Immagini della pagina
PDF
ePub

3

2

supplicium postulabat, parare jubet: ipse, præsidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per prætores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum descenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus vincta, sed incultu, tenebris, odore fœda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, 'vindices rerum capitalium, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex clarissima gente Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Copario,eodem modo supplicium sumptum

est.

2

5

LVI. Dum ea Romæ geruntur, Catilina 1 ex omni co pia, quam et ipse adduxerat, et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortes pro numero militum complet: deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, æqualiter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quum initio non amplius duobus millibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii præacutas sudes portabant. Sed postquam 3 Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam versus castra movere, hostibus occasionem pug nandi non dare: sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romæ socii incepta patravissent. Interea 'servitia repudiabat, cujus initio ad eum magnæ copiæ concurrebant, opibus conjurationis fretus, simul alienum suis rationibus existimans, videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

5

LVII. Sed postquam in castra 'nuntius pervenit Romæ conjurationem patefactam, de Lentulo, et Cethego, ceteris

que, quos supra memoravi, supplicium sumptum; plerique quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur: reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno præsidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans, quæ supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movit, ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis æquioribus expeditus in fuga sequeretur. Sed Catilina, postquam videt * montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugæ neque præsidii ullam spem, optimum factu ratus, in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque, concione advocata, hujuscemodi orationem habuit.

4

3

4

3

LVIII. "Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet: quem neque gloria neque pericula excitant, nequidquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam mei consilii aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit; quoque modo, dum ex urbe præsidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostræ sint, juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant diutius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocunque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti

5

6

8

9

'forti atque parato animo sitis, et, quum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, præterea libertatem atque patriam in dextris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, coloniæ atque municipia patebunt: sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient: neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Præterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinæ virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio ætatem agere; potuistis nonnulli Romæ, amissis bonis, alienas opes exspectare: quia illa fœda atque intoleranda viris videbantur, hæc sequi decrevistis. Si hæc relinquere vultis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quum arma, 10 quis corpus tegitur, ab hostibus averteris, ea vero dementia est. Semper in prœlio iis maximum est periculum, qui maxime timent; audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra æstimo, magna me spes victoriæ tenet. Animus, ætas, virtus vestra me hortantur, præterea necessitudo, quæ etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiæ loci. Quod si virtuti vestræ fortuna inviderit, 12 cavete, inulti animam amittatis; neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.”

1

11

LIX. Hæc ubi dixit, paululum commoratus, signa canere jubet, atque instructos ordines in locum æquum deducit. Dein, remotis omnium equis, quo militibus, exæquato periculo, animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti planities erat inter sinistros montes, et ab dextra rupe aspera, octo cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio arctius

2

collocat Ab his centuriones omnes, lectos et evocatos præterea ex gregariis militibus optimum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextera, * Fæsulanum quemdam in sinistra parte curare jubet: ipse cum libertis et colonis propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At 'ex altera parte C. Antonius, pedibus æger, quod prælio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte; post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. 'Ipse equo circumiens, unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, uti meminerint se contra latrones inermes, pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus, aut præfectus, aut legatus, aut prætor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.

8

1

LX. Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortes paulatim incedere jubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis prælium committi posset, maximo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt; gladiis res geritur. Veterani, pristinæ virtutis memores, cominus acriter instare; illi haud timidi resistunt; maxima vi certatur.. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus succurrere; integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, sæpe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem prætoriam in medios hostes inducit, eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit; deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Fæsulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias, seque cum paucis relictum videt Catilina,

2

memor generis atque pristinæ suæ dignitatis, in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur.

1

3

LXI. Sed confecto prœlio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinæ. Nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paulo diversius, sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in prœlio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani lætam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam 'strenuissimus quisque aut occiderat in prœlio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum lætitia, moror, luctus, atque gaudia agitabantur.

5

« IndietroContinua »