C. Sallvsti Crispi De conivratione Catilinae et De bello Ivgvrthino libri: ex historiarvm libris qvinqve deperditis orationes et epistvlae

Copertina anteriore
Weidmann, 1894 - 292 pagine
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 19 - ... non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando (servilibus officiis) intentum aetatem agere ;¡ sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 78 - De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 88 - Qua re ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium suinimdimi.
Pagina 153 - Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
Pagina 46 - Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps 6 abierat. Verum ingenium eius haud absurdum ; posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci ; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
Pagina 46 - Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres: lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 26 - Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
Pagina 101 - Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget; quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest...
Pagina 79 - Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit : ceterum vos, Patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt ; sed, ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur.
Pagina 17 - ... ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Informazioni bibliografiche