim vero is demum mihi vivere atque frui ani-
ma videtur, qui aliquo negotio intentus, præclari
facinoris, aut artis bonæ famam quærit. Sed in
magna copia rerum aliud alii natura iter oftendit.

III. PULCHRUM eft bene facere reipublicæ : etiam bene dicere haud abfurdum eft: vel pace, vel bello clarum fieri licet: & qui fecere, & qui facta aliorum fcripfere multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etfi haudquaquam par gloria fequatur fcriptorem & auctorem rerum; tamen in primis arduum videtur res geftas fcribere: primum quod facta dictis funt exæquanda: dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentia & invidia putant: ubi de magna virtute & gloria bonorum memores, quæ fibi quifque facilia factu putat, æquo animo accipit; fupra ea, veluti ficta, pro falfis ducit. Sed ego adolefcentulus, initio ficuti plerique, studio ad rempublicam latus fum, ibique mihi advorfa multa fuere. Nam pro pudore, pro abftinentia, pro virtute; audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametfi animus afpernabatur, infolens malarum artium; tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus diffentirem, nihilo minus honoris cupido, eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

[ocr errors]

IV. IGITUR ubi animus ex multis miferiis atque periculis requievit, & mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi; non fuit confilium fecordia, atque defidia bonum otium conterere neque vero agrum colendo, aut venando, fervilibus officiis intentum, ætatem agere; fed a quo incepto ftudio me ambitio mala detinuerat, eodem regreffus, ftatui res geftas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perfcribere: eo magis, quod mihi a fpe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quam veriffume potero, paucis abfolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existumo, fceleris atque periculi nevitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda funt, quam initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA nobili genere natus, magna vi & animi & corporis, fed ingenio malo pravoque. Huic ab adolefcentia bella intestina, cædes, rapinæ, difcordia civilis grata fuere : ibique juventutem fuam exercuit. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, fupra quam cuique credibile eft. Animus audax, fubdolus, varius, cujus rei libet fimulator ac diffimulator, alieni appetens, fui profufus, ardens in cupiditatibus: fatis loquentiæ, fapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta femper cupiebat. Hunc poft dominationem Lucii Sullæ lubido maxuma invaferat reipu

« IndietroContinua »