Immagini della pagina
PDF
ePub

præmio inductus conjurationem patefecerat, neque ex caftris Catilinæ quifquam omnium difcefferat. Tanta vis morbi, uti tabes, plerofque civium animos invaserat.

XXXVII. NEQUE folum illis aliena mens erat, qui confcii conjurationis; fed omnino cuncta plebes novarum rerum ftudio Catilinæ incepta probabat. Id adeo more fuo videbatur facere. Nam femper in civitate, quis opes nullæ funt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, nova exoptant; odio fuarum rerum mutari omnia student; turba atque feditionibus fine cura aluntur: quoniam egeftas facile habetur fine damno. Sed urbana plebes, ea vero præceps ierat multis de cauffis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume præftabant; item alii per dedecora patrimoniis amiffis; poftremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam, ficuti in fentinam, confluxDeinde multi memores Sullanæ victoriæ, quod ex gregariis militibus alios Senatores videbant, alios ita divites, uti regio victu atque cultu ætatem agerent, fibi quifque, fi in armis forent, ex victoria talia fperabant. Præterea juventus, quæ in agris, manuum mercede, inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori prætulerant. Eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo

minus mirandum, homines egentis, malis moribus, maxuma fpe, reipublicæ juxta ac fibi confuluiffe. Præterea quorum, victoria Sullæ, parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud fane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque Senati partium erant, conturbari rempublicam, quam minus valere ipfi malebant. Id adeo malum multos poft annos in civitatem reverterat.

XXXVIII. NAM poftquam Cn. Pompeio & M. Craffo Confulibus tribunicia poteftas reftituta ; homines adolefcentes, [fummam poteftatem nacti] quibus ætas animufque ferox, cœpere, Senatum criminando, plebem exagitare; dein largiundo, atque pollicitando magis incendere; ita ipfi clari potentefque fieri. Contra eos fumma ope nitebatur pleraque nobilitas, Senati fpecie pro fua magnitudine. Namque, uti paucis abfolvam, per illa tempora quicumque Rempublicam agitavere, honeftis nominibus, alii, ficuti populi jura defenderent, pars, quo Senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum fimulantes, pro fua quifque potentia certabant. Neque modeftia, neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. SED poftquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum miffus; plebis opes imminutæ, paucorum potentia crevit, Hi

magiftratus, provincias, aliaque omnia tenere: ipfi innoxii, florentes, fine metu ætatem agere, ceteros judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandis fpes oblata, vetus certamen animos eorum arrexit. Quod fi primo prælio Catilina fuperior, aut æqua manu difceffiffet: profecto magna clades atque calamitas rempublicam oppreffiffet; neque illis, qui victoriam adepti, diutius ea uti licuiffet, quin defeffis & exfanguibus, qui plus poffet, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti funt. In his A. Fulvius, fenatoris filius: quem retractum ex itinere parens necari juffit. Ifdem temporibus Romæ Lentulus, ficuti Catilina præceperat, quofmoribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per fe, aut per alios follicitabat; neque folum cives, fed cujufquemodi genus hominum, quod modo [bello] ufui foret.

cumque

XL. IGITUR P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat; eofque, fi poffit, impellat ad focietatem belli: exiftumans publice privatimque ære alieno oppreffos, præterea, quod natura gens Gallica bellicofa effet, facile èos ad tale confilium adduci poffe. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus, plerifque principibus notus erat, atque eos noverat : itaque fine mora,

ubi primum legatos in foro confpexit, percunctatus pauca de ftatu civitatis, & quafi dolens ejus cafum requirere cœpit, "quem exitum tantis "malis fperarent?" Poftquam illos videt " queri “de avaritia magiftratuum, accufare fenatum, "quod in eo auxilii nihil effet; miferiis fuis re"medium mortem exfpectare: At ego," inquit, “vobis, fi modo viri effe voltis, rationem often"dam, qua tanta ifta mala effugiatis." Hæc ubi dixit Allobroges, in maxumam fpem adducti, Umbrenum orare, uti fui mifereretur: nihil tam afperum, neque tam difficile, quin cupidiffume facturi effent, dum ea res civitatem ære alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit; quod foro propinqua, neque aliena confilii, propter Semproniam : nam tum Brutus ab Roma aberat. Præterea Gabinium arceffit, quo major auctoritas fermoni ineffet: eo præfente conjurationem aperit: nominat socios, præterea multos cujusque generis innoxios; quo legatis animus amplior esfet dein eos pollicitos operam fuam dimittit.

XLI. SED Allobroges diu in incerto habuere, quidnam confilii caperent. In altera parte erat æs alienum, studium belli, magna merces in spe victoriæ at in altera majores opes, tuta confilia, pro incerta fpe, certa præmia. Hæc illis volventibus, tandem vicit fortuna reipublicæ. Itaque Q. Fabio Sangæ, cujus patrocinio civitas plurimum utebatur,

D

rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam [confilio] cognito, legatis præcepit, ftudium conjurationis vehementer fimulent, ceteros adeant, bene polliceantur; dentque operam, uti eos quam maxume manifeftos habeant.

XLII. ISDEM fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos antea Catilina dimiferat, inconfulte ac veluti per dementiam [cuncta fimul] agere: nocturnis confiliis, armorum atque telorum portationibus, feftinando, agitando omnia plus timoris, quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer Prætor ex Senati Confultu, cauffa cognita, in vincula conjecerat; item in ulteriore Gallia C. Murena, qui ei provinciæ legatus præerat.

XLIII. AT Romæ Lentulus, cum ceteris, qui principes conjurationis erant, paratis, ut videbantur, magnis copiis, conftituerant, uti, Catilina in agrum Fæfulanum cum veniffet, L. Bestia tribunus plebis, concione habita, quereretur de actionibus Ciceronis, bellique graviffumi invidiam optumo confuli imponeret; eo figno, proxuma nocte cetera multitudo conjurationis fuum quifque negotium exfequerentur. Sed ea divifa hoc modo dicebantur: Statilius, Gabinius uti cum magna manu duodecim fimul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad confulem, ceteros,

« IndietroContinua »