Immagini della pagina
PDF
ePub

7

eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret, et illi facilius e periculo eriperentur.' Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maximis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existimabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse,' deque ea re postulant uti referatur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit, Tarquinii indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus.' Erant eo tempore, qui æstimarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius, appellato Crasso, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus, more suo suscepto malorum patrocinio, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea prædicantem audivi, · tantam illam contumeliam sibi a Cicerone impositam.'

8

1

XLIX. Sed iisdem temporibus 1Q. Catulus et C. Piso neque precibus, neque gratia, neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Cæsar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebat; Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum, propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema ætate, maximis honoribus usus, 'ab adolescentulo Cæsare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, 'publice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, 'ipsi singulatim circumeundo, atque ementiundo, quæ se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam

4

illi invidiam conflaverant; usque adeo, ut nonnulli equites Romani, qui præsidii causa cum telis erant circum ædem Concordiæ, seu periculi magnitudine, seu animi nobilitate impulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Cæsari gladio minitarentur.

L. Dum hæc in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, præmia decernuntur; 'liberti et pauci ex clientibus Lentuli di versis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant; partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios 2 familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos in audaciam, orabat, ut, grege facto, cum telis ad sese irrumperent. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis præsidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu, 3refert, 'quid de his fieri placeat, qui in custodiam traditi erant.' Sed eos paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem publicam fecisse.' Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de his, qui in custodiis. tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat: isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, 'pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat; quod de ea re, præsidiis additis, referendum censuerat. Sed Cæsar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est.

7

2

[ocr errors]

5

LI. "Omnes homines, 'patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, qui reges atque

3

4

5

7

[ocr errors]

populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint ; sed ea malo dicere, quæ majores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quæ populi Romani opibus creverat, infida atque adversa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis, quam injuriæ causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, quum sæpe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere magis, quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quærebant. Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus, quam vestra dignitas; neu magis iræ vestræ quam famæ consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his utendum censeo, quæ legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententiam dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicæ miserati sunt: quæ belli sævitia esset, quæ victis acciderent, enumeravere: divelli liberos a parentum complexu; matres familiarum pati, quæ victoribus collibuissent; fana atque domos spoliari; cædem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortales! quo illa oratio pertinuit? 10 an, uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet, quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet! Non ita est; neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur : multi eas gravius æquo habuere. Sedalia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio præditi in excelso ætatem agunt, eorum

9

facta cuncti mortales novere.

Ita in maxima fortuna mini

ma licentià est: neque studere, neque odisse, sed minime irasci decet quæ apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existimo, patres conscripti, omnes cruciatus minores, quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de pœna disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quæ dixerit, 12 studio rei publicæ dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores, eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non crudelis, (quid enim in tales homines crudele fieri potest?) sed 13 aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum præsertim diligentia clarissimi viri, consulis, tanta præsidia sint in armis. De pœna possumus equidem dicere 1id quod res habet; in luctu atque miseriis mortem ærumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curæ neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortales! quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliæ leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti jubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est; 16 qui convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? "At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicæ decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit; ceterum vos, patres in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex

14

15

conscripti, 18 quid

ea

bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedæmonii devictis Atheniensibus 19 triginta viros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Hi primo cœpere pessimum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: populus lætari et merito dicere fieri. Post, ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute oppressa stultæ lætitiæ graves pœnas dedit. Nostra memoria, victor Sulla quum 20 Damasippum et alios hujusmodi, qui malo rei publicæ creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? 6 Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos' aiebant. Sed ea res magnæ initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, uti is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors lætitiæ fuerat, paulo post ipsi 2 trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit, quam Sulla omnes suos divitiis explevit. "Atque ego hæc non in M. Tullio neque his temporibus vereor in magna civitate multa et varia ingenia sunt. alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. Ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet, aut quis moderabitur? Majores nostri, patres conscripti, neque consilii neque audaciæ unquam eguere; neque illis superbia obstabat, ** quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque 25 sumpserunt: postremo quod ubique apud socios aut hostes idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur; imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore, Græciæ morem 26 imitati, verberibus animadvertebant in

24

sed

23 Potest

« IndietroContinua »