Immagini della pagina
PDF
ePub

suetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato 3 nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius 5 constantia laudabatur. postremo Caesar in animum indux- 4 erat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset, sibi magnum imperium exercitum bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. at Catoni studium modestiae decoris, sed 5 10 maxume severitatis erat. non divitiis cum divite neque fac- 6 tione cum factioso, sed cum strenuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

15

55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, nequid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium postulabat parare iubet, ipse praesidiis dispositis 2 Lentulum in carcerem deducit. idem fit ceteris per praetores. 20 est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi paululum 3 ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. eum muniunt undique parietes atque insuper camera 4 lapideis fornicibus iuncta, sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. in eum locum postquam de- 5 25 missus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente e clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethego Statilio Gabinio Caepario eodem modo suppli30 cium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, 2 cohortis pro numero militum complet, deinde, ut quisque

voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, 3 cum initio non amplius duobus milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut 5 4 lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii 10 5 incepta patravissent. interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis. fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse. 57. sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, 15 de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quod ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium inlexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte per- 20 2 fugeret in Galliam transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus Catilinam 3 agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua 25 4 illi descensus erat in Galliam properanti. neque tamen

Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis 5 aequioribus expeditus [in fuga] sequeretur. sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, 30 optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, • statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque contione advocata huiuscemodi orationem habuit.

58. 'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo 2 audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. 5 quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. sed ego vos, quo pauca 3 monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem. scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quan- 4 tam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex 10 urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes 5 intellegitis. exercitus hostium duo, unus ab urbe alter a 6 Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. quo- 7 15 cumque ire placet, ferro iter aperiundum est. qua propter 8 vos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vin- 9 cimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, muni20 cipia atque coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget 10 quem arma non texerint. praeterea, milites, non eadem 11 nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria pro libertate pro vita certamus, illis supervacuaneum est pro 25 potentia paucorum pugnare. quo audacius adgrediamini me- 12 mores pristinae virtutis. licuit vobis cum summa turpitudine 13 in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoler- 14 anda viris videbantur, haec sequi decrevistis. si haec relin- 15 30 quere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus 16 corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper in proelio eis maxumum est periculum, qui maxume 17

18 timent, audacia pro muro habetur. cum vos considero, milites, et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. 19 animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, 20 quae etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne cir21 cumvenire queat, prohibent angustiae loci. quodsi virtuti vos- 5 trae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

59. Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein re- 10 motis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. 2 nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextera rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in 3 subsidio artius conlocat. ab eis centuriones omnis, lectos et 15 evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cim4 brico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera 20 parte C. Antonius pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, 5 M. Petreio legato exercitum permittit. ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat ut meminerint se 25 contra latrones inermis pro patria pro liberis pro aris atque • focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos accendebat.

60. Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet. idem facit hostium 2 exercitus. postquam eo ventum est, unde a ferentariis proe

30

88

C. SALLUSTI CRISPI DE CON. CATIL. 60-61. lium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. veterani pris- 3 tinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. interea Catilina cum 4 5 expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam 5 contra ac ratus erat magna vi tendere, cohortem praetoriam 10 in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. 6 Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum 7 videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in con15 fertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61. Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere 2 quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa 3 anima corpore tegebat. pauci autem, quos medios cohors 20 praetoria disiecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis 4 inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga 5 25 quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostium- 6 que vitae iuxta pepercerant. neque tamen exercitus populi 7 Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut 8 30 spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem 9 exercitum laetitia maeror luctus atque gaudia agitabantur.

« IndietroContinua »