Immagini della pagina
PDF
ePub

Cum tristem servitutem flerent Attici,
Non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omne insuetis onus 9, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam retulit.

[ocr errors]

13.

Ranae, vagantes liberis paludibus 10 Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum 11 risit, atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadis 12 Motu sonoque terruit pavidum genus Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert 14 e stagno caput, Et, explorato rege, cunctas evocat. Illae, timore posito 15, certatim adnatant, Lignumque supra turba petulans 16 insilit: Quod cum inquinassent omni contumelia, Alium rogantes regem misere ad Iovem, Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus. Tnm misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas: frustra necem Fugitant inertes 17: vocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem 18 Adflictis ut sucurrat. Tunc contra Deus:

«Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum, Malum perferte.»

Vos quoque, o cives, ait, Hoc sustinete, maius ne veniat malum.

[ocr errors]

El Grajo soberbio y los Pavos Reales.

Ne gloriari libeat alienis bonis,
Suoque potius habitu vitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani Graculus superbia 19
Pennas, Pavoni quae deciderant, sustulit,
Seque exornavit: deinde, contemnens suos,
Immiscuit se Pavonum formoso gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi,

Fugantque rostris 20. Male multatus Graculus
Redire moerens coepit ad proprium genus 21:
A quo repulsus tristem sustinuit notam 22.
Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:
Contentus nostris si fuisses sedibus,
Et, quod natura dederat, voluisses pati,
Nec illam expertus esses contumeliam,
Nec hanc repulsam 23 tua sentiret calamitas.

[blocks in formation]

Amittit merito proprium, qui alienum appetit.
Canis per flumen, carnem dum ferret, natans,
Lympharum in speculo 24 vidit simulacrum suum:
Aliamque praedam ab alio ferri putans,
Eripere voluit; verum decepta aviditas,
Et, quem tenebat ore, dimisit 25 cibum,
Nec, quem petebat, adeo potuit attingere.

La Vaca, la Cabrita, la Oveja y el León.

Nunquam est fidelis 26 cum potente societas:
Testatur haec fabella propositum meum.

Vacca et Capella, et patiens Ovis iniuriae 27

28

[ocr errors]

Socii fuere cum Leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis
Sic et locutus, partibus factis, Leo:
Ego primam tollo, nominor quia Leo:
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia:
Malo afficietur 30, si quis quartam tetigerit.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

[ocr errors]

El Ciervo en la fuente.

Laudatis utiliora, quae contempseris
Saepe inveniri, testis haec narratio 29

Ad fontem Cervus, cum bibisset, restitit,

[ocr errors]

Et in liquore videt effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua 31
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat;
Venantum subito vocibus conterritus,
Per campum 32 fugere coepit, et cursu levi
Canes elusit. Silva tum excepit ferum, 33
In qua retentis impeditus cornibus,
Lacerari coepit morsibus saevis canum.

[ocr errors]

Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur:
O me infelicem! qui nunc demum intellego,
Utilia mihi quam fuerint, quae despexeram,
Et, quae laudaram, quantum luctus habuerint 34

[ocr errors]

El Zapatero médico.

Malus cum Sutor, inopia deperditus 35
Medicinam ignoto facere coepisset loco,
Et venditaret falso antidotum nomine 36:
Verbosis adquisivit sibi famam strophis 37
Hic cum iaceret morbo confectus gravi
Rex urbis, eius experiendi gratia,
Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
Illius miscere antidoto se toxicum 38
Ebibere iussit ipsum, posito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est,
Non artis ulla medicae se prudentia 39
Verum stupore vulgi factum nobilem.
Rex, advocata concione, haec edidit:
Quantae putatis esse vos dementiae,
Qui capita vestra non dubitatis credere,
Cui calceandos nemo commisit pedes?

Hoc pertinere vere ad illos dixerim,
Quorum stultitia quaestus impudentiae est 40

*

El Asno y el viejo Pastor.

In principatu commutando 41 saepius Nihil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse verum parva haec fabella indicat. Assellum 42 in prato timidus pascebat senex. Is, hostium clamore subito territus, Suadebat Asino fugere, ne possent capi. At ille lentus 43: Quaeso, num binas +4 mihi Clitellas impositurum victorem putas? Senex negavit. Ergo quid refert mea

Cui serviam 45, clitellas dum portem meas?

**

El León anciano, el Jabalí, el Toro y el Asno.

Quicumque amisit dignitatem pristinam,
Ignavis etiam iocus est in casu gravi.

Defectus annis 46, et desertus viribus
Leo cum iaceret, spiritum extremum trahens 47,
Aper fulmineis ad eum venit dentibus 48
Et vindicavit ictu veterem iniuriam:
Infestis Taurus mox confodit cornibus 49
Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
Impune laedi, calcibus frontem extudit 50.
At ille exspirans: Fortes indigne tuli
Mihi insultare; te, naturae dedecus,
Quod ferre cogor, certe bis videor mori 51

[ocr errors]
« IndietroContinua »