Immagini della pagina
PDF
ePub

BELLUM JUGURTHINUM.

C. CRISPI SALLUSTII

BELLUM

JUGURTHINU M.

I. 'FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius quam virtute regatur. Nam contra 2 reputando neque majus aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est; qui, ubi ad gloriam virtutis viagrassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget: quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria æterni fierent.

4

[ocr errors]

6

Б

1

3

II. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur 2 præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et fortunæ bonorum ut initium, sic finis est, omniaque orta occidunt, et aucta senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur: Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

1

4

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen impor tunum est; quum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant: frustra autem

niti, neque aliud se fatigando nisi odium quærere, extremæ dementiæ est nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

2

IV. Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est 1memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto, simul, 'ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certe, quibus maxima

3

4

5

6

industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem assequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo, quam ex aliorum negotiis, rei publice venturum. Nam sæpe ego audivi, Q. Maximum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, 'quum majorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi.' Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra, quis est omnium 'his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat? Etiam * homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi prætura et consulatus, atque alia omnia hujuscemodi, per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, 1o dum me civitatis morum piget tædetque nunc ad inceptum redeo.

8

1

9

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum, gessit: primum, quia mag num et atrox variaque victoria fuit; dein, quia tunc primum superbiæ nobilitatis obviam itum est. Quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiæ processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico

2

3

« IndietroContinua »