Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

1. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbe2 cilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. nam

contra reputando neque maius aliud neque praestabilius inve

nias magisque naturae industriam hominum quam vim aut 3 tempus deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium 5

animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe

probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque 4 eripere cuiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad

inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa 10 lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus

ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur : 5 quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quodsi

hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, 15 neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. 2. nam uti genus hominum conpositum ex corpore et anima

est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia alia 2 animi naturam secuntur. igitur praeclara facies, magnae 20

divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi

dilabuntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia 3 sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic

suam

finis est omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus inconruptus aeternus rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo magis pravitas eorum admi- 4 randa est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam 5 aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque

melius

neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3. Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura 10 rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda

videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem [iis] fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam 2 vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis

et delicta corrigas, tamen inportunum est, cum praesertim 15 omnes

rerum mutationes caedem fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi 3 odium quaerere, extremae dementiae est.

nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. cuius de 2 virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando

extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re 3 25 publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen

inertiae inponant, certe quibus maxuma. industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. qui si repu- 4 taverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et

quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera 30 hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me

magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum 5

20

P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros

solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehe6 mentissume sibi animum ad virtutem accendi. scilicet non

ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in 5

pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam 7 7 atque gloriam adaequaverit. at contra quis est omnium eis

moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat ? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, 10

furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia 8 et honores nituntur : proinde quasi praetura et consulatus

atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica

sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent 9 virtus est. verum ego liberius altiusque processi, dum me 15 civitatis morum piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.

5. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox

variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae 2 nobilitatis obviam itum est. quae contentio divina et humana 20

cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civi3 libus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed prius

quam huiuscemodi rei initium expedio pauca supra repetam, quod ad cognoscundum omnia inlustria magis magisque in aperto sint.

25 4 Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal (post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae 30 victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa

magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quas5 cumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. igitur

« IndietroContinua »