Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

U. C. 432.

bat. Jam viris vires, jam ferro sua vis, jam consilia ducibus deerant: quum subito Samnitium equites, quum, turma una longius provecta, accepissent, impedimenta Romanorum procul ab armatis sine præsidio, sine munimento stare, aviditate prædæ impetum faciunt. Quod ubi dictatori trepidus nuntius adtulit; «< Sine modo, inquit, sese præda præpediant. >> Alii deinde super alios, diripi passim ferrique fortunas militum, vociferabantur. Tum magistro equitum accito, « Vides tu, inquit, M. Fabi, ab hostium equite << omissam pugnam? hærent impediti impedimentis « nostris. Aggredere, quod inter prædandum omni <«< multitudini evenit, dissipatos: raros equis insiden<< tes, raros, quibus ferrum in manu sit, invenies: <«< equosque dum præda onerant, cæde inermes, cruen« tamque illis prædam redde. Mihi legiones pedi<«< tumque pugna curæ erunt: penes te equestre sit << decus. >>

XXXIX. Equitum acies, qualis quæ esse instructissima potest, invecta in dissipatos impeditosque hostes, cæde omnia replet. Inter sarcinas omissas repente, objacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnæ, neque fugæ satis potentes, cæduntur. Tum, deleto prope equitatu hostium, M. Fabius, circumductis paululum alis1, ab tergo pedestrem aciem adoritur. Clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos; et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum no

CAP. XXXIX. 1. Circumductis paululum alis, equitibus rom., quod ex fine cap. præc. patet. Conf. ad XXV, Clamor inde novus acci

21, n. 4.

dens; multi accedens, solenni scribarum peccato. Respectantes hostium antesignanos, scilic. timide ac trepidanter. Fluctuantem aciem, vide

-

C. 320

C.

minatim ad iterandam secum pugnam vocare. Novato
clamore, signa inferuntur; et, quidquid progredie-
bantur 2, magis magisque turbatos hostes cernebant.
Eques ipse jam primis erat in conspectu : et Corne-
lius, respiciens ad manipulos militum, quod manu,
quod voce poterat, monstrabat, vexilla se suorum
parmasque cernere equitum. Quod ubi auditum si-
mulque visum est, adeo repente laboris, per diem
pæne totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, ut
haud secus, quam si tum integri e castris signum pu-
gnæ accepissent, concitaverint se in hostem. Nec ul-
tra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumque
vim potuit: partim in medio cæsi, partim in fugam
dissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos ceci-
dit: ab equite fugientium strages est facta; inter quos
et ipse imperator cecidit. Hoc demum prælium Sam-
nitium res ita infregit, ut omnibus conciliis freme-
rent, minime id quidem mirum esse, si impio bello
et contra fœdus suscepto3, infestioribus merito diis
quam hominibus, nihil prospere agerent. Expiandum
id bellum magna mercede luendumque esse. Id re-
ferre tantum, utrum supplicia noxio paucorum, an
omnium innoxio præbeant sanguine; audebantque
jam quidam nominare auctores armorum 4. Unum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

-

erat proximarum induciarum ruptor.
ED.
Id referre tantum, hoc modo
interesse, id discriminis esse, de eo
deliberandum esse, es käme nur dar-
auf an,
nur dies verschläge etwas;
Stroth. Confer ad II, 8, n. 12; IV,
49, n. 12; IX, 9, n.6; XXV, 16,
n. 10; XXVIII, 19, n. 5. Sic et in-
teresse passim dicitur, ut XXVI, 2,
n. 9; XXVI, II, n. 9, et al. Confe
Gron. ad Sen. de ben. I, 6.

3. Impio bello et contra fœdus sus-
cepto; hoc ait, quod paulo ante dixe-
rat cap. 38: Samnites inducias an-
puas ab urbe retulerunt, nec earum
ipsarum sancta fides fuit. Itaque subdit
hoc
cap. Brutulus Papius haud dubie

4. Auctores armorum, vide ad I.
30, n. 7.

C.

C. 432

maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papii 5 exaudiebatur: vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum induciarum ruptor 6. De eo coacti referre prætores decretum fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur: et cum eo præda omnis romana, captivique ut Romam mitterentur; quæque res per fetiales ex fœdere repetitæ essent, secundum jus fasque restituerentur. Fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime: ipse morte voluntaria ignominiæ se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque ejus dedi: nihil tamen earum rerum, præter captivos, ac si qua cognita ex præda sunt, acceptum est: cæterarum rerum irrita fuit deditio. Dictator ex senatusconsulto triumphavit. Hoc bellum a consulibus bellatum, quidam auctores sunt", eosque de Samnitibus triumphasse : Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas prædas egisse.

XL. Nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit. Id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit; an ut esset, qui ludis romanis, quia L. Plautius prætor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret 2, functusque eo

[blocks in formation]

7. Quidam auctores sunt, etc. v. c. Aurel. Vict. V. I, 32, fasti Capitol. et columnæ triumphal. Conf. Pigh. Ann. ad annum 431.

CAP. XL. 1. Nec discrepat scilicet inter auctores; vide ad IX, 16, n. 1. Alii discrepant: nostrum latinius.

2. Signum mittendis quadrigis daret mappa, e loco supra carceres (vide Cic. de Div. I, 58), unde escendisse XLV, 1. Confer ad Juvenal. XI, 191; Suet. Ner. XXII; Martial. XII, 29; Quintil. I, 5, § 57; Columına ad Ennium pag. 22; Ruben. Elect. I, 30; Panvin. de ludis circ. I, 14; Buleng. de Circo cap. 16; Salmas. ad Solin, pag. 647; mittendis scilicet in certamen, voc. propr. de variis ludicri circensis generibus. Sic semel quadri

G.

432

3

haud sane memorandi imperii ministerio, se dictatura abdicaret: nec facile est, aut rem rei, aut auctorem auctori præferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis 4, dum familia ad se quæque famam rerum gestarum, honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singulorum gesta, et publica monimenta rerum confusa. Nec quisquam æqualis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur 5.

gis, semel desultore misso XLIV, 9, n. 2, et quadrigis missis XLV, 1.

3. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, etc. vide ad II, 47, n. 6, laudationibus emend. Mur. cui favet tum usus loquendi, tum auctoritas Sen. Ep. 92. Aliud est laus, aliud laudatio. Hæc et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cujus officium oratione constat. Sed laudem, quia oriatur a laudatione, etiam pro ea interdum dici, Duker. docet coll. Cic. de Or. II, 84 (ubi laus orationis est laudatio forensis), Suet. Cal. XX (ubi laudes componere est idem quod apud Cic. loco laudato, laudationes scriptitare) et Phædr. IV, 20, ubi conf. Gudium. Hunc locum videtur noster accepisse a Cicer. in Bruto cap. 16: nisi

quem nonnullæ mortuorum laudationes forte delectant. Et, Hercule, hæ quidem exstant. Ipsæ enim familiæ sua quasi ornamenta ac monumenta servabant, et ad usum, si quis ejusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum, et ad illustrandam nobilitatem suam. Quanquam his laudationibus historia rerum nostrarum facta est mendosior. Multa enim sunt scripta in eis, quæ facta non sunt; falsi triumphi, plures consulatus, nera etiam falsa, et a plebe transitiones, quum homines humiliores in alienum ejusdem nominis infunderentur genus. ED.

ge

4. Falsis imaginum titulis, confer ad IV, 16, n. 4.

5. Quo satis certo auctore stetur, confer ad III, 36, n. 11.

« IndietroContinua »