Immagini della pagina
PDF
ePub

6

7

5

sanguine oblitum ostendere, quem in pugna, satis impigie occiso pedite nostro, cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere, et in perculsos Romanos acrius incedere. Jamque paulum ab fuga aberant, quum Sulla, profligatis iis, quos adversum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avertitur. At Jugurtha, dum sustentare suos et prope jam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, accurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes jam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus sequi, fugere, occidi, capi; equi atque viri 'afflicti, ac multi, vulneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati; niti modo, ac statim concidere: postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.

8

CII. Postea loci consul, haud dubie jam victor, pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo 'post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, ' duos quam fidissimos ad eum mitteret: velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere.' Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. * Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, uti ingenium aut aversum flecterent, aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cujus facundiæ, non ætati, a Manlio concessum, pauca verba hujuscemodi locutus:

3

"Rex Bocche, magna nobis lætitia est, quum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles; neu te optimum cum pessimo omnium Jugurtha miscendo commaculares; simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem et illum sceleratissimum

persequi. Ad hoc populo Romano jam a principio melius visum, amicos quam servos quærere: tutiusque rati, volentibus quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia: primum quod 'procul absumus, in quo offensæ minimum, gratia par, ac si prope adessemus: dein, quod parentes abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Sed quoniam humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina, atque, uti cœpisti, perge. Multa atque opportuna habes, 'quo facilius errata officiis. superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, nunquam populum Romanum beneficiis victum esse; nam, bello quid valeat, tute scis."

Ad ea Bocchus placide et benigne; simul pauca pro delicto suo verba facit: 'Se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse: nam Numidiæ partem, 10 unde vi Jugurtham expulerit, jure belli suam factam eam vastari a Mario pati nequivisse: præterea, missis antea Romam legatis, "repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere, ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum.' Dein," copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullæ et Manlii, metuens id, quod parabatur, donis corruperat.

CIII. Marius interea, exercitu in hibernaculis composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam, quo Jugurtha perfugas omnes præsidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando, quæ sibi duobus præliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Jugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita, et ingenia validissima erant. Eos ad

3

4

Marium, ac dein, si placeat, Romam legatos ire jubet; agendarum rerum, et quocumque modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur: deinde in itinere a Gætulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro prætore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, ut meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritiæ falsam, et Sullam, ob munificentiam in sese, amicum rati. Nam etiamtum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur, nisi pariter volens; dona omnia in benignitate habebantur. Igitur quæstori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit: copias, fidem, magnitudinem regis sui, et alia, quæ aut utilia, aut benevolentiæ esse credebant, oratione extollunt: dein, Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum, verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.

6

2

CIV. Marius postquam, confecto negotio, quo intenderat, Cirtam redit, de adventu legatorum certior factus, illosque et Sullam venire jubet, item L. Bellienum prætorem Utica, præterea omnes undique senatorii ordinis; quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas eundi Romam fit ab consule, interea induciæ postulabantur. Ea Sullæ et plerisque placuere: pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quæ fluxæ et mobiles semper in adversa mutantur. Ceterum Mauri, impetratis omnibus, tres Romam profecti, cum Cn. Octavio Rufo, qui quæstor stipendium in Africam portaverat: duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus quum cetera, tum maxime benignitatem et studium Sullæ libens accepit. Romæ legatis ejus, postquam'errasse regem, et Jugurtha scelere lapsum,' deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: "Senatus et populus Romanus beneficii

3

5

et injuriæ memor esse solet: ceterum Boccho, quoniam pœnitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, quum meruerit."

1

CV. Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, cujus arbitratu de communibus negotiis consuleretur.' Is missus cum præsidio equitum atque peditum, 2 funditorum Belearium : præterea iere sagittarii et cohors Peligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa; neque his secus atque aliis armis adversum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed in itinere, quinto denique die, Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit; qui temere et effuse euntes Sullæ aliisque omnibus et numerum ampliorem vero, et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela tentare, intendere: timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus, et adversum eos, quos sæpe vicerant. Interim equites exploratum præmissi, rem, uti erat, quietam nuntiant.

3

5

4

CVI. Volux adveniens quæstorem appellat dicitque 'se a patre Boccho obviam illis simul, 'et præsidio missum.' Deinde eum et proximum diem sine metu conjuncti eunt. Post, ubi castra locata, et diei vesper erat, repente Maurus 'incerto vultu, pavens ad Sullam accurrit, dicitque 'sibi ex speculatoribus cognitum, Jugurtham haud procul abesse :' simul, 'uti noctu clam secum profugeret,' rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat 'se totiens fusum Numidam pertimescere virtuti suorum satis credere: etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertæ ac forsitan post paulo morbo interituræ vitæ parceret.' Ceterum ab eodem monitus, 'uti noctu proficiscerentur,' consilium approbat: ac statim 'milites cœnatos esse, in castris ignes quam creberrimos fieri, dein prima vigilia silentio egredi' jubet. Jamque nocturno

4

itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri nuntiant Jugurtham circiter duum millium intervallo ante eos consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit : credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos: ac 'fuere, qui dicerent manu vindicandum, neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

6

CVII. At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab injuria Maurum prohibet. Suos hortatur, uti fortem animum gererent: sæpe ante paucis strenuis adversum multitudinem bene pugnatum : 'quanto sibi in prœlio minus pepercissent, tanto tutiores fore: nec quemquam decere qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere. in maximo metu nudum et cæcum corpus ad hostes vertere.' Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiæ Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. 'Ille lacrymans orare, 'ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthæ, cui, videlicet speculanti, iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quum ipse filius testis adesset: 'quare optimum factu videri, per media ejus castra palam transire: sese, vel præmissis, vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum.' Ea res, ut in tali negotio, probata: ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque hæsitante Jugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.

4

CVIII. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, 'multum et familiariter agebat; præmissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator, et subdole speculatum Bocchi consilia: præterea Dabar, Massugradæ filius, ex gente Masinissæ, ceterum materno genere impar (nam pater ejus ex concubina ortus erat), Mauro ob ingenii

« IndietroContinua »