Rogatque venias ille cujus inclyta Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Opulenta dei per templa parentis, ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos Musarum ibis amœnos, Diamque Phœbi rursus ibis in domum, Delo posthabitâ, Bifidoque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Authorum, Graiæ simul et Latina EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas, Et tutela dabit solers Roüsi, [que longè Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, at Turba legentum parva facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente. Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numèro, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos, rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim aroλeλupéva. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis ad. mittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. XIX. On the new forcers of conscience under the Long PAGE 478 ib. ib. VII. On his being arrived at the age of twenty-three... 482 XIII. To Mr. H. Lawes, on his airs.. XIV. On the religious memory of Mrs. Catharine Thom- son, my Christian friend.. XVI. To the Lord General Cromwell ib. ib. ib. ib. |