Immagini della pagina
PDF
ePub

agros cupere: neque modum, neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, pota re; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant: nedum illi, corruptis moribus, victoriae temperarent.

Ejercicio: Acusativo de los párrafos 7, 8, 9, 10 y 11 añadiendo de qué clase es cada uno.

12

DATIVO

El dativo es el caso del término indirecto, con verbo transitivo ó intransitivo. Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus. M. Craso signa ademerant Parthi. Philippus Aristotelem Alexandro filio doctorem accivit. Voluptas blanditur sensibus nostris. Qui nulli turpitudini servit.

Piden dativo:

1) arrideo, benedico, convicior, incommodo, invideo, irascor, medeor, nubo, obtrecto, parco, persuadeo,

studeo, succenseo, supplico. Notis familiariter arridemus. Venus nupsit Volcano. Libertati student. Aliorum laudi atque gloriae maxime invidere solet.

2) Muchos transitivos é intransitivos compuestos de las preposiciones ad, ante, cum, in, inter, ob, post, prae, sub, super. Natura sensibus rationem adiunxit. Consiliis interdum obstat fortuna. Succumbere doloribus miserum est. Fabius unus exstinctae ad Cremeram genti superfuit.

Dativo con adjetivo ó adverbio. Id naturae hominis est aptissimum. Romulus multitudini gratior fuit quam patribus. Omni aetati mors est communis.

Dativo de interés:

1) Commodi, incommodi. Non solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis, maximeque rei publicae. Domus dominis aedificata est, non muribus.

2) De poseedor con esse. Non idem semper floribus color est. Attus Clausus, cui postea Appio Claudio fuit nomen, Romam transfugit (por atracción); y: Samnites Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.

3) Dativo ético pronominal. Quid tibi vis? At tibi repente venit ad me Caninius. Hic mihi quisquam misericordiam nominat?

4) De agente, en pasiva, comunmente con el perfecto. Mihi consilium captum iam diu est. Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae?

Dativo final, con esse, habere, fieri, dare, evertere, tribuere. Virtutes hominibus decori gloriaeque sunt. Ampla domus dedecori domino fit, si est in ea solitudo. Vitio mihi dant, quod mortem hominis necessarii graviter fero.

T. III.

3

**

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur: hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quicquam, praeter iniuriae licentiam, eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores hostibus reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.

Ejercicio: Dativos de los párrafos 7, 8, 9, 10, 11, 12, añadiendo de qué clase es cada uno.

13

GENITIVO

El genitivo pende de un nombre, aun cuando va con verbo.

1. Con sustantivo, es de las siguientes clases: Auctoris. Fabulae Terentii. Hasdrubal Gisgonis (filius).

Possessivus. Domus Caesaris.

Materiae. Glebae picis.

Partitivus. Con numeral: Nemo mortalium omnibus horis sapit. Multi bonorum.

Con superlativo: Gallorum omnium fortissimi sunt Belgae. Optimus populi Romani iudicatus est Scipio.

Quantitatis, adjetivos y pronombres neutros y algunos adverbios. Quantum incrementi Nilus capit, tantum spei in annum est. Minimum fidei fortuna habet. Quid boni, quid novi? Tibi divitiarum affatim est.

Generis, sustantivos de medida. Conon pecuniae quinquaginta talenta civibus suis donavit. Stellarum est maxima multitudo.

Subiectivus. Metus hostium (que tienen los enemigos). Natura gignit benevolentiae caritatem. Qui ostentationis aut quaestus causa philosopha bantur.

Obiectivus. Metus hostium (que se tiene de los enemigos). Innatus est nobis cognitionis amor et scientiae. En los personales: mei, tui, sui, nostri, vestri, ó noster, vester: amor mei, amor noster. Puede usarse in, adversus, erga: amor meus erga te.

Qualitatis. Como atributivo: Vir excellentis ingenii, Aristides exilio decem annorum multatus est. Como predicativo: Vir est excellentis ingenii. Titus facilitatis eximiae fuit. Critognatus magnae habitus est auctoritatis.

Causae. Damnatio ambitus.

Proprietatis. Fortuna superiorum temporum. Explicativus. Vox voluptatis. Caesar praemia rei pecuariae magna tribuerat. Fines montium. Exitus mortis. Arbor abietis. Este genitivo está en vez de la aposición.

* **

XIII. Nam quid ea memorem, quae nisi his qui videre, nemini credibilia sunt: a privatis compluribus subversos montes, maria constrata esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuise divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus,non minor incesserat: viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famam, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius cmnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

Ejercicio: Genitivos dependientes de un sustantivo en los párrafos 9, 10, 11, 12, 13, añadiendo de qué clase es cada uno.

14

2. Con adjetivo ó adverbio:

Que indican llenar, faltar, materia. Gallia frugum et vini est fertilissima.

Que indican deseo, conocimiento, poder (obiectivus). Avida est periculi virtus. Themistocles peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Certe omnes virtutis compotes beati sunt.

« IndietroContinua »