Immagini della pagina
PDF
ePub

9

valet contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coæquandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, 10 toreumata emunt, nova diruunt, alia ædificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris æs alienum; "mala res, spes multo asperior. Denique quid reliqui habemus præter miseram animam? Quin igitur expergiscimini ? En illa, illa, quam sæpe optastis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea, vos hortentur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam; nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis.”

.1

12

13

3

14

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, uti proponeret, quæ conditio belli foret, quæ præmia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque libido victorum fert. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo se consulem ini

6

1

5

tium agendi facturum.' Ad hoc maledictis increpat omnes bonos, suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, complures periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

6

XXII. 1Fuere, ea tempestate, qui dicerent 'Catilinam, oratione habita, quum ad jusjurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde, quum 2 post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in solemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; atque eo, dictitare, fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii.' Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existimabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum

comperta est.

3

3

4

XXIII. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coöpertus; quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere, quæ audierat, neque suamet ipse scelera occul tare; prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo cui quum minus gratus esset, quia inopia. minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri cœpit; et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo ferocius agitare quam solitus erat. Fulvia, insolentiæ Curii causa cognita, tale periculum rei publicæ haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinæ conjuratione, quæ quoque modo audierat, complu ribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit

4

At

5

ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.

XXIV. Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius; 'quod factum primo populares conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur, sed in dies 2 plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Fæsulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quæ, ubi ætas tantummodo quæstui neque luxuriæ modum fecerat, æs alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi, vel interficere.

3

2

1

3

4

XXV. Sed in his erat Sempronia, quæ multa sæpe virilis audaciæ facinora commiserat. Hæc mulier genere atque forma, præterea viro, liberis satis fortunata fuit: litteris Græcis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probæ, multa alia, quæ instrumenta luxuriæ sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit: pecuniæ an famæ minus parceret, haud facile discerneres; libidine sic accensa, ut sæpius peteret viros, quam peteretur. Sed ea sæpe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, cædis conscia fuerat, luxuria atque inopia præceps abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum; posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multæ facetiæ multusque lepos inerat.

1

4

5

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus 1in proximum annum consulatum petebat; sperans, si de

[ocr errors]

2

3

4

signatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Ne que interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiæ deerant. Namque a principio consulatus sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinæ sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciæ perpule rat, ne contra rem publicam sentiret: circum se præsidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinæ neque petitio neque insidiæ, quas consuli in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere, et extrema omnia experiri, quoniam quæ occulte tentaverat, aspera foedaque evenerant.

5

6

2

XXVII. Igitur C. Manlium Fæsulas atque in eam partem Etruriæ, ' Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam dimisit; præterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romæ multa simul moliri; consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios jubere, hortari, uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Læcam, ibique multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium præmisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.'

5

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus, sicui salutatum introire ad Cice ronem, ac de improviso domi suæ imparatum confodere

1

3

2

Curius ubi intellegit, quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriæ novarum rerum cupidam, quod Sullæ dominatione agros bonaque omnia amiserat; præterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fe

cerant.

1

XXIX. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ' ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatam. Itaque, 2 quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, 'darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.' Ea potestas per senatum, more Romano, magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiæque imperium atque judicium summum habere; aliter sine populi jussu nulli earum rerum consuli jus est.

3

[ocr errors]

XXX. Post paucos dies L. Sænius senator in senatu litteras 'recitavit, quas Fæsulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine, ante diem sextum Kalendas Novembres.' Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii 'conventus fieri, arma portari, Capuæ atque in Apulia servile bellum moveri.' Igitur 'senati decreto Q. Marcius Rex Fasulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam. circumque ea loca missi: hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Sed *præteres Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer

3

« IndietroContinua »