Immagini della pagina
PDF
ePub

Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit Iön,
Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Iön Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos,

Diamque Phœbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsi,

[que longè

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, at

Turba legentum parva facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numèro, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos, rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim aroλeλupéva. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis ad. mittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

[blocks in formation]

VIII. An epitaph on the Marchioness of Winchester.

428

[blocks in formation]
« IndietroContinua »