M. Vellei Paterculi quae supersunt ex historiae Romanae: libris duobus, ad editionis principis, collati a Burerio codicis Murbacensis, apographique Amerbachiani fidem, et ex doctorum hominum coniecturis

Copertina anteriore
Woeller, 1848 - 638 pagine
 

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 290 - Hie 3 post tres consulatus et totidem triumphos domitumque terrarum orbem sanctissimi atque praestantissimi viri in id evecti, super quod ascendi non potest, duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in tantum in illo viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra defuerat, deesset 4 ad sepulturam.
Pagina 323 - ... rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem; famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti ut auxeris. vivit vivetque per...
Pagina 451 - ... diversis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos excisis continentibus Hercyniae silvis legiones Boiohaemum - id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est -, ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat61, exercitum, qui in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est.
Pagina 76 - Sed ut primo ad consequendos eos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri, aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit: quod, scilicet, assequi non potest, sequi desinit; praeteritoque eo in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur conquirimus.
Pagina 17 - Chalcida et Eretriam colonis occupavere, Lacedaemonii in Asia Magnesiam. nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis $ Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qua2 lis Cerealibus sacris cieri solet. pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit.
Pagina 316 - Caesari poenas dedit, cuius cum primus 2 omnium amicorum fuisset, interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire.
Pagina 81 - Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit. Quippe remoto Carthaginis metu , sublataque imperii aemula , non gradu , sed praecipiti cursu, a virtute descitum, ad vitia transcursum ; vetus disciplina deserta , nova inducta ; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas.
Pagina 81 - Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperue- 1 rat, luxuriae posterior aperuit: quippe remoto Carthaginis 10 metu sublataque imperii aemula non gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas.
Pagina 96 - ... reperirentur notae. De tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato capite elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis praeterquam avito fulgore vinceretur.
Pagina xviii - Maxima tamen curavit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum ; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximuS, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur : "Quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter virgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.

Informazioni bibliografiche