Immagini della pagina
PDF
ePub

27

28

[ocr errors]

1

cives, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri coepere, tum lex Porcia aliæque leges paratæ sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc

ego causam, patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augere exercitum Catilinæ ? Minime; " sed ita censeo: 'publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxime opibus valent; neu quis de his postea ad senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'"

LII. Postquam Cæsar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie assentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit.

Longe mihi alia mens est, patres conscripti, quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. Illi mihi disseruisse videntur de pæna eorum, qui patriæ, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere: res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illis statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt: hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores: capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales ! vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras • pluris quam rem publicam fecistis, si ista, cujuscunque modi sunt, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus ves tris otium præbere vultis, expergiscimini aliquando, et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus, neque de sociorum injuriis; libertas et anima nostra in dubio est.

663

5

6

7

8

Sæpenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, sæpe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortales ea causa adversos habeo. Qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat; ?opulentia negligentiam tolerabat. *Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit; sed hæc cujuscunque modi videntur, nostra, an nobiscum una hostium futura sint.

** Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. Jampridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur ; eo res publica in extremo sita est. 10 Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus ærarii: ne illi sanguinem nostrum largiantur; et dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite C. Cæsar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit; credo, falsa existimans ea, quæ de inferis memorantur; diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, foda atque formidolosa habere.' Itaque censuit ‘pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos ;' videlicet timens, ne, si Romæ sint, aut a 1 popularibus conjurationis, aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu 13 solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere.

“Quare quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinæ et de omni.

11

12

14

16

bus conjuratis deceri ere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.

Nolite existimare majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus : quippe sociorum atque civium, præterea armorum atque equorum major nobis copia quam illis est. Sed alia fuere, quæ illos magnos fecere, ' quæ nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam ; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum est;

omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum, 1 ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ aut gratiæ servitis; eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego hæc omitto.

“ Conjuravere nobilissimi cives 18 patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum arcessunt; dux hostium cum exercitu supra caput est : vos cunctamini etiamnunc, quid intra monia deprehensis hostibus faciatis ? 1 Misereamini, censeo, (deliquere homines adolescentuli per ambitionem, atque etiam armatos dimittatis. 20 Næ ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convertet.

21 Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Immo vero maxime; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam in maximis sæpe periculis servavere.

22 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur , vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt: ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequidquam deos implores; irati infestique sunt. Apud majores nostros T.

25

66

Manlius Torquatus " bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens, immoderatæ fortitudinis, morte

onas dedit: vos de crudelissimis parricidis quid statuais, cunctamini? 24 Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dis aut hominibus unquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum jam patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Capario loquar ? * quibus si quidquam unquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.

Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus.

Catilina cum exercitu faucibus urguet; alii intra monia atque in sinu urbis sunt hostes ; neque parari, neque consuli quidquam occulte potest : quo magis properandum est. Quare ita ego

quum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxima pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint cædem, incendia, aliaque se foda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, 28 de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorum supplicium sumendum.'

LIII. Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad coelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant; Cato clarus atque magnus habetur ; senati decretum fit, sicuti ille censuerat. ? Sed mihi multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus domi militiæque, mari atque terra præclara facinora fecit, forte libuit attendere, quæ res maxime tanta negotia sustinuisset. Sciebam sæpenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse ; cognoveram parvis copiis bella gesta cum

6

censeo:

17

[ocr errors]

1

opulentis regibus ; ad hoc sæpe fortunæ violentiam toleravisse ; facundia Græcos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse ; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, * sicuti effeta parentum, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed memoria mea, ingenti virtute, diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Cæsar : quos quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. Igitur his 'genus, ætas, eloquentia prope æqualia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii, Cæsar beneficiis atque munificentia magnus habebatur ; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo ; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat; in altero malis pernicies : illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare ; negotiis amicorum intentus, sua negligere ; nihil denegare, quod dono dignum esset ; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque ' factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus gloriam petebat, eo magis illum sequebatur.

LV. Postquam, ut dixi, senatus 'in Catonis sententiam discessit, consul optimum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quæ

2

3

4

5

« IndietroContinua »