Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

3

sua

5

7

2

coepit. Igitur ? ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere : rapere, consumere ; parvi pendere, aliena cupere ; *pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.

Operæ pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exædificatas, visere templa deorum, quæ nostri majores, religiosissimi mortales, fecere. .Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant ; neque victis quidquam præter injuriæ licentiam eripiebant. At hi contra ignavissimi homines, "per summum scelus omnia ea sociis adimere, quæ fortissimi viri victores reli· querant; proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quæ, nisi his, qui videre, nemini credibilia sunt, a privatis compluribus 'subversos montes, maria constructa esse ? Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiæ ; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed libido ganeæ

ceterique cultus non minor incesserat; vescendi causa terra marique omnia * exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Hæc juventutem ubi "familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile libidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quæstui atque sumptui deditus erat.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate, Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, bona patria laceraverat, quique ? alienum æs grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; præterea omnes undique parricidæ, sacrilegi, convicti judiciis, aut pro factis judicium timentes ; ad hoc, quos manus atque lingua perjurio

3

6

1

2

3

4

5

1

aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat; hi Catilinæ proximi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adolescentium familiaritates appetebat; eorum animi molles et ætate fuxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam uti cujusque studium ex ætate flagrabat, aliis scorta præbere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiæ suæ parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita existimarent, juventutem, quæ domum Catilinæ frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse ; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, hæc fama valebat.

XV. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, 'cum virgine nobili, cum sacerdote Vestæ, alia hujuscemodi contra jus fasque. Postremo 'captus amore Aureliæ Orestillæ, cujus præter formam nihil unquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta ætate, pro certo creditur, necato filio, vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quæ qui

3 dem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque * infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos exsanguis, fædi oculi, citus modo, modo tardus 'incessus; prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. Sed juventutem, quam, ut supra diximus, illexerat multis modis, mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; ' fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat. Si causa peccandi in præsens o minus suppetebat, nihilo minus insontes sicuti sontes

2

3

2

3

5

1

circumvenire, jugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.

His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod *æs alienum per omnes terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriæ veteris memores civile bellum exoptabant, opprimenda rei publicæ consilium cepit. In Italia nullus exercitus ; Cn. Pompeius 'in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; senatus nihil sane intentus; tutæ tranquillæque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinæ.

XVII. Igitur, circiter Kalendas Junias, L. Cæsare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare; hortari alios, alios tentare ; opes suas, imparatam rem publicam, magna præmia conjurationis docere. Ubi satis explorata sunt quæ voluit, in unum omnes convocat, quibus maxima * necessitudo et plurimum audaciæ inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullæ, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Læca, L. Bestia, Q. Curius; præterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius : ad · hoc multi ex : coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant præterea complures paulo occultius consilii hujusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut aliqua necessitudo. Ceterum juventus pleraque, sed maxime nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum ejus consilii fuisse ; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra

2

5

1

2

3

4

illius potentiam crescere, simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

XVIII. Sed 'antea item conjuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit: ? de qua, quam verissime potero, dicam. L. Tullo et M. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, * designati consules, legibus ambitus interrogati pænas dederant. Post paulo Catilina, * pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. 5 Cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembres, consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere; ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. • Ea re cognita, rursus in nonas Februarias consilium cædis transtulerant. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. 'Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quæstor pro prætore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe fødum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni complures ’ præsidium in eo putabant, et jam tum potentia Pompeii formidolosa erat. Sed is Piso ' in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. *Sunt qui ita dicunt, imperia ejus injusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, volun

8

2

4

2

3

4

tate ejus Pisonem aggressos; nunquam Hispanos præterea tale facinus fecisse, sed imperia sæva multa ante perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione satis dictum.

XX. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam partem ædium secedit; atque ibi omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit.

“Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequidquam opportuna: res cecidisset ; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent: neque ego, per ignaviam aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis ' tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere; simul quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque esse intellexi: nam ‘idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed, ego quæ mente agitavi, omnes jam antea diversi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica o in paucorum potentium jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes,

, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere, pericula, repulsas, judicia, egestatem. quousque tandem patiemini, fortissimi viri ? Nonne emori per virtutem præstat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere?' Verum enim vero, & pro deum atque hominum fidem! victoria in manu nobis est; viget ætas, animus

[ocr errors]

6

7

Quae

« IndietroContinua »