Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VIRGILII

MARONIS

OPERA OMNIA.

7

MARONIS

OPERA OMNIA,

Accuratissimis et selectissimis ABRAMI notis.
et Variorum de novo illustrata;

Cum Appendice de Diis et Heroïbus

Poëticis P. J. JUVENCII.

[graphic][merged small]

Apud AUG. DELALAIN, Successorem DD. BARBOU et
LALLEMANT, in viâ Mathurinensium, n.° 5.

1810.

HARVARD COLLEGE LINNAOT

GUJ OF

GEORGE A WARE PLIMPTON

#95, 1924

P. VIRGILII

MARONIS

BUCOLICA.

ECLOGA I. ·

TITYRUS.

ARGUMENTUM.

Cremonenses secuti fuerant Brutum et Cassium. Victor Octavianus Cæsar, qui posteà Augusti nomen accepit, Cremonensem agrum veteranis militibus assignavit. Habebat Virgilii pater quædam jugera in agro Mantuano Cremonensi vicina; quibus amissis, Virgilius adolescens Romam venit, et carminibus Mecanati commendatus. et per Meconatem Octaviano, agellum recuperavit. Hic igitur sub Tityri persona sibi de recuperato rusculo gratulatur. Tityrus est Virgilius: Meliboeus quilibet Mantuanus aut Cremonensis ex avita possessione dejectus : Amaryllis, Roma: Galatea, Mantua.

TITYRUS, MELIBOEUS.

MEL.TITYRE, tu, patulæ recubans sub tegmine fagi,

Sylvestrem tenui Musam meditaris avena:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva,
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra

BUCOLICA.] Carmina Bucolica, idem ac pastoralia, Græco Buxóne, Bubuli, qui curant boves.

est

ECLOGA.] Selecta quædam, et concinniora & pluribus opusculis, Εκλογάς sic censet Scaliger.

TITTAUS.] Linguâ Africâ hircum significat, aut etiam Satyrum,

1. Recubans.] Securus jacens, Tegmine. Per tegmen, umbram intelligit, Fagi. Fagus, hêtre.

2. Meditaris. ] Cantum exerces. Arená) Fistula, è calamis compactà.

3. Nos patriæ, etc.] Agris exuti patrium solum exilio mutamus.

4. Lentus.] Deses, otiosus, resupi

nus.

« IndietroContinua »