Immagini della pagina
PDF
ePub

retis; aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis et ipsorum et rei publicae causa consulendum.

Ill Success of the Former Wars in Asia.

III. 7. Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda est vobis 5 illa macula [Mithridatico] bello superiore concepta, quae penitus jam insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is, qui uno die, tota in Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una significatione [litterarum] civis Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo 10 adhuc pcenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit, sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiae luce versari. 8. Etenim 15 adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum 20 tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.

Strength of the Enemy.

IV. 9. Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi con25 tulit: qui [postea] cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset, et se Bosporanis finitimis suis bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, 30 cum duobus in locis disjunctissimis maximeque diversis uno

[graphic][merged small]

consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis. 10. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depul- 5 sum est; in altera parte ita res a L. Lucullo summo viro est administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati ejus, sed virtuti, haec autem extrema, quae nuper acciderunt, non culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita 10 dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse videatur: 11. de vestri imperi dignitate atque gloria-quoniam is est exorsus orationis meae - videte quem vobis animum suscipiendum putetis.

Is the Roman Spirit Declining?

V. Majores nostri saepe mercatoribus aut naviculariis 15 nostris injuriosius tractatis bella gesserunt: vos, tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt: vos eum regem 20 inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt: vos ereptam vitam neglegetis? Jus legationis verbo violatum illi persecuti sunt: vos lega- 25 tum omni supplicio interfectum relinquetis? 12. Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit, id quod accepistis tueri et conservare non posse.

The Allies in Peril: they Call for Pompey.

Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac dis- 30 crimen vocatur, quo tandem animo ferre debetis? Regno

est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium 5 exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent, neque se id facere sine summo periculo posse arbitrantur. 13. Vident et sentiunt hoc idem quod vos,unum virum esse, in quo summa 10 sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cujus adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non

licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provin15 ciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis; atque hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam ejus modi homines cum imperio mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant. 20 Hunc audiebant antea, nunc praesentem vident, tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse videantur, apud quos ille diutissime commoratur.

The Revenues at Stake.

VI. 14. Qua re si propter socios, nulla ipsi injuria lacessiti, majores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aeto25 lis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studio convenit injuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut eis ad ipsas provincias tutandas vix 30 contenti esse possimus: Asia vero tam opima est ac fertilis, ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportantur,

« IndietroContinua »